monumenta.ch > Quintilianus > 2 > 2 > 2 > 2 > 11 > 9 > 2 > 11 > 4 > 5 > 2 > 4 > 2 > 2 > 13 > 13 > 2 > 3 > 12 > 2 > 12 > 8 > 3 > 2
Valerius Maximus, Mirabilia, 6, I <<<     >>> III

Valerius Maximus, Mirabilia, 6, Caput II

0 Libertatem autem vehementis spiritus dictis pariter et factis testatam ut non invitaverim, ita ultro venientem non excluserim. quae inter virtutem vitiumque posita, si salubri modo se temperavit, laudem, si quo non debuit profudit, reprehensionem meretur. ac vulgi sic auribus gratior quam sapientissimi cuiusque animo probabilior est utpote frequentius aliena venia quam sua providentia tuta. sed quia humanae vitae partes persequi propositum est, nostra fide propria aestimatione referatur.1 Priverno capto interfectisque qui id oppidum ad rebellandum incitaverant senatus indignatione accensus consilium agitabat quidnam sibi de reliquis quoque Privernatibus esset faciendum. ancipiti igitur casu salus eorum fluctuabatur eodem tempore et victoribus et iratis subiecta. Ceterum cum auxilium unicum in precibus restare animadverterent, ingenui et Italici sanguinis oblivisci non potuerunt: princeps enim eorum in curia interrogatus quam poenam mererentur, respondit 'quam merentur qui se dignos libertate iudicant'. verbis arma sumpserat exasperatosque patrum conscriptorum animos inflammaverat. sed Plautius consul favens Privernatium causae regressum animoso eius dicto obtulit quaesivitque qualem cum eis Romani pacem habituri essent inpunitate donata. at is constantissimo vultu 'si bonam dederitis', inquit 'perpetuam, si malam, non diuturnam'. qua voce perfectum est ut victis non solum venia, sed etiam ius et beneficium nostrae civitatis daretur.2 Sic in senatu loqui Privernas ausus est: L. vero Philippus consul adversus eundem ordinem libertatem exercere non dubitavit: nam segnitiam pro rostris exprobrans alio sibi senatu opus esse dixit tantumque a paenitentia dicti afuit, ut etiam L. Crasso summae dignitatis atque eloquentiae viro id in curia graviter ferenti manum inici iuberet. ille reiecto lictore 'non es' inquit 'mihi, Philippe, consul, quia ne ego quidem <tibi> senator sum'.3 Quid? populum ab incursu suo libertas tutum reliquit? immo et similiter adgressa et aeque experta patientem est. Cn. Carbo tribunus pl., nuper sepultae Gracchanae seditionis turbulentissimus vindex idemque orientium civilium malorum fax ardentissima, P. Africanum a Numantiae ruinis summo cum gloriae fulgore venientem ab ipsa paene porta in rostra perductum quid de Ti. Gracchi morte, cuius sororem in matrimonio habebat, sentiret interrogavit, ut auctoritate clarissimi viri inchoato iam incendio multum incrementi adiceret, quia non dubitabat quin propter tam artam adfinitatem aliquid pro memoria interfecti necessarii miserabiliter esset locuturus. at is iure eum caesum videri respondit. cui dicto cum contio tribunicio furore instincta violenter succlamasset, 'taceant' inquit 'quibus Italia noverca est'. orto deinde murmure 'non efficietis' ait 'ut solutos verear quos alligatos adduxi'. universus populus ab uno iterum contumeliose correptus erat - quantus est honos virtutis! - et tacuit. recens ipsius victoria Numantina et patris Macedonica devictaeque Karthaginis avita spolia ac duorum regum Syphacis et Persei ante triumphales currus caten<at>ae cervices totius tunc fori <ora> clauserunt. nec timori datum est silentium, sed quia beneficio Aemiliae Corneliaeque gentis multi metus urbis atque Italiae finiti erant, plebs Romana libertati Scipionis libera non fuit.4 Quapropter minus mirari debemus, quod amplissima Cn. Pompei auctoritas totiens cum libertate luctata est, nec sine magna laude, quoniam omnis generis hominum licentiae ludibrio esse quieta fronte tulit. Cn. Piso, cum Manilium Crispum reum ageret eumque evidenter nocentem gratia Pompei eripi videret, iuvenili impetu ac studio accusationis provectus multa et gravia crimina praepotenti defensori obiecit. interrogatus deinde ab eo cur non <se> quoque accusaret, 'da' inquit 'praedes rei publicae te, si postulatus fueris, civile bellum non excitaturum, etiam te tuo prius quam de Manilii capite in consilium iudices mittam'. ita eodem iudicio duos sustinuit reos, accusatione Manilium, libertate Pompeium, et eorum alterum lege peregit, alterum professione, qua solum poterat.5 Quid ergo? libertas sine Catone? non magis quam Cato sine libertate: nam cum in senatorem nocentem et infamem reum iudex sedisset tabellaeque Cn. Pompei laudationem eius continentes prolatae essent, procul dubio efficaces futurae pro noxio, summovit eas e quaestione legem recitando, qua cautum erat ne senatoribus tali auxilio uti liceret. huic facto persona admirationem adimit: nam quae in alio audacia videretur, in Catone fiducia cognoscitur.6 Cn. Lentulus Marcellinus consul, cum in contione de Magni Pompei nimia potentia quereretur, adsensusque ei clara voce universus populus esset, 'adclamate' inquit, 'adclamate, Quirites, dum licet: iam enim vobis inpune facere non lice<bi>t'. pulsata tunc est eximii civis potentia hinc invidiosa querella, hinc lamentatione miserabili.7 Cui candida fascia crus alligatum habenti Favonius 'non refert' inquit 'qua in parte sit corporis diadema', exigui panni cavillatione regias ei vires exprobrans. at is neutram in partem mutato vultu utrumque cavit, ne aut hilari fronte libenter adgnoscere potentiam <aut tristi iam> profiteri videretur. eaque patientia inferioris etiam generis et fortunae hominibus aditum adversus se dedit: e quorum turba duos retulisse abunde erit.8 Helvius Mancia Formianus, libertini filius ultimae senectutis, L. Libonem apud censores accusabat. in quo certamine cum Pompeius Magnus humilitatem ei aetatemque exprobrans ab inferis illum ad accusandum remissum dixisset, 'non mentiris' inquit, 'Pompei: venio enim ab inferis, in L. Libonem accusator venio. sed dum illic moror, vidi cruentum Cn. Domitium Ahenobarbum deflentem, quod summo genere natus, integerrimae vitae, amantissimus patriae, in ipso iuventae flore tuo iussu esset occisus. vidi pari claritate conspicuum <M.> Brutum ferro laceratum, querentem id sibi prius perfidia, deinde etiam crudelitate tua accidisse. vidi Cn. Carbonem acerrimum pueritiae tuae bonorumque patris tui defensorem in tertio consulatu catenis, quas tu ei inici iusseras, vinctum, obtestantem se adversus omne fas ac nefas, cum in summo esset imperio, a te equite Romano trucidatum. vidi eodem habitu et quiritatu praetorium virum Perpennam saevitiam tuam execrantem, omnesque eos una voce indignantes, quod indemnati sub te adulescentulo carnifice occidissent'. obducta iam vetus; cicatricibus bellorum civilium vastissima vulnera municipali homini, servitutem paternam redolenti, effrenatae temeritatis, intolerabilis spiritus, inpune renovare licuit. itaque eo<dem> tempore et fortissimum erat Cn. Pompeio maledicere et tutissimum. sed non patitur nos hoc longiore querella prosequi personae insequentis aliquanto sors humilior.9 Diphilus tragoedus, cum Apollinaribus ludis inter actum ad eum versum venisset, in quo haec sententia continetur, 'miseria nostra magnus est', directis in Pompeium Magnum manibus pronuntiavit, revocatusque aliquotiens a populo sine ulla cunctatione nimiae illum et intolerabilis potentiae reum gestu perseveranter egit. eadem petulantia usus est in ea quoque parte, 'virtutem istam veniet tempus cum graviter gemes'.10 M. etiam Castricii libertate inflammatus animus. qui, cum Placentiae magistratum gereret, Cn. Carbone consule iubente decretum fieri, quo sibi obsides a Placentinis darentur, nec summo eius imperio obtemperavit nec maximis viribus cessit: atque etiam dicente multos se gladios habere respondit 'et ego annos'. obstipuerunt tot legiones tam robustas senectutis reliquias intuentes. Carbonis quoque ira, quia materiam saeviendi perquam exiguam habebat, parvulum vitae tempus ablatura, in se ipsa conlapsa est.11 Iam Servi Galbae temeritatis plena postulatio, qui divum Iulium consummatis victoriis in foro ius dicentem in hunc modum interpellare sustinuit: 'C. Iuli Caesar, pro Cn. Pompeio Magno, quondam genero tuo, in tertio eius consulatu pecuniam spopondi, quo nomine nunc appellor. quid agam? dependam? ' palam atque aperte ei bonorum Pompei venditionem exprobrando ut a tribunali summoveretur meruerat. sed illud ipsa mansuetudine mitius pectus aes alienum Pompei ex suo fisco solvi iussit.12 Age, Cascellius vir iuris civilis scientia clarus quam periculose contumax! nullius enim aut gratia aut auctoritate conpelli potuit ut de aliqua earum rerum, quas triumviri dederant, formulam conponeret, hoc animi iudicio universa eorum beneficia extra omnem ordinem legum ponens. idem cum multa de temporibus <Caesaris> liberius loqueretur, amicique ne id faceret monerent, duas res, quae hominibus amarissimae viderentur, magnam sibi licentiam praebere respondit, senectutem et orbitatem.101 Inserit se tantis viris mulier alienigeni sanguinis, quae a Philippo rege temulento immerenter damnata, provocare <se iudicium vociferata est, eoque interrogante ad quem provocaret>;, 'ad Philippum' inquit, 'sed sobrium'. excussit crapulam oscitanti ac praesentia animi ebrium resipiscere causaque diligentius inspecta iustiorem sententiam ferre coegit. igitur aequitatem, quam impetrare non potuerat, extorsit, potius praesidium a libertate quam ab innocentia mutuata.102 Iam illa non solum fortis, sed etiam urbana libertas. senectutis ultimae quaedam Syracusis omnibus Dionysii tyranni exitium propter nimiam morum acerbitatem et intolerabilia onera votis expetentibus sola cotidie matutino tempore deos ut incolumis ac sibi superstes esset orabat. quod ubi is cognovit, non debitam sibi admiratus benivolentiam arcessit eam et quid ita hoc aut quo merito suo faceret interrogavit. tum illa 'certa est' inquit 'ratio propositi mei: puella enim, cum gravem tyrannum haberemus, carere eo cupiebam. quo interfecto aliquanto taetrior arcem occupavit. eius quoque finiri dominationem magni aestimabam. tertium te superioribus inportuniorem habere coepimus rectorem. itaque ne, si tu fueris absumptus, deterior in locum tuum su ccedat, caput meum pro tua salute devoveo'. tam facetam audaciam Dionysius punire erubuit.103 Inter has et Theodorum Cyrenaeum quasi animosi spiritus coniugium esse potuit, virtute par, felicitate dissimile: is enim Lysimacho regi mortem sibi minitanti, 'enimvero' inquit 'magnifica res tibi contigit, quia cantharidis vim adsecutus es'. cumque hoc dicto accensus cruci eum suffigi iussisset, 'terribilis' ait 'haec sit purpuratis tuis, mea quidem nihil interest humi an sublime putrescam'.
Valerius Maximus HOME

bav903.179 bbb366.95r bnf5840.175 bsb87454.143

Valerius Maximus, Mirabilia, 6, I <<<     >>> III
monumenta.ch > Quintilianus > 2 > 2 > 2 > 2 > 11 > 9 > 2 > 11 > 4 > 5 > 2 > 4 > 2 > 2 > 13 > 13 > 2 > 3 > 12 > 2 > 12 > 8 > 3 > 2

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik