monumenta.ch > Nepos > 4 > 4 > 5 > 5 > 1 > 1 > 1 > 7 > 4 > 5 > 3 > 1 > 1 > 9 > 1 > 6 > 1 > 3 > 4
Valerius Maximus, Mirabilia, 7, III <<<     >>> V

Valerius Maximus, Mirabilia, 7, Caput IV

0 Illa vero pars calliditatis egregia et ab omni reprehensione procul remota, cuius opera, quia appellatione * vix apte exprimi possunt, Graeca pronuntiatione strategemata dicantur.1 ~ Omnibus militaribus copiis Tullus Hostilius Fidenas adgressus, quae surgentis imperii nostri incunabula crebris rebellationibus torpere passae non sunt finitimisque tropaeis ac triumphis alitam virtutem eius spes suas ulterius promovere docuerunt, Mettius Fufetius dux Albanorum dubiam et suspectam semper societatis suae fidem repente in ipsa acie detexit: deserto enim Romani exercitus latere in proximo colle consedit, pro adiutore speculator pugnae futurus, ut aut victis insultaret aut victores fessos adgrederetur. non erat dubium quin ea res militum nostrorum animos debilitatura esset, cum eodem tempore et hostes confligere et auxilia deficere cernerent. itaque ne id fieret Tullus providit: concitato enim equo omnes pugnantium globos percucurrit praedicans suo iussu secessisse Mettium eumque, cum ipse signum dedisset, invasurum Fidenatium terga. quo imperatoriae artis consilio metum fiducia mutavit proque trepidatione alacritate suorum pectora replevit.2 Et ne continuo a nostris regibus recedam, Sextus Tarquinius Tarquini filius indigne ferens, quod patris viribus expugnari Gabii nequirent, valentiorem armis excogitavit rationem, qua interceptum illud oppidum Romano imperio adiceret: subito namque se ad Gabinos contulit tamquam parentis saevitiam et verbera, quae voluntate sua perpessus erat, fugiens, ac paulatim unius cuiusque fictis et compositis blanditiis adliciendo benivolentiam, ut apud omnes plurimum posset consecutus, familiarem suum ad patrem misit indicaturum quemadmodum cuncta in sua manu haberet et quaesiturum quidnam fieri vellet. iuvenili calliditati senilis astutia respondit, si quidem re eximie delectatus Tarquinius, fidei autem nuntii parum <credens> nihil respondit, sed seducto eo in hortum maxima et altissima papaverum capita baculo decussit. cognito adulescens silentio simul ac patris facto causam alterius, <alterius> argumentum pervidit nec ignoravit praecipi sibi ut excellentissimum quemque Gabinorum aut exilio summoveret aut morte consumeret. ergo spoliatam bonis propugnatoribus civitatem tantum non vinctis manibus ei tradidit.3 Illud quoque maioribus et consilio prudenter et exitu feliciter provisum: cum enim urbe capta Galli Capitolium obsiderent solamque potiendi eius spem in fame eorum repositam animadverterent, perquam callido genere consilii <Romani usi> unico perseverantiae inritamento victores spoliaverunt: panes enim iacere conpluribus e locis coeperunt. quo spectaculo obstupefactos infinitamque frumenti abundantiam nostris superesse credentes ad pactionem omittendae obsidionis conpulerunt. misertus est tunc profecto Iuppiter Romanae virtutis, praesidium ab astutia mutuantis, cum summa alimentorum inopia proici praesidia inopiae cerneret. igitur ut vafro, ita periculoso consilio salutarem exitum dedit.4 Idemque Iuppiter postea praestantissimorum ducum nostrorum sagacibus consiliis propitius aspiravit: nam cum alterum Italiae latus Hannibal laceraret, alterum invasisset Hasdrubal, ne duorum fratrum iunctae copiae intolerabili onere fessas simul res nostras urguerent, hinc Claudii Neronis vegetum consilium, illinc Livi Salinatoris inclyta providentia effecit: Nero enim conpresso a se in Lucanis Hannibale praesentiam suam, quoniam ita ratio belli desiderabat, mentitus hosti ad opem collegae ferendam per longum iter celeritate mira tetendit. Salinator in Umbria apud Metaurum flumen proximo die dimicaturus summa cum dissimulatione Neronem castris noctu recepit: tribunos enim a tribunis, centuriones a centurionibus, equites ab equitibus, pedites a peditibus excipi iussit ac sine ulla tumultuatione solo vix unum exercitum capiente alterum inseruit. quo evenit ne Hasdrubal cum duobus se consulibus proeliaturum prius sciret quam utriusque virtute prosterneretur. ita illa toto terrarum orbe infamis Punica calliditas Romana elusa prudentia Hannibalem Neroni, Hasdrubalem Salinatori decipiendum tradidit.5 Memorabilis etiam consilii Q. Metellus. qui, cum pro consule bellum in Hispania adversus Celtiberos gereret urbemque <Con>trebiam caput eius gentis viribus expugnare non posset, intra pectus suum multum ac diu consiliis agitatis viam repperit, qua propositum ad exitum perduceret. itinera magno impetu ingrediebatur, deinde alias atque alias regiones petebat: hos obsidebat montes, paulo post ad illos transgrediebatur, cum interim tam suis omnibus quam ipsis hostibus ignota erat causa inopinatae eius ac subitae fluctuationis. interrogatus quoque a quodam amicissimo sibi quid ita sparsum et incertum militiae genus sequeretur, 'absiste' inquit 'istud quaerere: nam si huius consilii mei interiorem tunicam consciam esse sensero, continuo eam cremari iubebo'. quorsum igitur <e>a dissimulatio erupit aut quem finem habuit? postquam vero et exercitum suum ignorantia et totam Celtiberiam errore implicavit, cum alio cursum direxisset, subito ad <Con>trebiam reflexit eamque <in>opinatam et attonitam oppressit. ergo nisi mentem suam dolos scrutari coegisset, ad ultimam ei senectutem apud moenia <Con>trebiae armato sedendum foret.101 Agathocles autem Syracusarum rex audaciter callidus: cum enim urbem eius maiore ex parte Karthaginienses occupassent, exercitum suum in Africam traiecit, ut metum metu, vim vi discuteret, nec sine effectu: nam repentino eius adventu perculsi Poeni libenter incolumitatem suam salute hostium redemerunt pactique sunt ut eodem tempore et Africa Siculis et Sicilia Punicis armis liberaretur. age <si> Syracusarum moenia tueri perseverasset? <Sic>ilia belli malis urgueretur, bona pacis fruenda securae Karthagini reliquisset. nunc inferendo quae patiebatur, dum alienas potius lacessit opes quam suas tuetur, quo aequiore animo regnum deseruit, eo tutius recepit.102 Quid, Hannibal Cannensem populi Romani aciem nonne prius quam ad dimicandum descenderet conpluribus astutiae copulatam laqueis ad tam miserabilem perduxit exitum? ante omnia enim providit ut et solem et pulverem, qui ibi vento multus ex<ci>tari solet, adversum haberet. deinde partem copiarum suarum inter ipsum proelii tempus de industria fugere iussit, quam cum a reliquo exercitu abrupta legio Romana sequeretur, trucidandam eam ab his, quos <in> insidiis collocaverat, curavit. postremo cccc equites subornavit, qui simulata transitione petierunt consulem, a quo iussi more transfugarum depositis armis in ultimam pugnae partem secedere destrictis gladiis, quos inter tunicas et loricas abdiderant, poplites pugnantium Romanorum ce ciderunt. haec fuit Punica fortitudo, dolis et insidiis et fallacia instructa. quae nunc certissima circumventae virtutis nostrae excusatio est, quoniam decepti magis quam victi sumus.
Valerius Maximus HOME

bav903.223 bbb366.118r bnf5840.219 bsb87454.176

Valerius Maximus, Mirabilia, 7, III <<<     >>> V
monumenta.ch > Nepos > 4 > 4 > 5 > 5 > 1 > 1 > 1 > 7 > 4 > 5 > 3 > 1 > 1 > 9 > 1 > 6 > 1 > 3 > 4

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik