monumenta.ch > Quintilianus > 2 > 17 > 13 > 2 > 1 > 16 > 12 > 1 > 19 > 1 > 10 > 6 > 14 > 6 > 7 > 9 > 21 > 1 > 7 > 9 > 8 > 7 > 8 > 7 > 1 > 7 > 7 > 7
Valerius Maximus, Mirabilia, 8, VI <<<     >>> VIII

Valerius Maximus, Mirabilia, 8, Caput VII

0 Quid cesso vires industriae commemorare, cuius alacri spiritu militiae stipendia roborantur, forensis gloria accenditur, fido sinu cuncta studia recepta nutriuntur, quidquid animo, quidquid manu, quidquid lingua admirabile est, ad cumulum laudis perducitur? ~ quae cum sit perfectissima virtus, duramento sui confirmatur.1 Cato sextum et octogesimum annum agens, dum in re publica tuenda iuvenili animo perstat, ab inimicis capitali crimine accusatus causam suam egit, neque aut memoriam eius quisquam tardiorem aut firmitatem lateris ulla ex parte quassatam aut os haesitatione inpeditum animadvertit, quia omnia ista in suo statu aequali ac perpetua industria continebat. quin etiam in ipso diutissime actae vitae fine disertissimi oratoris Galbae accusationi defensionem suam pro Hispania opposuit. idem Graecis litteris erudiri concupivit, quam sero, inde aestimemus, quod etiam Latinas paene iam senex didicit, cumque eloquentia magnam gloriam partam haberet, id egit, ut iuris civilis quoque esset peritissimus.2 Cuius mirifica proles propior aetati nostrae Cato ita doctrinae cupiditate flagravit, ut ne in curia quidem, dum senatus cogitur, temperaret sibi quo minus Graecos libros lectitaret. qua quidem industria ostendit aliis tempora deesse, alios [superesse] temporibus.3 Terentius autem Varro humanae vitae expleto spatio non annis, quibus saeculi tempus aequavit, quam stilo vivacior fuit: in eodem enim lectulo et spiritus eius et egregiorum operum cursus extinctus est.4 Consimilis perseverantiae Livius Drusus, qui aetatis viribus et acie oculorum defectus ius civile populo benignissime interpretatus est utilissimaque discere id cupientibus monumenta conposuit: nam ut senem illum natura, caecum fortuna facere potuit, ita neutra interpellare valuit ne non animo et videret et vigeret.5 Publilius vero senator et Lupus Pontius eques Romanus suis temporibus celebres causarum actores luminibus capti eadem industria forensia stipendia executi sunt. itaque frequentius etiam audiebantur, concurrentibus aliis, quia ingenio eorum delectabantur, aliis, quia constantiam admirabantur: nam, qui tali <in>conmodo perculsi secessum petunt, duplicant tenebras fortuitis voluntarias adicientes.6 Iam P. Crassus, cum in Asiam ad Aristonicum regem debellandum consul venisset, tanta cura Graecae linguae notitiam animo conprehendit, ut eam in quinque divisam genera per omnes partes ac numeros penitus cognosceret. quae res maximum ei sociorum amorem conciliavit, qua quis eorum lingua apud tribunal illius postulaverat, eadem decreta reddenti.7 Ne Roscius quidem subtrahatur, scaenicae industriae notissimum exemplum, qui nullum umquam spectante populo gestum, nisi quem domi meditatus fuerat, promere ausus est. quapropter non ludicra ars Roscium, sed Roscius ludicram artem conmendavit, nec vulgi tantum favorem, verum etiam principum familiaritates amplexus est. haec sunt attenti et anxii et numquam cessantis studii praemia, propter quae tantorum virorum laudibus non inpudenter se persona histrionis inseruit.101 Graeca quoque industria, quoniam nostrae multum profuit, quem meretur fructum Latina lingua recipiat. Demosthenes, cuius commemorato nomine maximae eloquentiae consummatio audientis animo oboritur, cum inter initia iuventae artis, quam adfectabat, primam litteram dicere non posset, oris sui vitium tanto studio expugnavit, ut ea a nullo expressius referretur. deinde propter nimiam exilitatem acerbam auditu vocem suam exercitatione continua ad maturum et gratum auribus sonum perduxit. lateris etiam firmitate defectus, quas corporis habitus vires negaverat, a labore mutuatus est: multos enim versus uno impetu spiritus conplectebatur eosque adversa loca celeri gradu scandens pronuntiabat ac vadosis litoribus insistens declamationes fluctuum fragoribus obluctantibus edebat, ut ad fremitus concitatarum contionum patientia duratis auribus uteretur. fertur quoque ori insertis calculis multum ac diu loqui solitus, quo uacuum promptius esset et solutius. proeliatus est cum rerum natura et quidem victor abiit malignitatem eius pertinacissimo animi robore superando. itaque alterum Demosthenen mater, alterum industria enixa est.102 Atque ut ad vetustiorem industriae actum transgrediar, Pythagoras, perfectissimum opus sapientiae a iuventa pariter et omnis honestatis percipiendae cupiditate ingressus, - nihil enim, quod ad ultimum sui perventurum est finem, non et mature et alacriter incipit, - Aegyptum petiit, ubi litteris gentis eius adsuefactus, praeteriti aevi sacerdotum commentarios scrutatus innumerabilium saeculorum observationes cognovit. inde ad Persas profectus magorum exactissimae prudentiae se formandum tradidit, a quibus siderum motus cursusque stellarum et unius cuiusque vim, proprietatem, effectum benignissime demonstratum docili animo sorpsit. Cretam deinde et Lacedaemona navigavit, quarum legibus ac moribus inspectis ad Olympicum certamen descendit, cumque multiplicis scientiae maximam inter totius Graeciae admirationem specimen exhibuisset, quo cognomine censeretur interrogatus, non se sapientem, - iam enim illud vii excellentes viri occupaverant - sed amatorem sapientiae, id est Graece φιλόσοφον edidit. in Italiae etiam partem, quae tunc maior Graecia appellabatur, perrexit, in qua plurimis et opulentissimis urbibus effectus studiorum suorum adprobavit. cuius ardentem rogum plenis venerationis oculis Metapontus aspexit oppidum, Pythagorae quam suorum cinerum nobilius clariusque monumentum.103 Platon autem patriam Athenas, praeceptorem Socratem sortitus, et locum et hominem doctrinae fertilissimum, ingenii quoque divina instructus abundantia, cum omnium iam mortalium sapientissimus haberetur, eo quidem usque, ut, si ipse Iuppiter caelo descendisset, nec elegantiore nec beatiore facundia usurus videretur, Aegyptum peragravit, dum a sacerdotibus eius gentis geometriae multiplices numeros <et> caelestium observationum rationem percipit. quoque tempore a studiosis iuvenibus certatim Athenae Platonem doctorem quaerentibus petebantur, ipse Nili fluminis inexplicabiles ripas vastissimosque campos, ~ effusam barbariam et flexuosos fossarum ambitus Aegyptiorum senum discipulus lustrabat. quo minus miror in Italiam transgressum, ut ab Archyta Tarenti, a Timaeo et Arione et Echecrate Locris Pythagorae praecepta et instituta acciperet: tanta enim vis, tanta copia litterarum undique colligenda erat, ut invicem per totum terrarum orbem dispergi et dilatari posset. altero etiam et octogesimo anno decedens sub capite Sophronis mimos habuisse fertur. sic ne extrema quidem eius hora agitatione studii vacua fuit.104 At Democritus, cum divitiis censeri posset, quae tantae fuerunt, ut pater eius Xerxis exercitui epulum dare ex facili potuerit, quo magis vacuo animo studiis litterarum esset operatus, parva admodum summa retenta patrimonium suum patriae donavit. Athenis autem compluribus annis moratus omnia temporum momenta ad percipiendam et exercendam doctrinam conferens ignotus illi urbi vixit, quod ipse quodam volumine testatur. stupet mens admiratione tantae industriae et iam transit alio.105 Carneades laboriosus et diuturnus sapientiae miles, si quidem xc expletis annis idem illi vivendi ac philosophandi finis fuit, ita se mirifice doctrinae operibus addixerat, ut, cum cibi capiendi causa recubuisset, cogitationibus inhaerens manum ad mensam porrigere oblivisceretur. sed ei Melissa, quam uxoris loco habebat, temperato [inter] studia non interpellandi et inediae succurrendi officio dexteram suam necessariis usibus aptabat. ergo animo tantum modo vita fruebatur, corpore vero quasi alieno et supervacuo circumdatus erat. idem cum Chrysippo disputaturus elleboro se ante purgabat ad expromendum ingenium suum adtentius et illius refellendum acrius. quas potiones industria solidae laudis cupidis adpetendas effecit!106 Quali porro studio Anaxagoran flagrasse credimus? qui cum e diutina peregrinatione patriam repetisset possessionesque desertas vidisset, 'non essem' inquit 'ego salvus, nisi istae perissent'. vocem petitae sapientiae compotem! nam si praediorum potius quam ingenii culturae vacasset, dominus rei familiaris intra penates mansisset, non tantus Anaxagoras ad eos redisset.107 Archimedis quoque fructuosam industriam fuisse dicerem, nisi eadem illi et dedisset vitam et abstulisset: captis enim Syracusis Marcellus, <etsi> machinationibus eius multum ac diu victoriam suam inhibitam senserat, eximia tamen hominis prudentia delectatus ut capiti illius parceretur edixit, paene tantum gloriae in Archimede servato quantum in oppressis Syracusis reponens. at is, dum animo et oculis in terra defixis formas describit, militi, qui praedandi gratia domum inruperat strictoque super caput gladio quisnam esset interrogabat, propter nimiam cupiditatem investigandi quod requirebat nomen suum indicare non potuit, sed protecto manibus pulvere 'noli' inquit, 'obsecro, istum disturbare', ac perinde quasi neglegens imperii victoris obtruncatus sanguine suo artis suae liniamenta confudit. quo accidit ut propter idem studium modo donaretur vita, modo spoliaretur.108 Socraten etiam constat aetate provectum fidibus tractandis operam dare coepisse satius iudicantem eius artis usum sero quam numquam percipere. et quantula Socrati accessio illa futura scientia erat? sed pervicax hominis industria tantis doctrinae suae divitiis etiam musicae rationis vilissimum elementum accedere voluit. ergo dum ad discendum semper se pauperem credit, ad docendum fecit locupletissimum.109 Atque ut longae et felicis industriae quasi in unum acervum exempla redigamus, Isocrates nobilissimum librum, qui Παναθηναϊκός inscribitur, quartum et nonagesimum annum agens, ita ut ipse significat, conposuit, opus ardentis spiritus plenum. ex quo apparet senescentibus membris eruditorum intus animos industriae beneficio florem iuventae retinere. neque hoc stilo terminos vitae suae clausit: namque admirationis eius fructum quinquennio percepit.110 Citerioris aetatis metas, sed non parvi tamen spatii chrysippi vivacitas flexit: nam octogesimo anno coeptum undequadragesimum Λογικῶν exactissimae subtilitatis volumen reliquit. cuius studium in tradendis ingenii sui monumentis tantum operae laborisque sustinuit, ut ad ea, quae scripsit, penitus cognoscenda longa vita sit opus.111 Te quoque, Cleanthe, tam laboriose haurientem et tam pertinaciter tradentem sapientiam numen ipsius industriae suspexit, cum adulescentem quaestu extrahendae aquae nocturno tempore inopiam tuam sustentantem, diurno Chrysippi praeceptis percipiendis vacantem, eundemque ad undecentesimum annum adtenta cura erudientem auditores tuos videret: duplici enimlabore unius saeculi spatium occupasti, incertum reddendo discipulusne an praeceptor esses laudabilior.112 Sophocles quoque gloriosum cum rerum natura certamen habuit, tam benigne mirifica illi opera sua exhibendo quam illa operibus eius tempora liberaliter sumministrando: prope enim centesimum annum attigit, sub ipsum transitum ad mortem Oedipode ἐπὶ Κολωνῷ scripto, qua sola fabula omnium eiusdem studi poetarum praeripere gloriam potuit. idque ignotum esse posteris filius Sophoclis Iophon noluit, sepulcro patris quae retuli insculpendo.113 Simonides vero poeta octogesimo anno et docuisse se carmina et in eorum certamen descendisse ipse gloriatur. nec fuit inicum illum voluptatem ex ingenio suo diu percipere, cum <tan>tam omni aevo fruendam traditurus esset.114 Nam Solon quanta industria flagraverit et versibus conplexus est, quibus significat se cotidie aliquid addiscentem senescere, et supremo vitae die confirmavit, quod adsidentibus amicis et quadam de re sermonem inter se conferentibus fatis iam pressum caput erexit interrogatusque quapropter id fecisset respondit 'ut, cum istud, quidquid est, de quo disputatis, percepero, moriar'. migrasset profecto ex hominibus inertia, si eo animo vitam ingrederentur, quo eam Solon egressus est.115 Quam porro industrius Themistocles, qui maximarum rerum cura districtus, omnium tamen civium suorum nomina memoria conprehendit per summamque iniquitatem patria pulsus et ad Xerxem, quem paulo ante devicerat, confugere coactus, prius quam in conspectum eius veniret, Persico sermone se adsuefecit, ut labore parta commendatione regiis auribus familiarem et adsuetum sonum vocis adhiberet.116 Cuius utriusque industriae laudem duo reges partiti sunt, Cyrus omnium militum suorum nomina, Mitridates duarum et xx gentium, quae sub regno eius erant, linguas ediscendo, ille, ut sine monitore exercitum salutaret, hic, ut eos, quibus imperabat, sine interprete adloqui posset.
Valerius Maximus HOME

bav903.247 bbb366.130v bnf5840.243 bsb87454.196

Valerius Maximus, Mirabilia, 8, VI <<<     >>> VIII
monumenta.ch > Quintilianus > 2 > 17 > 13 > 2 > 1 > 16 > 12 > 1 > 19 > 1 > 10 > 6 > 14 > 6 > 7 > 9 > 21 > 1 > 7 > 9 > 8 > 7 > 8 > 7 > 1 > 7 > 7 > 7

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik