monumenta.ch > Quintilianus > 1 > 1 > 1 > 1 > 7 > 1 > 1 > 7 > 6 > 6 > 1 > 1 > 1 > 6 > 1 > 6 > 6 > 6 > 7 > 1 > 7 > 3 > 6 > 6 > 4 > 9 > 9
Valerius Maximus, Mirabilia, 6, VIII <<<    

Valerius Maximus, Mirabilia, 6, Caput IX

0 Multum animis hominum et fiduciae adicere et sollicitudinis detrahere potest morum ac fortunae in claris viris recognita mutatio, sive nostros status sive proximorum [ingenia] contemplemur: nam cum aliorum fortunas spectando ex condicione abiecta atque contempta emersisse claritatem videamus, quid aberit quin et ipsi meliora de nobis semper cogitemus, memores stultum esse perpetuae infelicitatis se praedamnare spemque, quae etiam incerta recte fovetur, interdum certam in desperationem convertere?1 Manlius Torquatus adeo hebetis atque obtunsi cordis inter initia iuventae existimatus, ut a patre L. Manlio amplissimo viro, quia et domesticis et rei publicae usibus inutilis videbatur, rus relegatus agresti opere fatigaretur, postmodum patrem reum iudiciali periculo liberavit, filium victorem, quod adversus imperium suum cum hoste manum conserverat, securi percussit, patriam Latino tumultu fessam speciosissimo triumpho recreavit, in hoc, credo, [ne] fortunae nubilo adulescentiae contemptu perfusus, quo senectutis eius decus lucidius enitesceret.2 Scipio autem Africanus superior, quem di immortales nasci voluerunt, ut esset in quo virtus se per omnes numeros hominibus efficaciter ostenderet, solutioris vitae primos adulescentiae annos egisse fertur, remotos quidem a luxuriae crimine, sed tamen Punicis tropaeis, devictae Karthaginis cervicibus inposito iugo teneriores.3 C. quoque Valerius Flaccus secundi Punici belli temporibus luxu perditam adulescentiam inchoavit. ceterum a P. Licinio pontifice maximo flamen factus, quo facilius a vitiis recederet, ad curam sacrorum et caerimoniarum converso animo, usus duce frugalitatis religione, quantum prius luxuriae fuerat exemplum, tantum postea modestiae et sanctitatis specimen evasit.4 Nihil Q. Fabio Maximo, qui Gallica victoria cognomen Allobrogi<ci> sibimet ac posteris peperit, adulescente magis infame, nihil eodem sene ornatius aut speciosius illo saeculo nostra civitas habuit.5 Quis ignorat Q. Catuli auctoritatem in maximo clarissimorum virorum proventu excelsum gradum obtinuisse? cuius si superior aetas revolvatur, multi lusus, multae deliciae reperiantur. quae quidem ei inpedimento non fuerunt quo minus patriae princeps existeret, nomenque eius in Capitolino fastigio fulgeret ac virtute civile bellum ingenti motu oriens sepeliret.6 L. vero Sulla usque ad quaesturae suae comitia vitam libidine, vino, ludicrae artis amore inquinatam perduxit. quapropter C. Marius consul moleste tulisse traditur, quod sibi asperrimum in Africa bellum gerenti tam delicatus quaestor sorte obvenisset. eiusdem virtus quasi perruptis et disiectis nequitiae, qua obsidebatur, claustris catenas Iugurthae manibus iniecit, Mitridatem conpescuit, socialis belli fluctus repressit, Cinnae dominationem fregit eumque, qui se in Africa quaestorem fastidierat, ipsam illam provinciam proscriptum et exulem petere coegit. quae tam diversa tamque inter se contraria si quis apud animum suum attentiore conparatione expendere velit, duos in uno homine Sullas fuisse crediderit, turpem adulescentulum et virum, dicerem fortem, nisi ipse <se> felicem appellari maluisset.7 Atque ut nobilitati, beneficio paenitentiae se ipsam admonitae respicere, altiora modo suo sperare ausos subtexamus, T. Aufidius, cum Asiatici publici exiguam admodum particulam habuisset, postea totam Asiam proconsulari imperio obtinuit. nec indignati sunt socii eius parere fascibus, quem aliena tribunalia adulantem viderant. gessit etiam se integerrime atque splendidissime. quo quidem modo demonstravit pristinum quaestum suum fortunae, praesens vero dignitatis incrementum moribus ipsius inputari debere.8 At P. Rupilius non publicanum in Sicilia egit, sed operas publicanis dedit. idem ultimam inopiam suam auctorato sociis officio sustentavit. ab hoc postmodum consule leges universi Siculi acceperunt acerbissimoque praedonum ac fugitivorum bello li berati sunt. portus ipsos, si quis modo mutis rebus inest sensus, tantam in eodem homine varietatem status admiratos arbitror: quem enim diurnas capturas exigentem animadverterant, eundem iura dantem classesque et exercitus regentem viderunt.9 Huic tanto incremento maius adiciam. Asculo capto Cn. Pompei<us> Magni pater P. Ventidium aetate <in>puberem in triumpho suo populi oculis subiecit. hic est Ventidius, qui postea Romae ex Parthis et per Parthos de Crassi manibus in hostili solo miserabiliter iacentibus triumphum duxit. ita qui captivus carcerem exhorruerat, victor Capitolium felicitate celebravit. in eodem etiam illud eximium, quod eodem anno praetor <et consul> est factus.10 Casuum nunc contemplemur varietatem. L. Lentulus consularis lege Caecilia repetundarum crimine oppressus censor cum L. Censorino creatus est. quem quidem fortuna inter ornamenta et dedecora alterna vice versavit, consulatu illius damnationem, damnationi censuram subiciendo et neque bonis eum perpetuis frui neque malis aeternis ingemescere patiendo.11 Isdem viribus uti voluit in Cn. Cornelio Scipione Asina. qui consul a Poenis apud Liparas captus, cum belli iure omnia perdidisset, laetiore subinde vultu eius adiutus cuncta recuperavit, consul etiam iterum creatus est. quis crederet illum a xii securibus ad Karthaginiensium perventurum catenas? quis rursus existimaret a Punicis vinculis ad summi imperii perventurum insignia? sed tamen ex consule captivus et ex captivo consul est factus.12 Quid, Crasso nonne pecuniae magnitudo locupletis nomen dedit? sed eidem postea inopia turpem decoctoris appellationem inussit, siquidem bona eius a creditoribus, quia solidum praestare non poterat, venierunt. ~ itaque qui amara suggillatione non caruit, cum egens ambularet, Dives ab occurrentibus salutabatur.13 Crassum casus acerbitate Q. Caepio praecucurrit: is namque praeturae splendore, triumphi claritate, consulatus decore, maximi pontificis sacerdotio ut senatus patronus diceretur adsecutus in publicis vinculis spiritum deposuit, corpusque eius funestis carnificis manibus laceratum in scalis Gemoniis iacens magno cum horrore totius fori Romani conspectum est.14 Iam C. Marius ~ maximae fortunae luctatione: omnes enim eius impetus qua corporis qua animi robore fortissime sustinuit. Arpinatibus honoribus iudicatus inferior quaesturam Romae petere ausus est. patientia deinde repulsarum inrupit magis in curiam quam venit. in tribunatus quoque et aedilitatis petitione consimilem campi notam expertus praeturae candidatus supremo in loco adhaesit, quem tamen non sine periculo obtinuit: ambitus enim accusatus vix atque aegre absolutionem ab iudicibus impetravit. ex illo Mario tam humili Arpini, tam ignobili Romae, tam fastidiendo candidato ille Marius evasit, qui Africam subegit, qui Iugurtham regem ante currum egit, qui Teutonorum Cimbrorumque exercitus delevit, cuius bina tropaea in urbe spectantur, cuius septem in fastis consulatus leguntur, cui post exilium consulem creari proscriptoque facere proscriptionem contigit. quid huius condicione inconstantius aut mutabilius? quem si inter miseros posueris, miserrimus, <si> inter <felices,> felicissimus reperietur.15 C. autem Caesar, cuius virtutes aditum sibi in caelum struxerunt, inter primae iuventae initia privatus Asiam petens, a maritimis praedonibus circa insulam Pharmacusam exceptus L se talentis redemit. parva igitur summa clarissimum mundi sidus in piratico myoparone rependi fortuna voluit. quid est ergo quod amplius de ea queramur, si ne consortibus quidem divinitatis suae parcit? sed caeleste numen se ab iniuria vindicavit: continuo enim captos praedones crucibus adfixit.101 Adtento studio nostra commemoravimus: remissiore nunc animo aliena narrentur. perditae luxuriae Athenis adulescens Polemo, neque inlecebris eius tantum modo, sed etiam ipsa infamia gaudens, <cum> e convivio non post occasum solis, sed post ortum surrexisset domumque rediens Xenocratis philosophi patentem ianuam vidisset, vino gravis, unguentis delibutus, sertis capite redimito, perlucida veste amictus refertam turba doctorum hominum scholam eius intravit. nec contentus tam deformi introitu consedit etiam, ut clarissimum eloquium et prudentissima praecepta temulentiae lasciviis elevaret. orta deinde, ut par erat, omnium indignatione Xenocrates vultum in eodem habitu continuit omissaque re, quam disserebat, de modestia ac temperantia loqui coepit. cuius gravitate sermonis resipiscere coactus Polemo primum coronam capite detractam proiecit, paulo post brachium intra pallium reduxit, procedente tempore oris convivalis hilaritatem deposuit, ad ultimum totam luxuriam exuit uniusque orationis saluberrima medicina sanatus ex infami ganeone maximus philosophus evasit. peregrinatus est huius animus in nequitia, non habitavit.102 Piget Themistoclis adulescentiam adtingere, sive patrem aspiciam abdicationis iniungentem notam, sive matrem suspendio finire vitam propter fili turpitudinem coactam, cum omnium postea Grai sanguinis virorum clarissimus extiterit mediumque Europae et Asiae vel spei vel desperationis pignus fuerit: haec enim eum salutis suae patronum habuit, illa vadem victoriae adsumpsit.103 Cimonis vero incunabula opinione stultitiae fuerunt referta: eiusdem adulti imperia salutaria Athenienses senserunt. itaque coegit eos stuporis semet ipsos damnare, qui eum stolidum crediderant.104 Nam Alcibiaden quasi duae fortunae partitae sunt, altera, quae ei nobilitatem eximiam, abundantes divitias, formam praestantissimam, favorem civium propensum, summa imperia, praecipuas potentiae vires, flagrantissimum ingenium adsignaret, altera, quae damnationem, exilium, venditionem bonorum, inopiam, odium patriae, violentam mortem infligeret: nec aut haec aut illa universa, sed varie perplexa, freto atque aestui similia.105 Ad invidiam usque Polycratis Samiorum tyranni abundantissimis bonis conspicuus vitae fulgor excessit, nec sine causa: omnes enim conatus eius placido excipiebantur itinere, spes certum cupitae rei fructum adprehendebant, vota nuncupabantur simul et solvebantur, velle ac posse in aequo positum erat. semel dumtaxat vultum mutavit, perquam brevi tristitiae salebra succussum, tunc cum admodum gratum sibi anulum de industria in profundum, ne omnis incommodi expers esset, abiecit. quem tamen continuo recuperavit capto pisce, qui eum devoraverat. sed hunc, cuius felicitas semper plenis velis prosperum cursum tenuit, Orontes Darii regis praefectus in excelsissimo Mycalensis montis vertice cruci adfixit, e qua putres eius artus et tabido cruore manantia membra atque illam laevam, cui Neptunus anulum piscatoris manu restituerat, situ marcidam Samos, amara servitute aliquamdiu pressa, liberis ac laetis oculis aspexit.106 Dionysius autem, cum hereditatis nomine a patre Syracusanorum ac paene totius Siciliae tyrannidem accepisset, maximarum opum dominus, exercituum dux, rector classium, equitatuum potens, propter inopiam litteras puerulos Corinthi docuit eodemque tempore tanta mutatione maiores natu ne quis nimis fortunae crederet magister ludi factus ex tyranno monuit.107 Sequitur hunc Syphax rex, consimilem fortunae iniquitatem expertus, quem amicum hinc Roma per Scipionem, illinc Karthago per Hasdrubalem ultro petitum ad penates deos eius venerat. ceterum eo claritatis evectus, ut validissimorum populorum tantum non arbiter victoriae existeret, parvi temporis interiecta mora catenatus a Laelio legato ad Scipionem imperatorem pertractus est, cuiusque dexteram regio insidens solio adroganti manu attigerat, eius genibus supplex procubuit. Caduca nimirum et fragilia puerilibusque consentanea crepundiis sunt ista, quae vires atque opes humanae vocantur. adfluunt subito, repente dilabuntur, nullo in loco, nulla in persona stabilibus nixa radicibus consistunt, sed incertissimo flatu fortunae huc atque illuc acta quos sublime extulerunt inproviso recussu destitutos profundo cladium miserabiliter inmergunt. itaque <neque> existimari neque dici debent bona, quae, ut inflictorum malorum amaritudine desiderium sui duplicent, * * *
Valerius Maximus HOME

bav903.202 bbb366.106v bnf5840.197 bsb87454.159

Valerius Maximus, Mirabilia, 6, VIII <<<    
monumenta.ch > Quintilianus > 1 > 1 > 1 > 1 > 7 > 1 > 1 > 7 > 6 > 6 > 1 > 1 > 1 > 6 > 1 > 6 > 6 > 6 > 7 > 1 > 7 > 3 > 6 > 6 > 4 > 9 > 9

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik