monumenta.ch > Nepos > 3 > 8 > 4 > 6
Valerius Maximus, Mirabilia, 5, V <<<     >>> VII

Valerius Maximus, Mirabilia, 5, Caput VI

0 Artissimis sanguinis vinculis pietas satis fe cit: restat nunc ut patriae exhibeatur. cuius maiestati etiam illa, quae deorum numinibus aequatur, auctoritas parentium vires suas subicit, fraterna quoque caritas animo aequo ac libenter cedit, summa quidem cum ratione, quia eversa domo inte<ge>r [status] rei publicae status manere potest, urbis ruina penates omnium secum trahat necesse est. verum quid adtinet verbis ista conplecti, quorum tanta vis est, ut ali<i e>a salutis suae impendio testati sint?1 Brutus consul primus cum Arrunte Tarquinii Superbi regno expulsi filio in acie ita equo concurrit, ut pariter inlatis hastis uterque mortifero vulnere ictus exanimis prosterneretur. merito adiecerim populo Romano libertatem suam magno stetisse.2 Cum autem in media parte fori vasto ac repentino hiatu terra subsideret responsumque esset ea re illum tantum modo conpleri posse, qua populus Romanus plurimum valeret, Curtius et animi et generis nobilissimi adulescens interpretatus urbem nostram virtute armisque praecipue excellere, militaribus insignibus ornatus equum conscendit eumque vehementer admotis calcaribus praecipitem in illud profundum egit, super quem universi cives honoris gratia certatim fruges iniecerunt, continuoque terra pristinum habitum recuperavit. magna postea decora in foro Romano fulserunt, nullum tamen hodieque pietate Curtii erga patriam clarius obversatur exemplum. cui principatum gloriae obtinenti consimile factum subnectam.3 Genucio Cipo praetori paludato portam egredienti novi atque inauditi generis prodigium incidit: namque in capite eius subito veluti cornua erepserunt, responsumque est regem eum fore, si in urbem revertisset. quod ne accideret, voluntarium ac perpetuum sibimet indixit exilium. dignam pietatem, quae, quod ad solidam gloriam attinet, septem regibus praeferatur. cuius testandae gratia capitis effigies aerea portae, qua excesserat, inclusa est dictaque Rauduscula: nam olim aera raudera dicebantur.4 Genucius laudis huius, qua maior vix cogitari potest, successionem tradit Aelio praetori. cui ius dicenti cum in capite picus consedisset, aruspicesque adfirmassent conservato eo fore ipsius domus statum felicissimum, rei publicae miserrimum, occiso in contrarium utrumque cessurum, e vestigio picum ~ morsu suo in conspectu senatus necavit. decem et vii Aelia tum familia eximiae fortitudinis viros Cannensi proelio amisit: res publica procedente tempore ad summum imperii fastigium excessit. haec nimirum exempla Sulla et Marius et Cinna tamquam stulta riserunt.5 P. Decius <Mus>, qui consulatum in familiam suam primus intulit, cum Latino bello Romanam aciem inclinatam et paene iam prostratam videret, caput suum pro salute rei publicae devovit ac protinus concitato equo in medium hostium agmen patriae salutem, sibi mortem petens inrupit factaque ingenti strage plurimis telis obrutus super corruit. ex cuius vulneribus et sanguine insperata victoria emersit.6 Unicum talis imperatoris specimen esset, nisi animo suo respondentem filium genuisset: is namque in quarto consulatu patris exemplum secutus deuotione simili, aeque strenua pugna, consentaneo exitu labantis perditasque vires urbis nostrae correxit. ita dinosci arduum est utrum Romana civitas Decios utilius habuerit duces an amiserit, quoniam vita eorum ne vinceretur obstitit, mors fecit ut vinceret.7 Non est extinctus pro re publica superior Scipio Africanus, sed admirabili virtute ne res publica extingueretur providit: siquidem cum adflicta Cannensi clade urbs nostra nihil aliud quam praeda victoris esse [Hannibalis] videretur, ideoque reliquiae prostrati exercitus deserendae Italiae auctore Q. Metello consilium agitarent, tribunus militum admodum iuvenis stricto gladio mortem unicuique mi<ni>tando iurare omnes numquam se relicturos patriam coegit pietatemque non solum ipse plenissimam exhibuit, sed etiam ex pectoribus aliorum abeuntem revocavit.8 Age, ut a singulis ad universos transgrediar, quanto et quam aequali amore patriae tota civitas flagravit! nam cum secundo Punico bello exhaustum aerarium ne deorum quidem cultui sufficeret, publicani ultro aditos censores hortati sunt ut omnia sic locarent, tamquam res publica pecunia abundaret, seque praestaturos cuncta nec ullum assem nisi bello confecto petituros polliciti sunt. domini quoque eorum servorum, quos Sempronius Gracchus ob insignem pugnam Beneventi manu miserat, pretia ab imperatore exigere supersederunt. in castris etiam non eques, non centurio stipendium dari sibi desideravit. viri ac feminae quidquid auri argentive habuerunt, item pueri insignia ingenuitatis ad sustentandam temporis difficultatem contulerunt. ac ne beneficio senatus <quidem>, qui muneribus his functos tributi onere liberaverat, quisquam uti voluit, sed insuper id omnes promptissimis animis praestiterunt: non ignorabant enim captis Veis, cum decimarum nomine, quas Camillus voverat, aurum Apollini Delphico mitti oporteret neque emendi eius facultas esset, matronas ornamenta sua in aerarium retulisse, similiterque audierant mille pondo auri, quod Gallis pro obsidione Capitolii omissa debebatur, earum cultu expletum. itaque et proprio ingenio <et> exemplo vetustatis admoniti nulla sibi in re cessandum existimaverunt.101 <Sunt> et externa eiusdem propositi exempla. Rex Atheniensium Codrus, cum ingenti hostium exercitu Attica regio debilitata ferro igni<que> vastaretur, diffidentia humani auxilii ad Apollinis Delphici oraculum confugit perque legatos sciscitatus est quonam modo tam grave illud bellum discuti posset. respondit deus ita finem ei fore, si ipse hostili manu occidisset. quod quidem non solum totis Athenis, sed in castris etiam contrariis percrebruit, eoque factum est ut ediceretur ne quis Codri corpus vulneraret. id postquam cognovit, depositis insignibus imperii famularem cultum induit ac pabulantium hostium globo se obiecit unumque ex his falce percussum in caedem suam conpulit. cuius interitu ne Athenae occiderent effectum est.102 Ab eodem fonte pietatis Thrasybuli quoque animus manavit. is, cum Atheniensium urbem xxx tyrannorum taeterrima dominatione liberare cuperet parvaque manu maximae rei molem adgrederetur, et quidam <e> consciis dixisset 'quantas tandem tibi Athenae per te libertatem consecutae gratias debebunt? ' respondit 'di faciant ut quantas ipse illis debeo videar retulisse'. quo adfectu inclytum destructae tyrannidis opus laude cumulavit.103 Themistocles autem, quem virtus sua victorem, iniuria patriae imperatorem Persarum fecerat, ut se ab ea obpugnanda abstineret, instituto sacrificio exceptum patera tauri sanguinem hausit et ante ipsam aram quasi quaedam pietatis clara victima concidit. quo quidem tam memorabili eius excessu ne Graeciae altero Themistocle opus esset effectum est.104 Sequitur eiusdem generis exemplum. cum inter Karthaginem et Cyrenas de modo agri pertinacissima contentio esset, ad ultimum placuit utrimque eodem[que] tempore iuvenes mitti et locum, in quem hi convenissent, finem ambobus haberi populis. verum hoc pactum Karthaginienses duo fratres nomine Philaeni perfidia praecucurrerunt, citra constitutam horam maturato gressu in longius promotis terminis. quod cum intellexissent Cyrenensium iuvenes, diu de fallacia eorum questi postremo acerbitate condicionis iniuriam discutere conati sunt: dixerunt namque sic eum finem ratum fore, si Philaeni vivos ibi se obrui passi essent. sed consilio eventus non respondit: illi enim nulla interposita mora corpora sua his terra operienda tradiderunt. qui, quoniam patriae quam vitae suae longiores terminos esse maluerunt, bene iacent manibus et ossibus suis dilatato Punico imperio. ubi sunt superbae Karthaginis alta moenia? ubi maritima gloria inclyti portus? ubi cunctis litoribus terribilis classis? ubi tot exercitus? ubi tantus equitatus? ubi inmenso Africae spatio non contenti spiritus? omnia ista duobus Scipionibus fortuna partita est: at Philaenorum egregii facti memoriam ne patriae quidem interitus extinxit. nihil est igitur excepta virtute, quod mortali animo ac manu inmortale quaeri possit105 Iuvenali ardore plena haec pietas. Aristoteles vero, supremae vitae reliquias senilibus ac rugosis membris in summo litterarum otio vix custodiens adeo valenter pro salute patriae excubuit, ut eam [ab] hostilibus armis solo aequatam in lectulo Athenis iacens, et quidem Macedonum manibus, quibus abiecta erat, erigeret. ita <non tam> urbs strata atque eversa Alexandri quam restituta Aristotelis notum est opus. patet ergo quam benignae quamque profusae pietatis erga patriam omnium ordinum, omnis aetatis homines extiterint, sanctissimisque naturae legibus mirificorum etiam exemplorum ~ clara mundo suscripsit ubertas.
Valerius Maximus HOME

bav903.163 bbb366.86v bnf5840.160 bsb87454.132

Valerius Maximus, Mirabilia, 5, V <<<     >>> VII
monumenta.ch > Nepos > 3 > 8 > 4 > 6

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik