monumenta.ch > Valerius Maximus > 5
Valerius Maximus, Mirabilia, 6, IV <<< >>> VI
Valerius Maximus, Mirabilia, 6, Caput V
0 Tempus est iustitiae quoque sancta penetralia adire, in quibus semper aequi ac probi facti respectus religiosa cum observatione versatur et ubi studium verecundiae, cupiditas rationi cedit nihilque utile, quod parum honestum videri possit, ducitur. eius autem praecipuum et certissimum inter omnes gentes nostra civitas exemplum est.1 Camillo consule Falerios circumsedente magister ludi plurimos et nobilissimos inde pueros velut am<bul>andi gratia eductos in castra Romanorum perduxit. quibus interceptis non erat dubium quin Falisci deposita belli gerendi pertinacia tradituri se nostro imperatori essent. ea re senatus censuit ut pueri vinctum magistrum virgis caedentes in patriam remitterentur. qua iustitia animi eorum sunt capti, quorum moenia expugnari non poterant: namque Falisci beneficio magis quam armis victi portas Romanis aperuerunt. Eadem civitas aliquotiens rebellando semperque adversis contusa proeliis tandem se Q. Lutatio consuli dedere coacta est. adversum quam saevire cupiens populus Romanus, postquam a Papirio, cuius manu iubente consule verba deditionis scripta erant, doctus est Faliscos non potestati, sed fidei se Romanorum conmisisse, omnem iram placida mente deposuit pariterque et viribus odii, non sane facile vinci adsuetis, et victoriae obsequio, quae promptissime licentiam subministrat, ne iustitiae suae deesset obstitit. Idem, cum P. Claudius Camerinos ductu atque auspiciis suis captos sub hasta vendidisset, etsi aerarium pecunia, fines agris auctos animadvertebat, tamen, quod parum liquida fide id gestum ab imperatore videbatur, maxima cura conquisitos redemit iisque habitandi gratia locum in Aventino adsignavit et praedia restituit. pecuniam etiam ~ non ad curiam sed sacraria aedificanda sacrificiaque facienda tribuit iustitiaeque promptissimo tenore effecit ut exitio suo laetari possent, quia sic renati erant. Moenibus nostris et finitimis regionibus quae adhuc retuli * * * , quod sequitur per totum terrarum orbem manavit. Timochares Ambraciensis Fabricio consuli pollicitus est se Pyrrum veneno per filium suum, qui potionibus eius praeerat, necaturum. ea res cum ad senatum esset delata, missis legatis Pyrrum monuit ut adversus huius generis insidias cautius se gereret, memor urbem a filio Martis conditam armis bella, non venenis gerere debere. Timocharis autem nomen suppressit, utroque modo aequitatem amplexus, quia nec hostem malo exemplo tollere neque eum, qui bene mereri paratus fuerat, prodere voluit.2 Summa iustitia in quattuor quoque tribunis pl. eodem tempore conspecta est: nam cum L. Atratino, sub quo duce aciem nostram apud Verruginem a Volscis inclinatam cum ceteris equitibus correxerant, diem ad populum L. Hortensius collega eorum dixisset, pro rostris iuraverunt in squalore se esse, quoad imperator ipsorum reus esset, futuros: non sustinuerunt enim egregii iuvenes, cuius armati periculum vulneribus et sanguine suo defenderant, eius togati ultimum discrimen potestatis insignia retinentes intueri. qua iustitia mota contio actione Hortensium desistere coegit.3 Nec * * * se eo facto, quod sequitur, exhibuit. Cum Ti. Gracchus et C. Claudius ob nimis severe gestam censuram maiorem partem civitatis exasperassent, diem iis P. Popilius tribunus pl. perduellionis ad populum dixit, praeter communem consternationem privata etiam ira accensus, quia necessarium eius Rutilium ex publico loco parietem demoliri iusserant. quo in iudicio primae classis permultae centuriae Claudium aperte damnabant, de Gracchi absolutione universae consentire videbantur. qui clara voce iuravit, si de collega suo gravius esset iudicatum, in factis se paribus eandem cum illo poenam exilii subiturum, eaque iustitia tota illa tempestas ab utriusque fortunis et capite depulsa est: Claudium enim populus absolvit, Graccho causae dictionem Popilius remisit.4 Magnam laudem et illud collegium tribunorum tulit, quod, cum unus ex eo L. Cotta fiducia sacrosanctae potestatis creditoribus suis satis facere nollet, decrevit, si neque solveret pecuniam neque daret cum quo sponsio fieret, se appellantibus eum creditoribus auxilio futurum, inicum ratum maiestatem publicam privatae perfidiae obtentu esse. itaque Cottam in tribunatu quasi in aliquo sacrario latentem tribunicia inde iustitia extraxit.5 Cuius ut ad alium aeque inlustrem actum transgrediar, Cn. Domitius tribunus pl. M. Scaurum principem civitatis in iudicium populi devocavit, ut, si fortuna aspirasset, ruina, sin minus, certe ipsa obtrectatione amplissimi viri incrementum claritatis adprehenderet. cuius opprimendi cum summo studio flagraret, servus Scauri noctu ad eum pervenit, instructurum se eius accusationem multis et gravibus domini criminibus promittens. erat in eodem pectore <et> inimicus et Domitius [et dominus], diversa aestimatione nefarium indicium perpendens. iustitia vicit odium: continuo enim et suis auribus obseratis et indicis ore clauso duci eum ad Scaurum iussit. accusatorem etiam reo suo, ne dicam diligendum, certe laudandum! quem populus cum propter alias virtutes tum hoc nomine libentius et consulem et censorem et pontificem maximum fecit.6 Nec aliter <se> L. Crassus in eodem iustitiae experimento gessit. Cn. Carbonis nomen infesto animo utpote inimicissimi sibi detulerat, sed tamen scrinium eius a servo adlatum ad se, conplura continens, quibus facile opprimi posset, ut erat signatum cum servo catenato ad eum remisit. quo pacto igitur inter amicos viguisse tunc iustitiam credimus, cum inter accusatores quoque et reos tantum virium obtinuisse videamus?7 Iam L. Sulla non se tam incolumem quam Sulpicium Rufum perditum voluit, tribunicio furore eius sine ullo fine vexatus. ceterum cum eum proscriptum et in villa latentem a servo proditum conperisset, manu missum parricidam, ut fides edicti sui constaret, praecipitari protinus saxo Tarpeio cum illo scelere parto pilleo iussit, victor alioquin insolens, hoc imperio iustissimus.101 Verum ne alienigenae iustitiae obliti videamur, Pittacus Mitylenaeus, cuius aut meritis tantum cives debuerunt aut moribus crediderunt, ut ei <suis> suffragiis tyrannidem deferrent, tam diu illud imperium sustinuit, quam diu bellum de Sigeo cum Atheniensibus gerendum fuit. postquam autem pax victoria parta est, continuo reclamantibus Mitylenaeis deposuit, ne dominus civium ultra quam rei publicae necessitas exegerat permaneret. atque etiam cum recuperati agri dimidia pars consensu omnium offerretur, avertit animum ab eo munere deforme iudicans virtutis gloriam magnitudine praedae minuere.102 Alterius nunc mihi prudentia referenda est, ut alterius repraesentari iustitia possit. cum saluberrimo consilio Themistocles migrare Athenienses in classem coegisset Xerxeque rege et copiis eius Graecia pulsis ruinas patriae in pristinum habitum reformaret et opes clandestinis molitionibus ad principatum Graeciae capessendum nutriret, in contione dixit habere se rem deliberatione sua provisam, quam si fortuna ad effectum perduci passa esset, nihil maius aut potentius Atheniensi populo futurum, sed eam vulgari non oportere, postulavitque ut aliquis sibi, cui illam tacite exponeret, daretur. datus est Aristides. is postquam rem cognovit, classem illum Lacedaemoniorum, quae tota apud Gytheum subducta erat, velle incendere, ut ea consumpta dominatio maris ipsis cederet, processit ad cives et retulit Themistoclen ut utile consilium, ita minime iustum animo volvere. e vestigio universa contio quod aecum non videretur ne expedire quidem proclamavit ac protinus Themistoclen incepto iussit desistere.103 Nihil illis etiam iustitiae exemplis fortius. Zaleucus urbe Locrensium a se saluberrimis atque utilissimis legibus munita, cum filius eius adulteri crimine damnatus secundum ius ab ipso constitutum utroque oculo carere deberet, ac tota civitas in honorem patris necessitatem poenae adulescentulo remitteret, aliquamdiu repugnavit. ad ultimum populi precibus evictus suo prius, deinde filii oculo eruto usum videndi utrisque reliquit. ita debitum supplicii modum legi reddidit, aequitatis admirabili temperamento se inter misericordem patrem et iustum legislatorem partitus.104 Sed aliquanto Charondae Thurii praefractior et abscisior iustitia. ad vim et cruorem usque seditiosas contiones civium pacaverat lege cavendo ut, si quis eas cum ferro intrasset, continuo interficeretur. interiecto deinde tempore e longinquo rure gladio cinctus domum repetens, subito indicta contione sic ut erat in eam processit, ab eoque, qui proxime constiterat, solutae a se legis suae admonitus 'idem' inquit 'ego illam sanciam' ac protinus ferro, quod habebat, destricto incubuit, cumque liceret culpam vel dissimulare vel errore defendere, poenam tamen repraesentare maluit, ne qua fraus iustitiae fieret.
Valerius Maximus HOME
bav903.192 bbb366.101v bnf5840.187 bsb87454.152
Valerius Maximus, Mirabilia, 6, IV <<< >>> VI
monumenta.ch > Valerius Maximus > 5
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik