monumenta.ch > Quintilianus > 4 > 4 > 5 > 3 > 118 > 8 > 10 > 3 > 12 > 3 > 8 > 3 > 3 > 1 > 3 > 7 > 3 > 4
Valerius Maximus, Mirabilia, 5, III <<< >>> V
Valerius Maximus, Mirabilia, 5, Caput IV
0 Sed omittamus ingratos et potius de piis loquamur: aliquanto enim satius est favorabili quam invisae rei vacare. venite igitur in manus nostras, prospera parentium vota, felicibus auspiciis propagatae suboles, quae efficitis ut et genuisse iuvet et generare libeat.1 Coriolanus maximi vir animi et altissimi consilii optimeque de re publica meritus iniquissimae damnationis ruina prostratus ad Volscos infestos tunc Romanis confugit. magno ubique pretio virtus aestimatur. itaque, quo latebras quaesitum venerat, ibi brevi summum est adeptus imperium, evenitque ut quem pro se salutarem imperatorem cives habere noluerant, paene pestiferum adversus se ducem experirentur: frequenter enim fusis exercitibus nostris victoriarum suarum gradibus aditum iuxta moenia urbis Volsco militi struxit. quapropter fastidiosus ille in aestimandis bonis suis populus, qui reo non pepercerat, exuli coactus est supplicare. missi ad eum deprecandum legati nihil profecerunt: missi deinde sacerdotes cum infulis aeque sine effectu redierunt. stupebat senatus, trepidabat populus, viri pariter ac mulieres exitium imminens lamentabantur. tunc Veturia Coriolani mater Volumniam uxorem eius et liberos secum trahens castra Volscorum petiit. quam ubi filius aspexit, 'expugnasti' inquit 'et vicisti iram meam, patria, precibus huius admotis, cuius utero quamvis merito mihi invisam dono', continuoque agrum Romanum hostilibus armis liberavit. ergo pectus dolore acceptae iniuriae, spe potiendae victoriae, verecundia detrectandi ministerii, metu mortis refertum, totum sibi pietas vacuefecit, uniusque parentis aspectus bellum atrox salutari pace mutavit.2 Eadem pietas viribus suis inflammatum Africanum superiorem vixdum annos pubertatis ingressum ad opem patri in acie ferendam virili robore armavit: consulem enim eum apud Ticinum flumen adversis auspiciis cum Hannibale pugnantem, graviter saucium intercessu suo servavit, neque illum aut aetatis infirmitas aut militiae tirocinium aut infelicis proelii etiam veterano bellatori pertimescendus exitus interpellare valuit, quo minus duplici gloria conspicuus coronam imperatore simul et patre ex ipsa morte rapto mereretur.3 Auribus ista tam praeclara exempla Romana civitas accepit, illa vidit oculis. L. Manlio Torquato diem ad populum Pomponius tribunus pl. dixerat, quod occasione bene <con>ficiendi belli inductus legitimum optinendi imperii tempus excessisset quodque filium optimae indolis iuvenem rustico opere gravatum publicis usibus subtraheret. id postquam Manlius adulescens cognovit, protinus urbem petiit et se in Pomponii domum prima luce direxit. qui existimans in hoc eum venisse, ut patris crimina, a quo plus iusto aspere tractabatur, deferret, excedere omnes iussit cubiculo, quo licentius remotis arbitris indicium perageret. nactus occasionem opportunam proposito suo iuvenis gladium, quem tectum adtulerat, destrinxit tribunumque minis ac terrore conpulsum iurare coegit a patris eius accusatione recessurum, eoque effectum est ne Torquatus causam diceret. commendabilis est pietas, quae mansuetis parentibus praestatur. sed Manlius, quo horridiorem patrem habuit, hoc periculo eius laudabilius subvenit, quia ad eum diligendum praeter naturalem amorem nullo indulgentiae blandimento invitatus fuerat.4 Hanc pietatem aemulatus M. Cotta eo ipso die, quo togam virilem sumpsit, protinus ut a Capitolio descendit, Cn. Carbonem, a quo pater eius damnatus fuerat, postulavit peractumque reum iudicio adflixit, et ingenium et adulescentiam praeclaro opere auspicatus.5 Apud C. quoque Flaminium auctoritas patria aeque potens fuit: nam cum tribunus pl. legem de Gallico agro viritim dividendo invito et repugnante senatu promulgasset, precibus minisque eius acerrime resistens ac ne exercitu quidem adversum se conscripto, si in eadem sententia perseveraret, absterritus, postquam pro rostris ei legem iam referenti pater manum iniecit, privato fractus imperio descendit e rostris, ne minimo quidem murmure destitutae contionis reprehensus.6 Magna sunt haec virilis pietatis opera, sed nescio an his omnibus valentius et animosius Claudiae Vestalis virginis factum. quae, cum patrem suum triumphantem e curru violenta tribuni <pl.> manu <detrahi> animadvertisset, mira celeritate utrisque se interponendo amplissimam potestatem inimicitiis accensam depulit. igitur alterum triumphum pater in Capitolium, alterum filia in aedem Vestae duxit, nec discerni potuit utri plus laudis tribueretur, cui victoria an cui pietas comes aderat.7 Ignoscite, vetustissimi foci, veniamque aeterni date ignes, si a vestro sacratissimo templo ad necessarium magis quam speciosum urbis locum contextus operis nostri progressus fuerit: nulla enim acerbitate fortunae, nullis sordibus pretium carae pietatis evilescit, quin etiam eo certius quo miserius experimentum habet. Sanguinis ingenui mulierem praetor apud tribunal suum capitali crimine damnatam triumviro in carcere necandam tradidit. quo receptam is, qui custodiae praeerat, misericordia motus non protinus strangulavit: aditum quoque ad eam filiae, sed diligenter excussae, ne quid cibi inferret, dedit existimans futurum ut inedia consumeretur. cum autem plures iam dies intercederent, secum ipse quaerens quidnam esset quo tam diu sustentaretur, curiosius observata filia animadvertit illam exerto ubere famem matris lactis sui subsidio lenientem. quae tam admirabilis spectaculi novitas ab ipso ad triumvirum, a triumviro ad praetorem, a praetore ad consilium iudicum perlata remissionem poenae mulieri impetravit. quo non penetrat aut quid non excogitat pietas, quae in carcere servandae genetricis novam rationem invenit? quid enim tam inusitatum, quid tam inauditum quam matrem uberibus natae alitam? putarit aliquis hoc contra rerum naturam factum, nisi diligere parentis prima naturae lex esset.101 Idem praedicatum de pietate Perus existimetur, quae patrem suum Mycona consi<mi>li fortuna adfectum parique custodiae traditum iam ultimae senectutis velut infantem pectori suo admotum aluit. haerent ac stupent hominum oculi, cum huius facti pictam imaginem vident, casusque antiqui condicionem praesentis spectaculi admiratione renovant, in illis mutis membrorum liniamentis viva ac spirantia corpora intueri credentes. quod necesse est animo quoque evenire, aliquanto efficaciore pictura litterarum vetera pro recentibus admonito recordari.102 Ne <te> quidem, Cimo, silentio involvam, qui patri tuo sepulturam voluntariis vinculis emere non dubitasti: nam etsi maximo tibi postea et civi et duci euadere contigit, plus tamen aliquanto laudis in carcere quam in curia adsecutus es: ceterae enim virtutes admirationis tantum modo multum, pietas vero etiam amoris plurimum meretur.103 Vos quoque, fratres, memoria conplectar, quorum animus origine fuit nobilior, siquidem admodum humiles in Hispania nati pro parentium alimentis spiritum erogando specioso exitu vitae inclaruistis: xii enim milia nummum, quae post mortem vestram his darentur, a Paciaecis pacti, ut eorum patris interfectorem Etpastum gentis suae tyrannum occideretis, nec ausi solum insigne facinus estis, sed etiam strenuo ac forti exitu clausistis: isdem enim manibus Paciaecis ultionem, Etpasto poenam, genitoribus nutrimenta, vobis gloriosa fata peperistis. itaque tumulis etiam nunc vivitis, quia parentium senectutem tueri quam vestram expectare satius esse duxistis.104 Notiora sunt fratrum paria Cleobis et Biton, Amphinomus et Anapias, illi, quod ad sacra Iunonis peragenda matrem vexerint, hi, quod patrem et matrem umeris per medios ignes portarint, sed neutris pro spiritu parentium expirare propositum fuit.105 Nec ego Argivam detrecto laudem aut Aetnaei montis gloriam minuo, verum obscuriori propter ignorantiam pietati notitiae lumen admoveo, sicut Scythis libenter pietatis testimonium reddo: Dareo enim totis regni sui viribus in eorum regionibus subinde impetum facienti paulatim cedentes ad ultimas iam solitudines pervenerant. interrogati deinde ab eo per legatos quem finem fugiendi aut quod initium pugnandi facturi essent, responderunt se nec urbes ullas nec agros cultos, pro quibus dimicarent, habere: ceterum, cum ad parentium suorum monumenta venisset, sciturum quemadmodum Scythae proeliari solerent. quo quidem uno tam pio dicto inmanis et barbara gens ab omni se feritatis crimine redemit. prima igitur et optima rerum natura pietatis est magistra, quae nullo vocis ministerio, nullo usu litterarum indigens propriis ac tacitis viribus caritatem parentium liberorum pectoribus infundit. quid ergo doctrina proficit? ut politiora scilicet, non ut meliora fiant ingenia, quoniam quidem solida virtus nascitur magis quam fingitur.106 Quis enim plaustris vagos et silvarum latebris corpora sua tegentes in modumque ferarum laniatu pecudum viventes sic Dario respondere docuit? illa nimirum, quae etiam Croesi filium loquendi usu defectum ad protegendam patris incolumitatem ministerio vocis instruxit: captis enim a Cyro Sardibus, cum unus e numero Persarum ignarus viri <in> caedem eius concitato impetu ferretur, velut oblitus quid sibi fortuna nascenti denegasset, ne Croesum regem occideret proclamando paene iam inpressum iugulo mucronem revocavit. ita, qui ad id tempus mutus sibi vixerat, saluti parentis vocalis factus est.107 Eadem caritas Italico bello Pinnensem iuvenem, cui Pultoni erat cognomen, tanto animi corporisque robore armavit, ut, cum obsessae urbis suae claustris praesideret et Romanus imperator patrem eius captivum in conspectu ipsius constitutum destrictis militum gladiis circumdedisset, occisurum se minitans, nisi inruptioni suae iter praebuisset, solus e manibus senem rapuerit, duplici pietate memorandus, quod et patris servator nec patriae fuit proditor.
Valerius Maximus HOME
bav903.156 bbb366.83r bnf5840.154 bsb87454.127
Valerius Maximus, Mirabilia, 5, III <<< >>> V
monumenta.ch > Quintilianus > 4 > 4 > 5 > 3 > 118 > 8 > 10 > 3 > 12 > 3 > 8 > 3 > 3 > 1 > 3 > 7 > 3 > 4
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik