monumenta.ch > Terentius > 2 > 2 > 10 > 11 > 108 > 2 > 2 > 124 > 13 > 12 > 2 > 122 > 2 > 129 > 14 > 10 > 10
Valerius Maximus, Mirabilia, 8, IX <<< >>> XI
Valerius Maximus, Mirabilia, 8, Caput X
0 Eloquentiae autem ornamenta in pronuntiatione apta et conveniente motum corporis consistunt. quibus cum se instruxit, tribus modis homines adgreditur, animos eorum ipsa invadendo, horum alteri aures, alteri oculos permulcendos tradendo.1 Sed ut propositi fides in personis inlustribus exhibeatur, C. Gracchus, eloquentiae quam propositi felicioris adulescens, quoniam flagrantissimo ingenio, cum optime rem publicam tueri posset, perturbare impie maluit, quotiens apud populum contionatus est, servum post se musicae artis peritum habuit, qui occulte eburnea fistula pronuntiationis eius modos formabat aut nimis remissos excitando aut plus iusto concitatos revocando, quia ipsum calor atque impetus actionis attentum huiusce temperamenti aestimatorem esse non patiebatur.2 Q. autem Hortensius plurimum in corporis decoro motu repositum credens paene plus studii in eo[dem] <e>laborando quam in ipsa eloquentia adfectanda inpendit. itaque nescires utrum cupidius ad audiendum eum an ad spectandum concurreretur: sic verbis oratoris aspectus et rursus aspectui verba seruiebant. constat Aesopum Rosciumque ludicrae artis peritissimos illo causas agente in corona frequenter adstitisse, ut foro petitos gestus in scaenam referrent.3 Nam M. Cicero quantum in utraque re, de qua loquimur, momenti sit oratione, quam pro Gallio habuit, significavit M. Calidio accusatori exprobrando, quod praeparatum sibi a reo venenum testibus, chirographis, quaestionibus probaturum adfirmans remisso vultu et languida voce et soluto genere orationis usus esset, pariterque et oratoris vitium detexit et causae periclitantis argumentum adiecit totum hunc locum ita claudendo: 'tu istud, M. Calidi, nisi fingeres, sic ageres?'101 Consentaneum huic Demosthenis iudicium. qui[dam], cum interrogaretur quidnam esset in dicendo efficacissimum, respondit ' ἡ ὑπόκρισις'. iterum deinde et tertio interpellatus idem dixit, paene totum se illi debere confitendo. recte itaque Aeschines, cum propter iudicialem ignominiam relictis Athenis Rhodum petisset atque ibi rogatu civitatis suam prius in Ctesiphontem, deinde Demosthenis pro eodem orationem clarissima et suavissima voce recitasset, admirantibus cunctis utriusque voluminis eloquentiam, sed aliquanto magis Demosthenis, 'quid, si' inquit 'ipsum audissetis? ' tantus orator et modo tam infestus adversarius sic inimici vim ardoremque dicendi suspexit, ut se scriptorum eius parum idoneum lectorem esse praedicaret, expertus acerrimum vigorem oculorum, terribile vultus pondus, adconmodatum singulis verbis sonum vocis, efficacissimos corporis motus. ergo etsi operi illius adici nihil potest, tamen in Demosthene magna pars Demosthenis abest, quod legitur potius quam auditur.
Valerius Maximus HOME
bav903.256 bbb366.135r bnf5840.252 bsb87454.203
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik