monumenta.ch > Quintilianus > 4 > 4
Valerius Maximus, Mirabilia, 8, III <<<     >>> V

Valerius Maximus, Mirabilia, 8, Caput IV

0 Atque ut omnes iudiciorum numeros exequamur, quaestiones, quibus aut creditum non est aut temere habita fides est, referamus.1 M. Agrii argentarii servus Alexander A. Fanni servum occidisse insimulatus est eoque nomine tortus a domino admisisse id facinus constantissime adseveravit. itaque Fannio deditus supplicio adfectus est. parvulo deinde tempore interiecto ille, cuius de nece creditum erat, domum rediit.2 Contra P. Atinii servus Alexander, cum in [hanc] suspicionem C. Flavii equitis Romani occisi venisset, sexies tortus pernegavit ei se culpae adfinem fuisse, sed perinde atque confessus <ess>et, a iudicibus damnatus et a L. Calpurnio triumviro in crucem actus est.3 Item Fulvio Flacco causam dicente Philippus servus eius, in quo tota quaestio nitebatur, octies tortus nullum omnino verbum, quo dominus perstringeretur, emisit, et tamen reus damnatus est, cum certius argumentum innocentiae unus octies tortus exhiberet quam octo semel torti praebuissent.
Valerius Maximus HOME

bav903.245 bbb366.129v bnf5840.241 bsb87454.194

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik