monumenta.ch > Quintilianus > 3 > 6 > 1 > 4 > 5 > 1 > 6 > 9 > 3 > 3 > 1 > 3 > 9 > 6 > 9 > 3 > 4 > > 1 > 8 > 8 > 8 > 1 > 6
Valerius Maximus, Mirabilia, 8, V <<< >>> VII
Valerius Maximus, Mirabilia, 8, Caput VI
0 Ne illos quidem latere patiamur, qui quae in aliis vindicarant ipsi commiserunt.1 C. Licinius cognomine Hoplomachus a praetore postulavit ut patri suo bonis tamquam ea dissipanti interdiceretur, et quidem quod petierat impetravit, sed ipse parvo post tempore mortuo sene amplam ab eo relictam pecuniam festinanter consumpsit. a vicissitudine poenae <a>fuit, quoniam hereditatem absumere quam heredem maluit tollere.2 C. autem Marius, cum magnum et salutarem rei publicae civem in L. Saturnino opprimendo egisset, a quo in modum vexilli pilleum servituti ad arma capienda ostentatum erat, L. Sulla cum exercitu in urbem inrumpente ad auxilium servorum pilleo sublato confugit. itaque, dum facinus quod punierat imitatur, alterum Marium, a quo adfligeretur, invenit.3 C. vero Licinius Stolo, cuius beneficio plebi petendi consulatus potestas facta est, cum lege sanxisset ne quis amplius quingenta agri iugera possideret, ipse mille conparavit <dis>simulandique criminis gratia dimidiam partem filio emancipavit. quam ob causam a. M. Popilio Laenate accusatus primus sua lege cecidit ac docuit nihil aliud praecipi debere, nisi quod prius quisque sibi imperavit.4 Q. autem Varius propter obscurum ius civitatis Hybrida cognominatus tribunus pl. legem adversus intercessionem collegarum perrogavit, quae iubebat quaeri quorum dolo malo socii ad arma ire coacti essent, magna cum clade rei publicae: sociale enim prius, deinde civile bellum excitavit. sed dum ante pestiferum tribunum pl. quam certum civem agit, sua lex eum domesticis laqueis constrictum absumpsit.
Valerius Maximus HOME
bav903.246 bbb366.130r bnf5840.243 bsb87454.196
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik