monumenta.ch > Valerius Maximus > 7 > 8 > 8 > 8 > 4 > 8 > 8 > 9 > 9 > 4 > 8 > 9 > 8 > 1 > 1 > 1 > 1 > 4 > 4 > 4 > 4 > 4 > 8 > 4 > 4 > 5 > 5 > 4 > 4
Valerius Maximus, Mirabilia, 6, III <<< >>> V
Valerius Maximus, Mirabilia, 6, Caput IV
0 Magnam et bonam laudis partem in claris viris etiam illa vindicant, quae aut ab his dicta graviter aut facta pertinax memoria viribus aeternis conprehendit. quorum ex abundanti copia nec parca nimis nec rursus avida manu quod magis desiderio satisfaciat quam satietati abundet hauriamus.1 Ciuitate nostra Cannensi clade perculsa, cum admodum tenui filo suspensa rei publicae salus ex sociorum fide penderet, ut eorum animi ad imperium Romanum tuendum constantiores essent, maiori parti senatus principes Latinorum in ordinem suum sublegi placebat. Annius autem Campanus etiam consulem alterum Capua creari debere adseverabat: sic contusus et aeger Romani imperii spiritus erat. tunc Manlius Torquatus filius eius, qui Latinos apud Veserim inclita pugna fuderat, quam poterat clara voce denuntiavit, si quis sociorum inter patres conscriptos sententiam dicere ausus esset, continuo eum interempturum. hae unius minae et Romanorum languentibus animis calorem pristinum reddiderunt et Italiam ad ius civitatis nobiscum exaequandum consurgere passae non sunt: namque ut patris armis, ita verbis filii fracta cessit. Par illius quoque [et] Manli gravitas, cui cum consulatus [cum] omnium consensu deferretur eumque sub excusatione adversae valitudinis oculorum recusaret, instantibus cunctis 'alium' inquit, 'Quirites, quaerite, ad quem hunc honorem transferatis: nam si me gerere eum coegeritis, nec ego mores vestros ferre nec vos meum imperium perpeti poteritis'. privati tam ponderosa vox: quam graves fasces consulis extitissent!2 Nihilo segnior Scipionis Aemiliani aut in curia aut in contione gravitas. qui, cum haberet consortem censurae Mummium, ut nobilem, ita enervis vitae, pro rostris dixit se ex maiestate rei publicae omnia gesturum, <si> sibi cives vel dedissent collegam vel non dedissent. Idem, cum Ser. Sulpicius Galba et Aurelius consules in senatu contenderent uter adversus Viriathum in Hispaniam mitteretur, ac magna inter patres conscriptos dissensio esset, omnibus quonam eius sententia inclinaretur expectantibus, 'neutrum' inquit 'mihi mitti placet, quia alter nihil habet, alteri nihil est satis', aeque malam licentis imperii magistram iudicans inopiam atque avaritiam. quo dicto ut neuter in provinciam mitteretur obtinuit.3 C. vero Popilius a senatu legatus ad Antiochum missus, ut bello se, quo Ptolemaeum lacessebat, abstineret, cum ad eum venisset atque is prompto animo et amicissimo vultu dexteram ei porrexisset, invicem illi suam porrigere noluit, sed tabellas senatus consultum continentis tradidit. quas ut legit Antiochus, dixit se cum amicis conlocuturum. indignatus Popilius, quod aliquam moram interposuisset, virga solum, quo insistebat, denotavit et 'prius' inquit 'quam hoc circulo excedas da responsum, quod senatui referam'. non legatum locutum, sed ipsam curiam ante oculos positam crederes: continuo enim rex adfirmavit fore ne amplius de se Ptolemaeus quereretur, ac tum demum Popilius manum eius tamquam socii adprehendit. quam efficax est animi sermonisque abscisa gravitas! eodem momento Syriae regnum terruit, Aegypti texit.4 P. autem Rutilii verba pluris an facta aestimem nescio: nam utrisque aeque admirabile inest robur. cum amici cuiusdam iniustae rogationi resisteret, atque is per summam indignationem dixisset 'quid ergo mihi [inquit] opus est amicitia tua, si quod rogo non facis? ' respondit 'immo quid mihi tua, si propter te aliquid inhoneste facturus sum? ' huic voci consentanea illa opera, quod magis ordinum dissensione quam ulla culpa sua reus factus nec obsoletam vestem induit nec insignia senatoris deposuit nec supplices ad genua iudicum manus tetendit nec dixit quicquam splendore praeteritorum annorum humilius effecitque ut periculum non inpedimentum gravitatis eius esset, sed experimentum. atque etiam cum ei reditum in patriam Sullana victoria praestaret, in exilio, ne quid adversus leges faceret, remansit. quapropter felicitatis cognomen iustius quis moribus gravissimi viri quam inpotentis armis adsignaverit: quod quidem Sulla rapuit, Rutilius meruit.5 M. Brutus suarum prius virtutum quam patriae parentis parricida - uno enim facto et illas in profundum praecipitavit et omnem nominis sui memoriam inexpiabili detestatione perfudit - , ultimum proelium initurus negantibus quibusdam id committi oportere 'fidenter' inquit 'in aciem descendo: hodie enim aut recte erit aut nihil curabo'. praesumserat videlicet neque vivere se sine victoria neque mori sine securitate posse.101 Cuius mentio mihi subicit quod adversus D. Brutum in Hispania graviter dictum est referre: nam cum ei se tota paene Lusitania de<di>disset ac sola gentis eius urbs Cinginnia pertinaciter arma retineret, temptata redemptione propemodum uno ore legatis Bruti respondit ferrum sibi a maioribus, quo urbem tuerentur, non aurum, quo libertatem ab imperatore avaro emerent, relictum. melius sine dubio istud nostri sanguinis homines dixissent quam audissent.102 Sed illos quidem natura in haec gravitatis vestigia deduxit, Socrates autem Graecae doctrinae clarissimum columen, cum Athenis causam diceret, defensionemque ei Lysias a se conpositam, qua in iudicio uteretur, recitasset demissam et supplicem, inminenti procellae adcommodatam, 'aufer' inquit 'quaeso istam: nam ego, si adduci possem ut eam in ultima Scythiae solitudine perorarem, tum me ipse morte multandum concederem'. spiritum contempsit, ne careret gravitate, maluitque Socrates extingui quam Lysias superesse.103 Quantus hic in sapientia, tantus in armis Alexander illam vocem nobiliter edidit: Dareo enim uno iam et altero proelio virtutem eius experto atque ideo et partem regni Tauro tenus monte et filiam in matrimonium cum decies centum milibus talentum pollicente, cum Parmenion dixisset se, si Alexander esset, usurum ea condicione, respondit 'et ego uterer, si Parmenion essem'. vocem duabus victoriis respondentem dignamque cui tertia, sicut evenit, tribueretur.104 Atque haec quidem et animi magnifici et prosperi status: illa vero, qua legati Lacedaemoniorum apud patrem eius miseram fortitudinis suae condicionem testati sunt, gloriosior quam optabilior: intolerabilibus enim oneribus civitatem eorum inplicanti, si quid morte gravius imperare perseveraret, mortem se praelaturos responderunt.105 Nec parum grave Spartani cuiusdam dictum, siquidem nobilitate et sanctitate praestans, sed in petitione magistratus victus maximae sibi laetitiae esse praedicavit, quod aliquos patria sua se meliores viros haberet. quo sermone repulsam honori adaequavit.
Valerius Maximus HOME
bav903.189 bbb366.100r bnf5840.184 bsb87454.150
Valerius Maximus, Mirabilia, 6, III <<< >>> V
monumenta.ch > Valerius Maximus > 7 > 8 > 8 > 8 > 4 > 8 > 8 > 9 > 9 > 4 > 8 > 9 > 8 > 1 > 1 > 1 > 1 > 4 > 4 > 4 > 4 > 4 > 8 > 4 > 4 > 5 > 5 > 4 > 4
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik