monumenta.ch > Nepos > 3 > 8 > 4 > 6 > 7 > 5 > 4 > 9 > 5 > 5 > 3 > 4 > 4 > 8
Valerius Maximus, Mirabilia, 8, VII <<< >>> IX
Valerius Maximus, Mirabilia, 8, Caput VIII
0 Otium, quod [praecipue] industriae et studio maxime contrarium videtur, praecipue subnecti debet, non quo evanescit virtus, sed quo recreatur: alterum enim etiam inertibus vitandum, alterum strenuis quoque interdum adpetendum est, illis, ne ~ propriae vitam inermem exigant, his, ut tempestiva laboris intermissione ad laborandum fiant vegetiores.1 Par verae amicitiae clarissimum Scipio et Laelius, cum amoris vinculo tum etiam omnium virtutum inter se iunctum societate, ut actuosae vitae iter aequali gradu exequebantur, ita animi quoque remissioni<bus> communiter adquiescebant: constat namque eos Caietae et Laurenti vagos litoribus conchulas et umbilicos lectitasse, idque se P. Crassus ex socero suo Scaevola, qui gener Laelii fuit, audisse saepe numero praedicavit.2 Scaevola autem, quiet<is> et remissionis eorum certissimus testis, optime pila lusisse traditur, quia videlicet ad hoc deverticulum animum suum forensibus ministeriis fatigatum transferre solebat. alveo quoque et calculis interdum vacasse dicitur, cum bene ac diu iura civium <et> caerimonias deorum ordinasset: ut enim in rebus seriis Scaevolam, ita in [scaelus] lusibus hominem agebat, quem rerum natura continui laboris patientem esse non sinit.101 Idque vidit, cui nulla pars sapientiae obscura fuit, Socrates, ideoque non erubuit tunc, cum interposita harundine cruribus suis cum parvulis filiolis ludens ab Alcibiade risus est.102 Homerus quoque, ingeni caelestis vates, non aliud sensit vehementissimis Achillis manibus canoras fides aptando, ut earum militare robur leni pacis studio relaxaret.
Valerius Maximus HOME
bav903.253 bbb366.133v bnf5840.250 bsb87454.201
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik