monumenta.ch > Valerius Maximus > 8
Valerius Maximus, Mirabilia, 7, VII <<<
Valerius Maximus, Mirabilia, 7, Caput VIII
0 His rescissorum testamentorum exemplis contenti attingamus ea, quae rata manserunt, cum causas haberent, propter quas rescindi possent.1 Quam certae, quam etiam notae insaniae Tuditanus! utpote qui populo nummos sparserit togamque velut tragicam vestem in foro trahens maximo cum hominum risu conspectus fuerit ac multa his consentanea fecerit. testamento ~ filium instituit heredem, quod Ti. Longus sanguine ei proximus hastae iudicio subvertere frustra conatus est: magis enim centumviri quid scriptum esset in tabulis quam quis eas scripsisset considerandum existimaverunt.2 Vita Tuditani demens, Aebutiae autem, quae L. Meneni Agrippae uxor fuerat, tabulae testamenti plenae furoris: nam cum haberet duas simillimae probitatis filias ~ Pletoniam et Afroniam, animi sui potius inclinatione provecta quam ullis alterius iniuriis aut officiis conmota, Pletoniam tantum modo heredem instituit: filiis etiam Afroniae ex admodum amplo patrimonio xx nummum legavit. Afronia tamen cum sorore sacramento contendere noluit testamentumque matris patientia honorare quam iudicio convellere satius esse duxit, eo se ipsa indigniorem iniuria ostendens quo eam aequiore animo sustinebat.3 Minus mirandum errorem muliebrem Q. Metellus fecit: is namque plurimis et celeberrimis eiusdem nominis viris in urbe nostra vigentibus, Claudiorum etiam familia, quam artissimo sanguinis vinculo contingebat, florente, Carrinatem solum heredem reliquit, nec hac re testamentum eius quisquam adtemptavit.4 Item Pompeius Reginus vir transalpinae regionis, cum testamento fratris praeteritus esset et ad coarguendam iniquitatem eius binas tabulas testamentorum suorum in comitio incisas habita utriusque ordinis maxima frequentia recitasset, in quibus magna ex parte heres frater erat scriptus, praelegabaturque ei centies et quinquagies sestertium, multum ac diu inter adsentientes indignationi suae amicos questus, quod ad hastae iudicium adtinuit, cineres fratris quietos esse passus est. et erant ab eo instituti heredes neque sanguine Regino pares neque proximi, sed alieni et humiles, ut non solum flagitiosum silentium, sed etiam praelatio contumeliosa videri posset.5 Aeque felicis inpunitatis, sed nescio an taetrioris haec delicti testamenta. Q. Caecilius, L. Luculli promptissimo studio maximaque liberalitate et honestum dignitatis gradum et amplissimum patrimonium consecutus, cum prae se semper tulisset unum illum sibi esse heredem, moriens etiam anulos ei suos tradidisset, Pomponium Atticum testamento adoptavit omniumque bonorum <heredem> reliquit. sed fallacis et insidiosi cadaver populus Romanus cervicibus reste circumdatum per vias traxit. itaque nefarius homo filium quidem et heredem habuit quem voluit, funus autem et exequias quales meruit.6 Neque aliis dignus fuit T. Marius Urbinas, qui ab infimo militiae loco beneficiis divi Augusti imperatoris ad summos castrensis honores perductus eorumque uberrimis quaestibus locuples factus, non solum ceteris vitae temporibus ei se fortunas suas relinquere, a quo acceperat, praedicavit, sed etiam pridie quam expiraret idem istud ipsi Augusto dixit, cum interim ne nomen quidem eius tabulis testamenti adiecit.7 L. autem Valerius, cui cognomen Heptachordo fuit, togatum hostem Cornelium Balbum expertus, utpote ope<ra> eius et consilio conpluribus privatis litibus vexatus ad ultimumque subiecto accusatore capitali crimine accusatus, praeteritis aduocatis et patronis suis solum heredem reliquit. nimirum consternatio quae<dam> animum eius transversum egit: amavit enim sordes suas et dilexit pericula et damnationem votis expetivit, auctorem harum rerum benivolentia, propulsatores odio insecutus.8 T. Barrus Lentulo Spintheri, cuius amantissimum animum liberalissimamque amicitiam senserat, decedens anulos suos perinde atque unico heredi tradidit, quem nulla ex parte heredem relinquebat. quantum illo momento temporis conscientia, si modo vires, quas habere creditur, possidet, a taeterrimo homine supplicium exegit! inter ipsam enim fallacis et ingratae culpae cogitationem spiritum posuit, quasi tortore aliquo mentem eius intus cruciante, quod animadvertebat e vita ad mortem transitum suum et superis dis invisum esse et inferis detestabilem futurum.9 M. vero Popilius senatori ordinis Oppium Gallum ab ineunte aetate familiarissimum sibi moriens pro vetusto iure amicitiae et vultu benigno respexit et verbis magnum prae se amorem ferentibus prosecutus est, unum etiam de multis, qui adsidebant, ultimo conplexu et osculo dignum iudicavit <in>superque anulos quoque suos ei tradidit, videlicet ne quid ex ea hereditate, quam non erat aditurus, amitteret. quos Oppius, vir diligens, sed morientis amici plenum contumeliae ludibrium, in locellum repositos et a praesentibus adsignatos diligentissime heredibus illius exheres ipse reddidit. quid hoc ioco inhonestius aut quid intempestivius? senator populi Romani curia egressus, homo vitae fructibus continuo cariturus sanctissima iura familiaritatis morte pressis oculis et spiritu supremos anhelitus reddente scurrili lusu suggillanda sibi desumpsit.
Valerius Maximus HOME
bav903.233 bbb366.123v bnf5840.226 bsb87454.185
Valerius Maximus, Mirabilia, 7, VII <<<
monumenta.ch > Valerius Maximus > 8
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik