monumenta.ch > Nepos > 4 > 4 > 5 > 5 > 1 > 1 > 1 > 7 > 4 > 5 > 3 > 1 > 1 > 9 > 1 > 6 > 1 > 3 > 4 > 5 > 6 > 6 > 4 > 7 > 5 > 1
>>> Valerius Maximus, Mirabilia, 8, II

Valerius Maximus, Mirabilia, 8, Caput I

0 Nunc, quo aequiore animo ancipites iudiciorum motus tolerentur, recordemur invidia laborantes quibus de causis aut absoluti sint aut damnati.101 M. Horatius interfectae sororis crimine a Tullo rege damnatus ad populum provocato iudicio absolutus est. quorum alterum atrocitas necis movit, alterum causa flexit, quia inmaturum virginis amorem severe magis quam impie punitum existimabat. itaque forti punitione liberata fratris dextera tantum consanguineo quantum hostili cruore gloriae haurire potuit.102 Acrem se tunc pudicitiae custodem populus Romanus, postea plus iusto placidum iudicem praestitit. cum a Libone tribuno pl. Ser. Galba pro rostris vehementer increparetur, quod Lusitanorum magnam manum interposita fide praetor in Hispania interemisset, actionique tribuniciae M. Cato ultimae senectutis oratione sua, quam in Origines retulit, suscriberet, reus pro se iam nihil recusans parvulos liberos suos et Galli sanguine sibi coniunctum filium flens conmendare coepit eoque facto mitigata contione qui omnium consensu periturus erat paene nullum triste suffragium habuit. misericordia ergo illam quaestionem, non aequitas rexit, quoniam quae innocentiae tribui nequierat absolutio, respectui puerorum data est.103 Consentaneum quod sequitur. A. Gabinius in maximo infamiae suae ardore suffragiis populi <C.> Memmio accusatore subiectus abruptae esse spei videbatur, quoniam et accusatio partes suas plene exhibebat et defensionis praesidia invalida fide nitebantur et qui iudicabant ira perciti poenam hominis cupide expetebant. igitur viator et carcer ante oculos obversabantur, cum interim omnia ista propitiae fortunae interventu dispulsa sunt: filius namque Gabinii Sisenna consternationis inpulsu ad pedes se Memmii supplex prostravit, inde aliquod fomentum procellae petens, unde totus impetus tempestatis eruperat. quem truci vultu a se victor insolens repulsum excusso e manu anulo humi iacere aliquamdiu passus est. quod spectaculum fecit ut Laelius tribunus pl. adprobantibus cunctis Gabinium dimitti iuberet ac documentum daretur neque secundarum rerum proventu insolenter abuti neque adversis <prae>propere debilitari oportere: idque proximo exemplo aeque patet.104 App. Claudius, nescio religionis maior an patriae iniuria, si quidem illius vetustissimum morem neglexit, huius pulcherrimam classem amisit, infesto populo obiectus, cum effugere debitam poenam nullo modo posse crederetur, subito coorti imbris beneficio tutus fuit a damnatione: discussa enim quaestione aliam velut dis interpellantibus de integro instaurari non placuit. ita cui maritima tempestas causae dictionem contraxerat, caelestis salutem attulit.105 Eodem auxilii genere Tucciae virginis Vestalis incesti criminis reae castitas infamiae nube obscurata emersit. quae conscientia certa sinceritatis suae spem salutis ancipiti argumento ausa petere est: arrepto enim cribro "Vesta" inquit, "si sacris tuis castas semper admovi manus, effice ut hoc hauriam e Tiberi aquam et in aedem tuam perferam. " audaciter et temere iactis votis sacerdotis rerum ipsa natura cessit.106 Item L. Piso a L. Claudio Pulchro accusatus, quod graves et intolerabiles iniurias sociis intulisset, haud dubiae ruinae metum fortuito auxilio vitavit: namque per id ipsum tempus, quo tristes de eo sententiae ferebantur, repentina vis nimbi incidit, cumque prostratus humi pedes iudicum oscularetur, os suum caeno replevit. quod conspectum totam quaestionem a severitate ad clementiam et mansuetudinem transtulit, quia satis iam graves eum poenas sociis dedisse arbitrati sunt huc deductum necessitatis, ut abicere se tam suppliciter et attollere tam deformiter cogeretur.107 Subnectam duos accusatorum suorum culpa absolutos. Q. Flavius a C. Valerio aedile apud populum reus actus, cum xiiii tribuum suffragiis damnatus esset, proclamavit se innocentem opprimi. cui Valerius aeque clara voce respondit nihil sua interesse nocensne an innoxius periret, dummodo periret. qua violentia dicti reliquas tribus adversario donavit. abiecerat inimicum, eundem, dum pro certo pessum datum credit, erexit victoriamque in ipsa victoria perdidit.108 C. etiam Cosconium Servilia lege reum, propter plurima et evidentissima facinora sine ulla dubitatione nocentem, Valeri Valentini accusatoris eius recitatum in iudicio carmen, quo puerum praetextatum et ingenuam virginem a se corruptam poetico ioco significaverat, erexit, si quidem iudices inicum rati sunt eum victorem dimittere, qui palmam non ex alio ferre, sed de se dare merebatur. magis vero Valerius in Cosconii absolutione damnatus quam Cosconius in sua causa liberatus est.109 Attingam eos quoque, quorum salus propriis obruta criminibus proximorum claritati donata est. A. Atilium Calatinum Soranorum oppidi proditione reum admodum infamem imminentis damnationis periculo pauca verba Q. Maximi soceri subtraxerunt, quibus adfirmavit, si in eo crimine sontem illum ipse conperisset, dirempturum se fuisse adfinitatem: continuo enim populus paene iam exploratam sententiam suam unius iudicio concessit, indignum ratus eius testimonio non credere, cui difficillimis rei publicae temporibus bene se exercitus credidisse meminerat.110 M. quoque Aemilius Scaurus repetundarum reus adeo perditam et conploratam defensionem in iudicium attulit, ut, cum accusator diceret lege sibi centum atque xx hominibus denuntiare testimonium licere seque non recusare quominus absolveretur, si totidem nominasset, quibus in provincia nihil abstulisset, tam bona condicione uti non potuerit. tamen propter vetustissimam nobilitatem et recentem memoriam patris absolutus est.111 Sed quem ad modum splendor amplissimorum virorum in protegendis reis plurimum valuit, ita <in> opprimendis non sane multum potuit: quin etiam evidenter noxiis, dum eos acrius inpugnat, profuit. P. Scipio Aemilianus Cottam apud populum accusavit. cuius causa, quamquam gravissimis criminibus erat confossa, septies ampliata et ad ultimum octavo iudicio absoluta est, quia homines verebantur ne praecipuae accusatoris amplitudini damnatio eius donata existimaretur. quos haec secum locutos crediderim: 'nolumus caput alterius petentem in iudicium triumphos et tropaea spoliaque et devictarum navium rostra deferre: terribilis sit his adversus hostem, civis vero salutem tanto fragore gloriae subnixus ne insequatur'.112 Tam uehementes iudices adversus excellentissimum accusatorem quam mites in longe inferioris fortunae reo. Calidius Bononiensis in cubiculo mariti noctu deprehensus, cum ob id causam adulterii diceret, inter maximos et gravissimos infamiae fluctus emersit, tamquam fragmentum naufragii leve admodum genus defensionis amplexus: adfirmavit enim se ob amorem pueri servi eo esse perductum. suspectus erat locus, suspectum tempus, suspecta matris familiae persona, suspecta etiam adulescentia ipsius, sed crimen libidinis confessio intemperantiae liberavit.113 Remissioris hoc, illud aliquanto gravioris materiae exemplum. cum parricidii causam fratres Caelii dicerent splendido Tarracinae loco nati, quorum pater T. Caelius in cubiculo quiescens, filiis altero cubantibus lecto erat interemptus, neque aut servus quisquam aut liber inveniretur, ad quem suspicio caedis pertineret, hoc uno nomine absoluti sunt, quia iudicibus planum factum est illos aperto ostio inventos esse dormientes. somnus innoxiae securitatis certissimus index miseris opem tulit: iudicatum est enim rerum naturam non recipere ut occiso patre supra vulnera et cruorem eius quietem capere potuerint.114 Percurremus nunc eos, quibus in causae dictione magis quae extra quaestionem erant nocuerunt quam sua innocentia opem tulit. L. Scipio post speciosissimum triumphum de rege Antiocho ductum, perinde ac pecuniam ab eo accepisset, damnatus est. non, puto, quod pretio corruptus fuerat, ut illum totius Asiae dominum et iam Europae victrices manus inicientem ultra Taurum montem summoveret. sed <et> alioqui vir sincerissimae vitae et ab hac suspicione procul remotus, invidiae, quae tunc in duorum fratrum inclytis cognominibus habitabat, resistere non potuit.115 Ac Scipioni quidem maximus fortunae fulgor, C. autem Deciano spectatae integritatis viro vox sua exitium attulit: nam cum P. Furium inquinatissimae vitae pro rostris accusaret, quia quadam in parte actionis de morte L. Saturnini queri ausus fue rat, nec reum damnavit et insuper ei poenas addictas pependit.116 Sex. quoque Titium similis casus prostravit. erat innocens, erat agraria lege lata gratiosus apud populum: tamen, quod Saturnini imaginem domi habuerat, suffragiis eum tota contio oppressit.117 Adiciatur his Claudia, quam insontem crimine, quo accusabatur, votum impium subvertit, quia, cum a ludis domum rediens turba elideretur, optaverat ut frater suus, maritimarum virium nostrarum praecipua iactura, revivesceret saepiusque consul factus infelici ductu nimis magnam urbis frequentiam minueret.118 Possumus et ad illos brevi deverticulo transgredi, quos leves ob causas damnationis incursus abripuit. M. Mulvius, Cn. Lollius, L. Sextilius triumviri, quod ad incendium in sacra via ortum extinguendum tardius venerant, a tribunis pl. die dicta apud populum damnati sunt.119 Item P. Villius triumvir nocturnus a P. Aquilio tribuno pl. accusatus populi iudicio concidit, quia vigilias neglegentius circumierat.120 Admodum severae notae et illud populi iudicium, cum M. Aemilium Porcinam a L. Cassio accusatum crimine nimis sublime extructae villae in Alsiensi agro gravi multa affecit.121 Non subprimenda illius quoque damnatio, qui pueruli sui nimio amore correptus, rogatus ab eo ruri ut omasum in cenam fieri iuberet, cum bubulae carnis in propinquo emendae nulla facultas esset, domito bove occiso desiderium eius explevit eoque nomine publica quaestione adflictus est, innocens, nisi tam prisco saeculo natus esset.122 Atque ut eos quoque referamus, qui in discrimen capitis adducti neque damnati neque absoluti sunt, apud M. Popilium Laenatem praetorem quaedam, quod matrem fuste percussam interemerat, causam dixit. de qua neutram in partem latae sententiae sunt, quia abunde constabat eandem veneno necatorum liberorum dolore commotam, quos avia filiae infensa sustulerat, parricidium ultam esse parricidio. quorum alterum ultione, alterum absolutione non dignum iudicatum est.123 Eadem haesitatione Publi quoque Dolabellae proconsulari imperio Asiam obtinentis animus fluctuatus est. mater familiae Zmyrnaea virum et filium interemit, cum ab his optimae indolis iuvenem, quem ex priore viro enixa fuerat, occisum conperisset. quam rem Dollabella ad se delatam Athenas ad Arei pagi cognitionem relegavit, quia ipse neque liberare duabus caedibus contaminatam neque punire tam iusto dolore inpulsam sustinebat. consideranter et mansuete populi Romani magistratus, sed Areopagitae quoque non minus sapienter, qui inspecta causa et accusatorem et ream post centum annos ad se reverti iusserunt, eodem affectu moti, quo Dolabella. sed ille transferendo quaestionem, hi differendo damnandi atque absolvendi inexplicabilem cunctationem vitabant.
Valerius Maximus HOME

bav903.236 bbb366.125r bnf5840.226 bsb87454.188

>>> Valerius Maximus, Mirabilia, 8, II
monumenta.ch > Nepos > 4 > 4 > 5 > 5 > 1 > 1 > 1 > 7 > 4 > 5 > 3 > 1 > 1 > 9 > 1 > 6 > 1 > 3 > 4 > 5 > 6 > 6 > 4 > 7 > 5 > 1

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik