monumenta.ch > Valerius Maximus > 7 > 8
Valerius Maximus, Mirabilia, 6, VII <<<     >>> IX

Valerius Maximus, Mirabilia, 6, Caput VIII

0 Restat ut servorum etiam erga dominos quo minus expectatam hoc laudabiliorem fidem referamus.1 M. Antonius auorum nostrorum temporibus clarissimus orator incesti reus agebatur. cuius in iudicio accusatores servum in quaestionem perseverantissime postulabant, quod ab eo, cum ad stuprum irent, lanternam praelatam contenderent. erat autem is etiam tum inberbis et stabat <in> corona videbatque rem ad suos cruciatus pertinere, nec tamen eos fugitavit. ille vero, ut domum quoque ventum est, Antonium hoc nomine vehementius confusum et sollicitum ultro est hortatus ut se iudicibus torquendum traderet, adfirmans nullum ore suo verbum exiturum, quo causa eius laederetur, ac promissi fidem mira patientia praestitit: plurimis etenim laceratus verberibus eculeoque inpositus, candentibus etiam lamminis ustus omnem vim accusationis custodita rei salute subvertit. argui fortuna merito potest, quod tam pium et tam fortem spiritum servili nomine inclusit.2 Consulem autem C. Marium Praenestinae obsidionis miserabilem exitum sortitum, cuniculi latebris frustra euadere conatum levique vulnere a Telesino, cum quo conmori destinaverat, perstrictum servus suus, ut Sullanae crudelitatis expertem faceret, gladio traiectum interemit, cum magna praemia sibi proposita videret, si eum victoribus tradidisset. cuius dexterae tam opportunum ministerium nihil eorum pietati cedit, a quibus salus dominorum protecta est, quia eo tempore Mario non vita, sed mors in beneficio reposita erat.3 Aeque inlustre quod sequitur. C. Gracchus, ne in potestatem inimicorum perveniret, Philocrati servo suo cervices incidendas praebuit. quas cum celeri ictu abscidisset, gladium cruore domini manantem per sua egit praecordia. Euporum alii hunc vocitatum existimant: ego de nomine nihil disputo, famularis tantum modo fidei robur admiror. cuius si praesentiam animi generosus iuvenis imitatus foret, suo, non servi beneficio inminentia supplicia vitasset: nunc conmisit ut Philocratis quam Gracchi cadaver speciosius iaceret.4 Alia nobilitas, alius furor, sed fidei par exemplum. Pindarus <C.> Cassium Philippensi proelio victum, nuper ab eo manu missus, iussu ipsius obtruncatum insultationi hostium subtraxit seque e conspectu hominum voluntaria morte abstulit ita, ut ne corpus quidem eius absumpti inveniretur. quis deorum gravissimi sceleris ultor illam dexteram, quae in necem patriae parentis exarserat, tanto torpore inligavit, ut se tremibunda Pindari genibus summitteret, ne publici parricidii quas merebatur poenas arbitrio piae victoriae exsolueret? tu profecto tunc, dive Iuli, caelestibus tuis vulneribus debitam exegisti vindictam, perfidum erga te caput sordidi auxilii supplex fieri cogendo, eo animi aestu conpulsum, ut neque retinere vitam vellet neque finire sua manu auderet.5 Adiunxit se his cladibus C. Plotius Plancus Munatii Planci consularis et censorii frater. qui, cum a triumviris proscriptus in regione Salernitana lateret, delicatiore vitae genere et odore unguenti occultam salutis custodiam detexit: istis enim vestigiis eorum, qui miseros persequebantur, sagax inducta cura abditum fugae eius cubile odorata est. a quibus conprehensi servi latentis multumque ac diu torti negabant se scire ubi dominus esset. non sustinuit deinde Plancus tam fideles tamque boni exempli servos ulterius cruciari, sed processit in medium iugulumque gladiis militum obiecit. quod certamen mutuae benivolentiae arduum dinosci facit utrum dignior dominus fuerit, qui tam constantem servorum fidem experiretur, an servi, qui tam iusta domini misericordia quaestionis saevitia liberarentur.6 Quid Urbini Panapionis servus, quam admirabilis fidei! cum ad dominum proscriptum occidendum domesticorum indicio certiores factos milites in Reatinam villam venisse cognosset, conmutata cum eo veste, permutato etiam anulo illum postico clam emisit, se autem in cubiculum ac lectulum recepit et ut Panapionem occidi passus est. brevis huius facti narratio, sed non parva materia laudationis: nam si quis ante oculos ponere velit subitum militum adcursum, convulsa ianuae claustra, minacem vocem, truces vultus, fulgentia arma, rem vera aestimatione prosequetur, nec quam cito dicitur aliquem pro alio mori voluisse, tam id ex facili etiam fieri potuisse arbitrabitur. Panapio autem quantum servo deberet amplum ei faciendo monumentum ac testimonium pietatis grato titulo reddendo confessus est.7 Contentus essem huius exemplis generis, nisi unum me <a>dicere admiratio facti cogeret. Antius Restio proscriptus a triumviris, cum omnes domesticos circa rapinam et praedam occupatos videret, quam maxime poterat dissimulata fuga se penatibus suis intempesta nocte subduxit. cuius furtivum egressum servos ab eo vinculorum poena coercitus inexpiabilique litterarum nota per summam oris contumeliam inustus curiosis speculatus oculis ac vestigia huc atque illuc errantia benivolo studio subsecutus lateri voluntarius comes adrepsit. quo quidem tam exquisito tamque ancipiti officio perfectissimum <in>expectatae pietatis cumulum expleverat: his enim, quorum felicior in domo status fuerat, lucro intentis ipse, nihil quam umbra et imago suppliciorum suorum, maximum esse emolumentum eius, a quo tam graviter punitus erat, salutem iudicavit, cumque abunde foret iram remittere, adiecit etiam caritatem. nec hactenus benivolentia processit, sed in eo conservando mira quoque arte usus est: nam ut sensit cupidos sanguinis milites supervenire, amoto domino rogum extruxit eique egentem a se conprehensum et occisum senem superiecit. interrogantibus deinde militibus ubinam esset Antius manum rogo intentans ibi illum datis sibi crudelitatis piaculis uri respondit. quia veri similia loquebatur, habita est voci fides. quo evenit ut Antius tutam quaerendae incolumitatis occasionem adsequeretur.
Valerius Maximus HOME

bav903.199 bbb366.105r bnf5840.195 bsb87454.157

Valerius Maximus, Mirabilia, 6, VII <<<     >>> IX
monumenta.ch > Valerius Maximus > 7 > 8

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik