monumenta.ch > Quintilianus > 4 > 4 > 5
Valerius Maximus, Mirabilia, 8, IV <<< >>> VI
Valerius Maximus, Mirabilia, 8, Caput V
1 Sequitur ut ad testis pertinentia exempla conmemorem. Cn. et Q. Serviliis Caepionibus isdem parentibus natis et per omnes honorum gradus ad summam amplitudinem provectis, item fratribus Metellis Quinto et Lucio consularibus et censoriis, altero etiam triumphali, in Q. Pompeium A. f. repetundarum reum acerrime dicentibus testimonium non abrogata fides absoluto Pompeio, sed ne potentia inimicum oppressisse viderentur occursum est.2 M. etiam Aemilius Scaurus princeps senatus C. Memmium repetundarum reum destricto testimonio insecutus est, item C. Flavium eadem lege accusatum testis proscidit: iam C. Norbanum maiestatis crimine publicae quaestioni subiectum ex professo opprimere conatus est. nec tamen aut auctoritate, qua plurimum pollebat, aut religione, de qua nemo dubitabat, quemquam eorum adfligere potuit.3 L. quoque Crassus, tantus apud iudices, quantus apud patres conscriptos Aemilius Scaurus - namque eorum suffragia robustissimis et felicissimis eloquentiae stipendiis regebat eratque sic fori, ut ille curiae princeps - , cum vehementissimum testimonii fulmen in M. Marcellum reum iniecisset, impetu gravis, exitu vanus apparuit.4 Age, Q. Metellus Pius, L. <et> M. Luculli, Q. Hortensius, M'. Lepidus C. Cornelii maiestatis rei quam non onerarunt tantum modo testes salutem, sed etiam negantes illo incolumi stare rem publicam posse, depoposcerunt! quae decora civitatis, pudet referre, umbone iudiciali repulsa sunt.5 Quid, M. Cicero forensi militia summos honores amplissimumque dignitatis locum adeptus, nonne in ipsis eloquentiae suae castris testis abiectus est, dum P. Claudium Romae apud se fuisse iurat, illo sacrilegum flagitium uno argumento absentiae tuente? si quidem iudices Claudium incesti crimine quam Ciceronem infamia periurii liberare maluerunt.6 Tot elevatis testibus unum, cuius nova ratione iudicium ingressa auctoritas confirmata est, referam. P. Servilius consularis, censorius, triumphalis, qui maiorum suorum titulis Isaurici cognomen adiecit, cum forum praeteriens testes in reum dari vidisset, loco testis constitit ac summam inter patronorum pariter et accusatorum admirationem sic orsus est: 'hunc ego, iudices, qui causam dicit, cuias sit aut quam vitam egerit quamque merito vel iniuria accusetur ignoro: illud tantum scio, cum occurrisset mihi Laurentina via iter facienti admodum angusto loco, equo descendere noluisse. quod an aliquid ad religionem vestram pertineat ipsi aestimabitis: ego id supprimendum non putavi'. iudices reum vix auditis ceteris testibus damnarunt: valuit enim apud eos cum amplitudo viri, tum gravis neglectae dignitatis eius indignatio, eumque, qui venerari principes nesciret, in quodlibet facinus procursurum crediderunt.
Valerius Maximus HOME
bav903.245 bbb366.129v bnf5840.241 bsb87454.195
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik