monumenta.ch > Velleius > 120 > 2 > 3 > 125 > 3 > 2
Valerius Maximus, Mirabilia, 7, I <<<     >>> III

Valerius Maximus, Mirabilia, 7, Caput II

0 Nunc id genus felicitatis explicabo, quod totum in habitu animi nec votis petitum, sed in pectoribus sapientia praeditis natum dictis factisque prudentibus enitescit.1 App. Claudium crebro solitum dicere accepimus negotium populo Romano melius quam otium conmitti, non quod igno<ra>ret quam iucundus tranquillitatis status esset, sed quod animadverteret praepotentia imperia agitatione rerum ad virtutem capessendam excitari, nimia quiete in desidiam resolvi. et sane negotium nomine horridum civitatis nostrae mores in suo statu continuit, blandae appellationis quies plurimis vitiis respersit.2 Scipio vero Africanus turpe esse aiebat in re militari dicere 'non putaram', videlicet quia explorato et excusso consilio quae ferro aguntur administrari oportere arbitrabatur. summa ratione: inemendabilis est enim error, qui violentiae Martis committitur. idem negabat aliter cum hoste confligi debere, quam aut si occasio obvenisset aut necessitas incidisset. aeque prudenter: nam et prospere gerendae rei facultatem omittere maxima dementia est et in angustias utique pugnandi conpulsum abstinere se proelio pestiferae ignaviae adfert exitum, eorumque, qui ista conmittunt, alter beneficio fortunae uti, alter iniuriae nescit resistere.3 Q. quoque Metelli cum gravis tum etiam alta in senatu sententia, qui devicta Karthagine <ne>scire se illa victoria bonine plus an mali rei publicae adtulisset adseveravit, quoniam ut pacem restituendo profuisset, ita Hannibalem summovendo nonnihil nocuisset: eius enim transitu in Italiam dormientem iam populi Romani virtutem excitatam, metuique debere ne acri aemulo liberata in eundem somnum revolveretur. in aequo igitur malorum posuit uri tecta, vastari, agros, exhauriri aerarium et prisci roboris nervos hebetari.4 Quid illud factum L. Fimbriae consularis, quam sapiens! M. Lutatio Pinthiae splendido equiti Romano iudex addictus de sponsione, quam is cum adversario, quod vir bonus esset, fecerat, numquam id iudicium pronuntiatione sua finire voluit, ne aut probatum virum, si contra eum iudicasset, fama spoliaret aut iuraret virum bonum esse, cum ea res innumerabilibus laudibus contineretur.5 Forensibus haec, illa militaribus stipendiis prudentia est exhibita. Papirius Cursor consul, cum Aquiloniam oppugnans proelium vellet conmittere pullariusque non prosperantibus avibus optimum ei auspicium renuntiasset, de fallacia illius factus certior sibi quidem et exercitui bonum omen datum credidit ac pugnam iniit, ceterum mendacem ante ipsam aciem constituit, ut haberent di cuius capite, si quid irae conceperant, expiarent. directum est autem sive casu sive etiam caelestis numinis providentia quod primum e contraria parte missum erat telum in ipsum pullarii pectus eumque exanimem prostravit. id ut cognovit consul, fidente animo et invasit Aquiloniam et cepit. tam cito animadvertit quo pacto iniuria imperatoris vindicari deberet, quemadmodum violata religio expianda foret, qua ratione victoria adprehendi posset. egit virum severum, consulem religiosum, imperatorem strenuum, timoris modum, poenae genus, spei viam uno mentis impetu rapiendo.6 Nunc ad senatus acta transgrediar. cum adversus Hannibalem Claudium Neronem et Livium Salinatorem consules mitteret eosque ut virtutibus pares, ita inimicitiis acerrime inter se dissidentes videret, summo studio in gratiam reduxit, ne propter privatas dissensiones rem publicam parum utiliter administrarent, quia consulum imperio nisi concordia inest, maior aliena opera interpellandi quam sua edendi cupiditas nascitur. ubi vero etiam pertinax intercedit odium, alter alteri quam uterque contrariis castris certior hostis proficiscitur. eosdem senatus, cum ob nimis aspere actam censuram a Cn. Baebio tribuno pl. pro rostris agerentur rei, causae dictione decreto suo liberavit uacuum omnis iudicii metu eum honorem reddendo, qui exigere deberet rationem, non reddere. Par illa sapientia senatus. Ti. Gracchum tribunum pl. agrariam legem promulgare ausum morte multavit. idem ut secundum legem eius per triumviros ager populo viritim divideretur egregie censuit, si quidem gravissimae seditionis eodem tempore et auctorem et causam sustulit. Quam deinde se prudenter in rege Masinissa gessit! nam cum promptissima et fidelissima eius opera adversus Karthaginienses usus esset eumque in dilatando regno avidiorem cerneret, legem ferri iussit, qua Masinissae ab imperio populi Romani solutam libertatem tribueret. quo facto cum optime meriti benivolentiam retinuit, tum Mauritaniae et Numidiae ceterarumque illius tractus gentium numquam fida pace quiescentem feritatem a valuis suis reppulit.101 Tempus deficiet domestica narrantem, quoniam imperium nostrum non tam robore corporum quam animorum vigore incrementum ac tutelam sui conprehendit. maiore itaque ex parte Romana prudentia in admiratione tacita reponatur alienigenisque huius generis exemplis detur aditus. Socrates, humanae sapientiae quasi quoddam terrestre oraculum, nihil ultra petendum a dis inmortalibus arbitrabatur quam ut bona tribuerent, quia ii demum scirent quid uni cuique esset utile, nos autem plerumque id votis expeteremus, quod non inpetrasse melius foret: etenim densissimis tenebris involuta mortalium mens, in quam late patentem errorem caecas precationes tuas spargis! divitias adpetis, quae multis exitio fuerunt: honores concupiscis, qui conplures pessum dederunt: regna tecum ipsa volvis, quorum exitus saepe numero miserabiles cernuntur: splendidis coniugiis inicis manus; at haec ut aliquando inlustrant, ita nonnumquam funditus domos evertunt. desine igitur stulta futuris malorum tuorum causis quasi felicissimis rebus inhiare teque totam caelestium arbitrio permitte, quia qui tribuere bona ex facili solent, etiam eligere aptissime possunt. Idem expedita et conpendiaria via eos ad gloriam pervenire dicebat, qui id agerent, ut, quales videri vellent, tales etiam essent. qua quidem praedicatione aperte monebat ut homines ipsam potius virtutem haurirent quam umbram eius consectarentur. Idem ab adulescentulo quodam consultus utrum uxorem duceret an se omni matrimonio abstineret, respondit, utrum eorum fecisset, acturum paenitentiam. 'hinc te' inquit 'solitudo, hinc orbitas, hinc generis interitus, hinc heres alienus excipiet, illinc perpetua sollicitudo, contextus querellarum, dotis exprobratio, adfinium grave supercilium, garrula socrus lingua, subsessor alieni matrimonii, incertus liberorum eventus'. non passus est iuvenem in contextu rerum asperarum quasi laetae materiae facere dilectum. Idem, cum Atheniensium scelerata dementia tristem de capite eius sententiam tulisset fortique animo et constanti vultu potionem veneni e manu carnificis accepisset, admoto iam labris poculo, uxore Xanthippe inter fletum et lamentationem vociferante innocentem eum periturum, 'quid ergo? ' inquit 'nocenti mihi mori satius esse duxisti? ' inmensam illam sapientiam, quae ne in ipso quidem vitae excessu oblivisci sui potuit! 7.2.ext 2 Age quam prudenter Solo <nemi>nem, dum adhuc viveret, beatum dici debere arbitrabatur, quod ad ultimum usque fati diem ancipiti fortunae subiecti essemus. felicitatis igitur humanae appellationem rogus consummat, qui se incursui malorum obicit. Idem, cum ex amicis quendam graviter maerentem videret, in arcem perduxit hortatusque est ut per omnes subiectorum aedificiorum partes oculos circumferret. quod ut factum animadvertit, 'cogita nunc tecum' inquit 'quam multi luctus sub his tectis et olim fuerint et hodieque versentur <et> insequentibus saeculis sint habitaturi ac mitte mortalium incommoda tamquam propria deflere'. qua consolatione demonstravit urbes esse humanarum cladium consaepta miseranda. idem aiebat, si in unum locum cuncti mala sua contulissent, futurum ut propria deportare domum quam ex communi miseriarum acervo portionem suam ferre mallent. quo colligebat non oportere nos quae fortuito patiamur praecipuae et intolerabilis amaritudinis iudicare.103 Bias autem, cum patriam eius Prienen hostes invasissent, omnibus, quos modo saevitia belli incolumes abire passa fuerat, pretiosarum rerum pondere onustis fugientibus interrogatus quid ita nihil ex bonis suis secum ferret 'ego vero' inquit 'bona <omnia> mea mecum porto': pectore enim illa gestabat, non humeris, nec oculis visenda, sed aestimanda animo. quae domicilio mentis inclusa nec mortalium nec deorum manibus labefactari queunt, et ut manentibus praesto sunt, ita fugientes non deserunt.104 Iam Platonis verbis adstricta, sed sensu praevalens sententia, qui tum demum beatum terrarum orbem futurum praedicavit, cum aut sapientes regnare aut reges sapere coepissent.105 Rex etiam ille subtilis iudicii, quem ferunt traditum sibi diadema prius quam capiti inponeret retentum diu considerasse ac dixisse 'o nobilem magis quam felicem pannum! quem, si quis penitus cognoscat quam multis sollicitudinibus et periculis et miseriis sit refertus, ne humi quidem iacentem tollere velit'.106 Quid Xenocratis responsum, quam laudabile! cum maledico quorundam sermoni summo silentio interesset, uno ex his quaerente cur solus linguam suam cohiberet, 'quia dixisse me' inquit 'aliquando paenituit, tacuisse numquam'.107 Aristophanis quoque altioris est prudentiae praeceptum, qui in comoedia introduxit remissum ab inferis ~ Atheniensium Periclen vaticinantem non oportere in urbe nutriri leonem, sin autem sit altus, obsequi ei convenire: monet enim ut praecipuae nobilitatis et concitati ingenii iuvenes refrenentur, nimio vero favore ac profusa indulgentia pasti quo minus potentiam obtineant ne inpediantur, quod stultum et inutile sit eas obtrectare vires, quas ipse foveris.108 Mirifice etiam Thales: nam interrogatus an facta hominum deos fallerent 'ne cogitata <quidem>' inquit, ut non solum manus, sed etiam mentes puras habere vellemus, cum secretis cogitationibus nostris caeleste numen adesse credidissemus.109 Ac ne quod sequitur quidem minus sapiens. unicae filiae pater Themistoclen consulebat utrum eam pauperi, sed ornato, an locupleti parum probato conlocaret. cui is 'malo' inquit 'virum pecunia quam pecuniam viro indigentem'. quo dicto stultum monuit ut generum potius quam divitias generi legeret.110 Age, Philippi quam probabilis epistola, in qua Alexandrum quorumdam Macedonum benivolentiam largitione ad se adtrahere conatum sic increpuit: 'quae te, fili, ratio in hanc tam vanam spem induxit, ut eos tibi fideles futuros existimares, quos pecunia ad amorem tui conpulisses? ' a caritate istud pater, ab usu Philippus, maiore ex parte mercator Graeciae quam victor.111 Aristoteles autem Callisthenen auditorem suum ad Alexandrum dimittens monuit cum eo aut quam rarissime aut quam iucundissime loqueretur, quo scilicet apud regias aures vel silentio tutior vel sermone esset acceptior. at ille, dum Alexandrum Persica Macedonem salutatione gaudentem obiurgat et ad Macedonicos mores invitum revocare benivole perseverat, spiritu carere iussus seram neglecti salubris consilii paenitentiam egit. Idem Aristoteles de semet ipsos in neutram partem loqui debere praedicabat, quoniam laudare se vani, vituperare stulti esset. eiusdem est utilissimum praeceptum ut voluptates abeuntes consideremus. quas quidem sic ostendendo minuit: fessis enim paenitentiaeque plenis animis nostris subicit, quo minus cupide repetantur.112 Nec parum prudenter Anaxagoras interroganti cuidam quisnam esset beatus 'nemo' inquit 'ex his, quos tu felices existimas, sed eum in illo numero reperies, qui a te ex miseris constare creditur'. non erit ille divitiis et honoribus abundans, sed aut exigui ruris aut non ambitiosae doctrinae fidelis ac pertinax cultor, in recessu quam in fronte beatior'.113 Demadis quoque dictum sapiens: nolentibus enim Atheniensibus divinos honores Alexandro decernere 'videte' inquit 'ne, dum caelum custoditis, terram amittatis'.114 Quam porro subtiliter Anacharsis leges araneorum telis conparabat! nam ut illas infirmiora animalia retinere, valentiora transmittere, ita his humiles et pauperes constringi, divites et praepotentes non alligari.115 Nihil etiam Agesilai facto sapientius, siquidem, cum adversus rem publicam Lacedaemoniorum conspirationem ortam noctu conperisset, leges Lycurgi continuo abrogavit, quae de indemnatis supplicium sumi vetabant: conprehensis autem et interfectis sontibus e vestigio restituit atque utrumque simul providit, ne salutaris animadversio vel iniusta esset vel iure impediretur. itaque, ut semper esse possent, aliquando non fuerunt.116 Sed nescio an Hannonis excellentissimae prudentiae consilium: Magone enim Cannensis pugnae exitum senatui Poenorum nuntiante inque tanti successus fidem anulos aureos trium modiorum mensuram explentes fundente, qui interfectis nostris civibus detracti erant, quaesivit an aliquis sociorum post tantam cladem a Romanis defecisset, atque ut audivit neminem ad Hannibalem transisse, suasit protinus legati Romam, per quos de pace ageretur, mitterentur. cuius si sententia valuisset, neque secundo Punico bello victa Karthago neque tertio deleta foret.117 Ne Samnites quidem parvas poenas consimilis erroris pependerunt, quod Herenni Ponti salutare consilium neglexerant. qui auctoritate et prudentia ceteros praestans ab exercitu et duce eius filio suo consultus quidnam fieri de legionibus Romanis apud furcas Caudinas inclusis deberet, inviolatas dimittendas respondit. postero die eadem de re interrogatus deleri eas oportere dixit, ut aut maximo beneficio gratia hostium emere<re>tur aut gravissima iactura vires confringerentur. sed inprovida temeritas victorum, dum utramque partem spernit utilitatis, sub iugum missas in perniciem suam accendit.118 Multis et magnis sapientiae exemplis parvulum adiciam. Cretes, cum acerbissima execratione adversus eos, quos vehementer oderunt, uti volunt, ut mala consuetudine delectentur optant modestoque voti genere efficacissimum ultionis eventum reperiunt: inutiliter enim aliquid concupiscere et in eo perseveranter morari, exitio ea vicina dulcedo est.
Valerius Maximus HOME

bav903.209 bbb366.111r bnf5840.205 bsb87454.165

Valerius Maximus, Mirabilia, 7, I <<<     >>> III
monumenta.ch > Velleius > 120 > 2 > 3 > 125 > 3 > 2

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik