monumenta.ch > Nepos > 2 > 9
Valerius Maximus, Mirabilia, 8, VIII <<< >>> X
Valerius Maximus, Mirabilia, 8, Caput IX
0 Potentiam vero eloquentiae, etsi plurimum valere animadvertimus, tamen sub propriis exemplis, quo scilicet vires eius testatiores fiant, recognosci convenit.1 Regibus exactis plebs dissidens a patribus iuxta ripam fluminis Anienis in colle, qui sacer appellatur, armata consedit, eratque non solum deformis, sed etiam miserrimus rei publicae status, a capite eius cetera parte corporis pestifera seditione divisa. ac ni Valeri subvenisset eloquentia, spes tanti imperii in ipso paene ortu suo corruisset: is namque populum nova et insolita libertate temere gaudentem oratione ad meliora et saniora consilia revocatum senatui subiecit, id est urbem urbi iunxit. verbis ergo facundis ira, consternatio, arma cesserunt.2 Quae etiam Marianos Cinnanosque mucrones civilis profundendi sanguinis cupiditate furentes inhibuerunt: missi enim a saevissimis ducibus milites ad M. Antonium obtruncandum sermone eius obstupefacti destrictos iam et vibrantes gladios cruore vacuos vaginis reddiderunt. quibus digressis P. Annius - is enim solus in aditu expers Antonianae eloquentiae steterat - crudele imperium truculento ministerio peregit. quam disertum igitur eum fuisse putemus, quem ne hostium quidem quisquam occidere sustinuit, qui modo vocem eius ad aures suas voluit admittere?3 Divus quoque Iulius, quam caelestis numinis tam etiam humani ingenii perfectissimum columen, vim facundiae proprie expressit dicendo in accusatione Cn. Dolabellae, quem reum egit, extorqueri sibi causam optimam L. Cottae patrocinio, si quidem maxima tunc <eloquentia de vi>; eloquentiae questa est. cuius facta mentione, quoniam domesticum nullum maius adiecerim exemplum, peregrinandum est.101 Pisistratus dicendo tantum valuisse traditus est, ut ei Athenienses regium imperium oratione capti permitterent, cum praesertim e contraria parte amantissimus patriae Solo niteretur. sed alterius salubriores erant contiones, alterius disertiores. quo evenit ut alioqui prudentissima civitas libertati servitutem praeferret.102 Pericles autem, felicissimis naturae incrementis sub Anaxagora praeceptore summo studio perpolitis instructus, liberis Athenarum cervicibus iugum servitutis inposuit: egit enim illam urbem et versavit arbitrio suo, cumque adversus voluntatem populi loqueretur, iucunda nihilo minus et popularis eius vox erat. itaque veteris comoediae maledica lingua, quamvis potentiam viri perstringere cupiebat, tamen in labris hominis melle dulciorem leporem fatebatur habitare inque animis eorum, qui illum audierant, quasi aculeos quosdam relinqui praedicabat. fertur quidam, cum admodum senex primae contioni Periclis adulescentuli interesset idemque iuvenis Pisistratum decrepitum iam contionantem audisset, non temperasse sibi quo minus exclamaret caveri illum civem oportere, quod Pisistrati orationi simillima eius esset oratio. nec hominem aut aestimatio eloqui aut morum augurium fefellit. quid enim inter Pisistratum et Periclen interfuit, nisi quod ille armatus, hic sine armis tyrannidem gessit?103 Quantum eloquentia valuisse Hegesian Cyrenaicum philosophum arbitramur? qui sic mala vitae repraesentabat, ut eorum miseranda imagine audientium pectoribus inserta multis voluntariae mortis oppetendae cupiditatem ingeneraret: ideoque a rege Ptolomaeo ulterius hac de re disserere prohibitus est.
Valerius Maximus HOME
bav903.254 bbb366.134r bnf5840.250 bsb87454.202
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik