monumenta.ch > Nepos > 4 > 4 > 5 > 5 > 1 > 1 > 1 > 7 > 4 > 5 > 3 > 1 > 1 > 9 > 1 > 6 > 1 > 3 > 4 > 5
Valerius Maximus, Mirabilia, 7, IV <<< >>> VI
Valerius Maximus, Mirabilia, 7, Caput V
0 Campi quoque repraesentata condicio ambitiosam ingredientis viam ad fortius sustinendos parum prosperos comitiorum eventus utiliter instruxerit, quia propositis ante oculos clarissimorum virorum repulsis ut non minore cum spe honores, ita prudentiore cum animi iudicio petent meminerintque nefas non esse aliquid ab omnibus uni negari, cum saepe numero singuli cunctorum voluntatibus resistere fas esse duxerint, scientes etiam patientia quaeri debere quod gratia impetrari nequierit.1 Q. Aelius Tubero a Q. Fabio Maximo epulum populo nomine P. Africani patrui sui dante rogatus ut triclinium sterneret lectulos Punicanos pellibus haedinis stravit et pro argenteis vasis Samia exposuit. cuius rei deformitas sic homines offendit, ut, cum alioqui vir egregius habe<re>tur comitiisque praetoriis candidatus in campum L. Paulo avo et P. Africano avunculo nixus descendisset, repulsa inde abiret notatus: nam ut privatim semper continentiam probabant, ita publice maxima cura splendoris habita est. quocirca urbs non unius convivii numerum, sed totam se in illis pelliculis iacuisse credens ruborem epuli suffragiis suis vindicavit.2 P. autem Scipio Nasica togatae potentiae clarissimum lumen, qui consul Iugurthae bellum indixit, qui matrem Idaeam e Phrygiis sedibus ad nostras aras focosque migrantem sanctissimis manibus excepit, qui multas et pestiferas seditiones auctoritatis suae robore oppressit, quo principe senatus per aliquot annos gloriatus est, cum aedilitatem curulem adulescens peteret manumque cuiusdam rustico opere duratam more candidatorum tenacius adprehendisset, ioci gratia interrogavit eum num manibus solitus esset ambulare. quod dictum a circumstantibus exceptum ad populum manavit causamque repulsae Scipioni attulit: omnes namque rusticae tribus paupertatem sibi ab eo exprobratam iudicantes iram suam adversus contumeliosam eius urbanitatem destrinxerunt. igitur civitas nostra nobilium iuvenum ingenia ab insolentia revocando magnos et utiles cives fecit honoribusque non patiendo eos a scurris peti debitum auctoritatis pondus adiecit.3 Nullus error talis in L. Aemilio Paulo conspectus est, sed tamen aliquotiens frustra consulatum petiit, idemque, cum iam campum repulsis suis fatigasset, bis consul et censor factus amplissimum etiam dignitatis gradum obtinuit. cuius virtutem iniuriae non fregerunt, sed acuerunt, quoniam quidem ipsa nota accensam cupiditatem summi honoris ardentiorem ad comitia detulit, ut populum, quia nobilitatis splendore et animi bonis movere non potuerat, pertinacia vinceret.4 Q. autem Caecilium Metellum pauci et maesti amici consulatus repulsa adflictum tristitia ac rubore plenum domum reduxerunt. eundem de Pseudophilippo triumphantem universus senatus laetum et alacrem in Capitolium prosecutus est. Achaici etiam belli, cui summam manum L. Mummius adiecit, maxima pars ab hoc viro profligata est. eine ergo populus consulatum negare potuit, cui mox duas clarissimas provincias aut daturus erat aut debiturus, Achaiam et Macedoniam? et quidem hoc facto meliore eo cive usus est: intellexit enim quam industrie sibi gerendus esset consulatus, quem tanto labore impetrari senserat.5 Quid tam excellens, quid tam opulentum quam L. Sulla? divitias, imperia largitus est, leges vetustas abrogavit, novas tulit. hic quoque in eo campo, cuius postea dominus extitit, repulsa praeturae suggillatus est, omnia loca petiti honoris, si quis modo deorum formam et imaginem futurae eius potentiae populo Romano repraesentasset, impetraturus.6 Sed ut comitiorum maximum crimen referam, M. Porcius Cato, plus moribus suis praeturae decoris adiecturus quam praetexto eius splendoris ipse la<tu>rus, consequi illam a populo aliquando non potuit. proxima dementiae suffragia, quae quidem satis graves poenas erroris sui pependerunt, quoniam quem honorem Catoni negaverant Vatinio dare coacti sunt. ergo, si vere aestimare volumus, non Catoni tunc praetura, sed praeturae Cato negatus est.
Valerius Maximus HOME
bav903.226 bbb366.120r bnf5840.222 bsb87454.179
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik