monumenta.ch > Terentius > 1 > 6
Valerius Maximus, Mirabilia, 7, V <<<     >>> VII

Valerius Maximus, Mirabilia, 7, Caput VI

0 Abominandae quoque necessitatis amarissimae leges et truculentissima imperia cum urbem nostram tum etiam exteras gentes multa non intellectu tantum, sed etiam auditu gravia perpeti coegerunt.1 Nam aliquot adversis proeliis secundo Punico bello exhausta militari iuventute Romana senatus auctore Ti. Graccho consule censuit uti publice servi ad usum propulsandorum hostium [impetum] emerentur, eaque de re per tribunos pl. apud populum lata rogatione tres creati sunt viri, qui quattuor et viginti milia servorum conparauerunt adactosque iure iurando strenuam se fortemque operam daturos, quoad Poeni essent in Italia, laturos arma in castra miserunt. ex Apulia etiam et a Paediculis septuaginta atque cc ad supplementum equitatus sunt empti. quanta violentia est casus acerbi! quae civitas ad id tempus ingenuae quoque originis capite censos habere milites fastidierat, eadem cellis servilibus extracta corpora et a pastoralibus casis collecta mancipia velut praecipuum firmamentum exercitui suo adiecit. cedit ergo interdum generosus spiritus utilitati et fortunae viribus succumbit, ubi, nisi tutiora consilia legeris, speciosa sequenti concidendum est. Cannensis autem clades adeo urbem nostram vehementer confudit, ut M. Iunio Pera dictatore rem publicam administrante spolia hostium adfixa templis deorum numini consecrata instrumento militiae futura convellerentur, ac praetextati pueri arma induerent, addictorum etiam et capitali crimine damnatorum sex milia conscriberentur. quae, si per se aspiciantur, aliquid ruboris habeant, si autem admotis necessitatis viribus ponderentur, saevitiae temporis convenientia praesidia videantur. Propter eandem cladem senatus Otacilio, qui Siciliam, Cornelio Mammulae, qui Sardiniam pro praetoribus obtinebant, querentibus quod neque stipendium neque frumentum classibus eorum et exercitibus socii praeberent, adfirmantibus etiam ne habere quidem eos unde id praestare possent, rescripsit aerarium longinquis inpensis non sufficere: proinde quo pacto tantae inopiae succurrendum esset ipsi viderent. his litteris quid aliud quam imperii sui gubernacula e manibus abiecit Siciliamque et Sardiniam, benignissimas urbis nostrae nutrices, gradus <et> stabilimenta bellorum, tam multo sudore et sanguine in potestatem redactas paucis verbis, te scilicet Necessitate iubente, dimisit.2 Eadem Casilinates obsidione Hannibalis clausos alimentorumque facultate defectos lora necessariis vinculorum usibus subducta eque scutis detractas pelles ferventi resolutas aqua mandere voluisti. quid illis, si acerbitatem casus intueare, miserius, si constantiam respicias, fidelius? qui, ne a Romanis desciscerent, tali uti cibi genere sustinuerunt, cum pinguissima arva sua fertilissimosque campos moenibus suis subiectos intuerentur. itaque Campanae urbis, quae Punicam feritatem deliciis suis cupida fovit, in propinquo situm Casilinum, ~ moderarum virtute clarum, perseverantis amicitiae pignore impios oculos verberavit.3 In illa obsidione et fide cum trecenti Praenestini permanerent, evenit ut ex his quidam murem captum ducentis potius denariis vendere quam ipse [potius] leniendae famis gratia consumere mallet. sed, credo, deorum providentia [effectum] et venditori et emptori quem uterque merebatur exitum adtribuit: avaro enim [et] fame consumpto manubiis sordium suarum frui non licuit, aequi animi vir ad salutarem inpensam faciendam care quidem, verum necessarie conparato cibo vixit.4 C. autem Mario Cn. Carbone consulibus civili bello cum L. Sulla dissidentibus, quo tempore non rei publicae victoria quaerebatur, sed praemium victoriae res erat publica, senatus consulto aurea atque argentea templorum ornamenta, ne militibus stipendia deessent, conflata sunt: digna enim causa erat, hine an illi crudelitatem suam proscriptione civium satiarent, ut di immortales spoliarentur! non ergo patrum conscriptorum voluntas, sed taeterrimae necessitatis truculenta manus illi consulto stilum suum inpressit.5 Divi Iuli exercitus, id est invicti ducis invicta dextera, cum armis Mundam clausisset aggerique extruendo materia deficeretur, congerie hostilium cadaverum quam desideraverat altitudinem instruxit eamque tragulis et pilis, quia roboreae sudes deerant, magistra novae molitionis necessitate usus vallavit.101 Cretensibus nihil tale praesidii adfulsit, qui obsidione Metelli ad ultimam penuriam conpulsi sua iumentorumque suorum urina sitim torserunt iustius dixerim quam sustentarunt, quia, dum vinci timent, id passi sunt, quod eos ne victor quidem pati coegisset.102 Numantini autem <a> Scipione vallo et aggere circumdati, cum omnia, quae famem eorum trahere poterant, consumpsissent, ad ultimum humanorum corporum dapibus usi sunt. quapropter capta iam urbe conplures inventi sunt artus et membra trucidatorum corporum sinu suo gestantes. nulla est in his necessitatis excusatio: nam quibus mori licuit, sic vivere necesse non fuit.103 Horum trucem pertinaciam in consimili facinore Calagurritanorum execrabilis impietas supergressa est. qui, quo perseverantius interempti Sertorii cineribus obsidionem Cn. Pompei frustrantes fidem praestarent, quia nullum iam aliud in urbe eorum supererat animal, uxores suas natosque ad usum nefariae dapis verterunt: quoque diutius armata iuventus viscera sua visceribus suis aleret, infelices cadaverum reliquias sallire non dubitavit. en quam aliquis in acie hortaretur ut pro salute coniugum et liberorum fortiter dimicaret! ex hoc nimirum hoste tanto duci poena magis quam victoria petenda fuit, quia plus vindicatus [libertatis] quam victus gloriae adferre potuit, cum omne serpentum ac ferarum genus conparatione sui titulo feritatis superarit: nam quae illis dulcia vitae pignora proprio spiritu cariora sunt, ea Calagurritanis prandia atque cenae extiterunt.
Valerius Maximus HOME

bav903.228 bbb366.121r bnf5840.224 bsb87454.181

Valerius Maximus, Mirabilia, 7, V <<<     >>> VII
monumenta.ch > Terentius > 1 > 6

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik