monumenta.ch > Quintilianus > 3 > 6 > 1 > 4 > 5 > 1 > 6 > 9 > 3
Valerius Maximus, Mirabilia, 6, II <<< >>> IV
Valerius Maximus, Mirabilia, 6, Caput III
0 Armet se duritia pectus necesse est, dum horridae ac tristis severitatis acta narrantur, ut omni <miti>ore cogitatione seposita rebus auditu asperis vacet: ita enim destrictae et inexorabiles vindictae et varia poenarum genera in medium procurrent, utilia quidem legum munimenta, sed minime in placido et quieto paginarum numero reponenda.1 M. Manlius, unde Gallos depulerat, inde ipse praecipitatus est, quia fortiter defensam libertatem nefarie opprimere conatus fuerat. cuius iustae ultionis nimirum haec praefatio fuit: 'Manlius eras mihi, cum praecipites agebas Senonas: postquam imitari coepisti, unus factus <es> ex Senonibus'. huius supplicio aeternae memoriae nota inserta est: propter illum enim lege sanciri placuit ne quis patricius in arce aut Capitolio habitaret, quia domum eo loci habuerat, ubi nunc aedem Monetae videmus. Par indignatio civitatis adversus Sp. Cassium erupit, cui plus suspicio concupitae dominationis nocuit quam tres magnifici consulatus ac duo speciosissimi triumphi profuerunt: senatus enim populusque Romanus non contentus capitali eum supplicio adficere interempto domum superiecit, ut penatium quoque strage puniretur: in solo autem aedem Telluris fecit. itaque quod prius domicilium inpotentis viri fuerat nunc religiosae severitatis monumentum est. Eadem ausum Sp. Maelium consimili exitu patria multavit. area vero domus eius, quo iustitia supplicii notior ad posteros perveniret, Aequimeli appellationem traxit. quantum ergo odii adversus hostes libertatis insitum animis antiqui haberent parietum ac tectorum, in quibus versati fuerant, ruinis testabantur. ideoque et M. Flacci et L. Saturnini seditiosissimorum civium corporibus trucidatis penates ab imis fundamentis eruti sunt. ceterum Flacciana area, cum diu ~ pene vacua mansisset, a Q. Catulo Cimbricis spoliis adornata est. Viguit in nostra civitate Ti. et C. Gracchorum summa nobilitas ac spes amplissima. sed quia statum civitatis conati erant convellere, insepulta cadavera iacuerunt supremusque humanae condicionis honos filiis Gracchi et nepotibus Africani defuit. quin etiam familiares eorum, ne quis rei publicae inimicis amicus esse vellet, de robore praecipitati sunt.2 Idem sibi licere [tam] P. Mucius tribunus pl. quod senatui et populo Romano credidit, qui omnes collegas suos, <qui> duce Sp. Cassio id egerant ut magistratibus non subrogatis communis libertas in dubium vocaretur, vivos cremavit. nihil profecto hac severitate fidentius: unus enim tribunus eam poenam novem collegis inferre ausus est, quam novem tribuni ab uno collega exigere perhorruissent.3 Libertatis adhuc custos et vindex severitas, sed pro dignitate etiam ac pro disciplina aeque gravis: M. enim Claudium senatus Corsis, quia turpem cum his pacem fecerat, de<di>dit. quem ab hostibus non acceptum in publica custodia necari iussit, semel laesa maiestate imperii quot modis irae pertinax vindex! factum eius rescidit, libertatem ademit, spiritum extinxit, corpus contumelia carceris et detestanda Gemoniarum scalarum nota foedavit. Atque hic quidem senatus animadversionem meruerat: Cn. autem Cornelius Scipio Hispali filius prius quam mereri posset expertus est: nam cum ei Hispania provincia sorte obvenisset, ne illuc iret decrevit adiecta causa, quod recte facere nesciret. itaque Cornelius propter vitae inhonestum actum sine ullo provinciali ministerio tantum non repetundarum lege damnatus est. Ne in C. quidem Vettieno, qui <sibi> sinistrae manus digitos, ne bello Italico militaret, absciderat, severitas senatus cessavit: publicatis enim bonis eius ipsum aeternis vinculis puniendum censuit effecitque ut quem honeste spiritum profundere in acie noluerat, turpiter in catenis consumeret.4 Id factum imitatus M'. Curius consul, cum dilectum subito edicere coactus esset <et> iuniorum nemo respondisset, coniectis in sortem omnibus tribubus, Polliae, quae prima exierat, primum nomen urna extractum citari iussit neque eo respondente bona adulescentis hastae subiecit. quod ut illi nuntiatum est, ad consulis tribunal concurrit collegiumque tribunorum appellavit. tunc Manius Curius praefatus non opus esse eo cive rei publicae, qui parere nesciret, et bona eius et ipsum vendidit.5 Aeque tenax propositi L. Domitius: nam cum Siciliam praetor regeret et ad eum eximiae magnitudinis aper allatus esset, adduci ad se pastorem, cuius manu occisus erat, iussit interrogatumque qui eam bestiam confecisset, postquam conperit usum venabulo, cruci fixit, quia ipse ad exturbanda latrocinia, quibus provincia vastabatur, ne quis telum haberet edixerat. hoc aliquis in fine severitatis et saevitiae ponendum dixerit - disputatione enim utroque flecti potest - : ceterum ratio publici imperii praetorem nimis asperum existimari non patitur.6 Sic se in viris puniendis severitas exercuit, sed ne in feminis quidem supplicio adficiendis segniorem egit. Horatius prius proelio trium Curiatiorum, <iterum> condicione pugnae omnium Albanorum victor, cum ex illa clarissima acie domum repetens sororem suam virginem Curiati sponsi mortem profusius quam illa aetas debebat flentem vidisset, gladio, quo patriae rem bene gesserat, interemit, parum pudicas ratus lacrimas, quae <prae>propero amori dabantur. quem hoc nomine reum apud populum actum pater defendit. ita paulo propensior animus puellae ad memoriam futuri viri et fratrem ferocem vindicem et vindictae tam rigidum adsensorem patrem habuit.7 Consimili severitate senatus postea usus Sp. Postumio Albino Q. Marcio Philippo consulibus mandavit ut de his, quae sacris Bacchanalium inceste usae fuerant, inquirerent. a quibus cum multae essent damnatae, in omnes cognati intra domos animadverterunt, lateque patens opprobrii deformitas severitate supplicii emendata est, quia, quantum ruboris civitati nostrae mulieres turpiter se gerendo incusserant, tantum laudis graviter punitae adtulerunt.8 Publicia autem, quae Postumium Albinum consulem, item Licinia, quae Claudium Asellum viros suos veneno necaverant, propinquorum decreto strangulatae sunt: non enim putaverunt severissimi viri in tam evidenti scelere longum publicae quaestionis tempus expectandum. itaque quarum innocentium defensores fuissent, sontium mature vindices extiterunt.9 Magno scelere horum severitas ad exigendam vindictam concitata est, Egnati autem Meceni longe minore de causa, qui uxorem, quod vinum bibisset, fusti percussam interemit, idque factum non accusatore tantum, sed etiam reprehensore caruit, uno quoque existimante optimo illam exemplo violatae sobrietati poenas pependisse. et sane quaecumque femina vini usum immoderate appetit, omnibus et virtutibus ianuam claudit et delictis aperit.10 Horridum C. quoque Sulpicii Galli maritale supercilium: nam uxorem dimisit, quod eam capite aperto foris versatam cognoverat, abscisa sententia, sed tamen aliqua ratione munita: 'lex enim' inquit 'tibi meos tantum praefinit oculos, quibus formam tuam adprobes. his decoris instrumenta conpara, his esto speciosa, horum te certiori crede notitiae. ulterior tui conspectus supervacua inritatione arcessitus in suspicione et crimine haereat necesse est'.11 Nec aliter sensit Q. Antistius Vetus repudiando uxorem, quod illam in publico cum quadam libertina vulgari secreto loquentem viderat: nam, ut ita dicam, incunabulis et nutrimentis culpae, non ipsa conmotus culpa citeriorem delicto praebuit ultionem, ut potius caveret iniuriam quam vindicaret.12 Iungendus est his P. Sempronius Sophus, qui coniugem repudii nota adfecit, nihil aliud quam se ignorante ludos ausam spectare. ergo, dum sic olim feminis occurritur, mens earum a delictis aberat.101 Ceterum etsi Romana severitatis exemplis totus terrarum orbis instrui potest, tamen externa summatim cognosse fastidio non sit. Lacedaemonii libros Archilochi e civitate sua exportari iusserunt, quod eorum parum verecundam ac pudicam lectionem arbitrabantur: noluerunt enim ea liberorum suorum animos imbui, ne plus moribus noceret quam ingeniis prodesset. itaque maximum poetam aut certe summo proximum, quia domum sibi invisam obscenis maledictis laceraverat, carminum exilio multarunt.102 Athenienses autem Timagoran inter officium salutationis Dareum regem more gentis illius adulatum capitali supplicio adfecerunt, unius civis humilibus blanditiis totius urbis suae decus Persicae dominationi summissum graviter ferentes.103 Iam Cambyses inusitatae severitatis, qui mali cuiusdam iudicis e corpore pellem detractam sellae intendi in eaque filium eius iudicaturum considere iussit. ceterum et rex et barbarus atroci ac nova poena iudicis ne quis postea corrumpi iudex posset providit.
Valerius Maximus HOME
bav903.184 bbb366.97v bnf5840.180 bsb87454.146
Valerius Maximus, Mirabilia, 6, II <<< >>> IV
monumenta.ch > Quintilianus > 3 > 6 > 1 > 4 > 5 > 1 > 6 > 9 > 3
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik