monumenta.ch > Quintilianus > 3 > 6 > 1 > 4 > 5 > 1 > 6 > 9 > 3 > 3 > 1 > 3 > 9 > 6 > 9 > 3 > 4 > > 1 > 8 > 8 > 8 > 1
>>> Valerius Maximus, Mirabilia, 5, II

Valerius Maximus, Mirabilia, 5, Caput I

0 Liberalitati quas aptiores comites quam humanitatem et clementiam dederim, quoniam idem genus laudis expetunt? quarum prima ~ inopia, proxima occupatione, tertia ancipiti fortuna praestatur, cumque nescias quam maxime probes, eius tamen commendatio praecurrere videtur, cui nomen ex ipso numine quaesitum est.1 Ante omnia autem humanissima et clementissima senatus acta referam. qui, cum Karthaginiensium legati ad captivos redimendos in urbem venissent, protinus his nulla pecunia accepta reddidit iuvenes numerum duum milium et septingentorum et xl trium ð expletissimos rerum tantum hostium exercitum dimissum, tantam pecuniam contemptam, tot Punicis iniuriis veniam datam: ipsos legatos obstipuisse arbitror ac secum dixisse 'o munificentiam gentis Romanae deorum benignitati aequandam! o etiam nostram legationem supra vota felicem! nam quod beneficium numquam dedissemus, accepimus. ' Illud quoque non parvum humanitatis senatus indicium est: Syphacem enim, quondam opulentissimum Numidiae regem, captivum in custodia Tiburi mortuum publico funere censuit efferendum, ut vitae dono honorem sepulturae adiceret. consimilique clementia in Perse usus est: nam cum Albae, in quam custodiae causa relegatus erat, decessisset, quaestorem misit, qui eum publico funere efferret, ne regias reliquias iacere inhonoratas pateretur. Hostibus haec et miseris et fato functis officia [regibus] erogata, illa amicis et felicibus et vivis tributa sunt. confecto Macedonico bello Musochanes Masinissae filius cum equitibus, quos in praesidium Romanorum adduxerat, ab imperatore Paulo ad patrem remissus tempestate classe dispersa Brundisium aeger delatus est. quod ubi senatus cognovit, continuo illo quaestorem ire iussit, cuius cura et hospitium adulescenti expediretur et omnia, quae ad valitudinem opus essent, praeberentur inpensaeque liberaliter cum ipsi tum toti comitatui praestarentur, naves etiam ut prospicerentur, quibus se bene ac tuto cum suis in Africam traiceret. equitibus singulas libras argenti et quingenos sestertios dari imperavit. quae tam prompta et tam exquisita patrum conscriptorum humanitas efficere potuit ut, etiamsi expirasset adulescens, aequiore animo desiderium eius pater toleraret. Idem senatus, cum <ad gratulandum> sibi Prusian Bithyniae regem Perse ; venire audisset, obviam illi P. Cornelium Scipionem quaestorem Capuam misit censuitque ut ei domus Romae quam optima conduceretur et copiae non solum ipsi, sed etiam comitibus eius publice praeberentur, in eoque excipiendo tota urbs unius humani amici vultum habuit. itaque qui amantissimus nostri venerat, duplicata erga nos benivolentia in regnum suum reversus est. Ne Aegyptus quidem Romanae humanitatis expers fuit. Rex eius Ptolomaeus a minore fratre regno spoliatus petendi auxilii gratia cum paucis admodum servis squalore obsitus Romam venerat ac se in hospitium Alexandrini pictoris contulerat. id postquam senatui relatum est, accersito iuvene quam potuit accurata excusatione usus est, quod nec quaestorem illi more maiorum obviam misisset nec publico eum hospitio excepisset, eaque non sua neglegentia, sed ipsius subito et clandestino adventu facta dixit et illum e curia protinus ad publicos penates deduxit hortatusque est ut depositis sordibus adeundi ipsius diem peteret. quin etiam curae habuit ut ei munera per quaestorem cotidie darentur. his gradibus officiorum iacentem ad regium fastigium erexit effecitque ut plus spei in auxilio populi Romani quam metus in sua fortuna reponeret.2 Atque ut ab universis patribus conscriptis ad singulos veniam, L. Cornelius consul primo Punico bello, cum Olbiam oppidum cepisset, pro quo fortissime dimicans Hanno dux Karthaginiensium occiderat, corpus eius e tabernaculo suo amplo funere ex tulit nec dubitavit hostis exequias ipse celebrare, eam demum victoriam et apud deos et apud homines minimum invidiae habituram credens, <quae> quam plurimum humanitatis habuisset.3 Quid de Quintio Crispino loquar, cuius mansuetudinem potentissimi adfectus, ira atque gloria, quatere non potuerunt? Badium Campanum et hospitio benignissime domi suae exceperat et adversa valitudine correptum adtentissima cura recreaverat. a quo post illam nefariam Campanorum defectionem in acie ad pugnam provocatus, cum et viribus corporis <et> animi virtute aliquanto esset superior, monere ingratum quam vincere maluit: nam 'quid agis' inquit, 'demens, aut quo te prava cupiditas transversum rapit? parum habes publica impietate furere, nisi etiam privata lapsus fueris? unus videlicet tibi Romanorum Quintius placet, in quo sceleste exerceas arma, cuius penatibus et honoris vicissitudinem et salutem tuam debes! at me foedus amicitiae diique hospitales, sancta nostro sanguini, vestris pectoribus vilia pignora, hostili certamine congredi tecum vetant. quin etiam, si in concursu exercituum fortuito umbonis mei inpulsu prostratum agnovissem, adplicatum iam cervicibus tuis mucronem revocassem. tuum ergo crimen sit hospitem occidere voluisse, meum non eris hospes occisus. proinde aliam qua occidas dexteram quaere, quoniam mea te servare didicit'. dedit utrique caeleste numen debitum exitum, si quidem in eo proelio Badius obtruncatus est, Quintius insigni pugna clarus evasit.4 Age, M. Marcelli clementia quam clarum quamque memorabile exemplum haberi debet! qui captis ab se Syracusis in arce earum constitit, ut urbis modo opulentissimae, tunc adflictae fortunam ex alto cerneret. ceterum casum eius lugubrem intuens fletum cohibere non potuit. quem si quis ignarus viri aspexisset, alterius victoriam esse credidisset. itaque, Syracusana civitas, maxima clade tua aliquid admixtum gratulationis habuisti, quia, si tibi incolumem stare fas non erat, leniter sub tam mansueto victore cecidisti.5 Q. vero Metellus Celtibericum in Hispania gerens bellum, cum urbem Centobrigam obsideret et iam admota machina partem muri, quae sola convelli poterat, disiecturus videretur, humanitatem propinquae victoriae praetulit: nam cum Rhoetogenis filios, qui ad eum transierat, Centrobigenses machinae ictibus obiecissent, ne pueri in conspectu patris crudeli genere mortis consumerentur, quamquam ipse Rhoetogenes negabat esse inpedimento quominus etiam per exitium sanguinis sui expugnationem perageret, ab obsidione discessit. quo quidem tam clementi facto etsi non unius civitatis moenia, omnium tamen Celtiberarum urbium animos cepit effecitque ut ad redigendas eas in dicionem populi Romani non multis sibi obsidionibus opus esset.6 Africani quoque posterioris humanitas speciose lateque patuit: expugnata enim Karthagine circa civitates Siciliae litteras misit, ut ornamenta templorum suorum a Poenis rapta per legatos recuperarent inque pristinis sedibus reponenda curarent. beneficium dis pariter atque hominibus acceptum!7 Huic facto par eiusdem viri ~ humanitas. a quaestore suo hastae subiectos captivos vendente puer eximiae formae et liberalis habitus missus est. de quo cum explorasset Numidam esse, orbum relictum a patre, educatum apud avunculum Masinissam, eo ignorante inmaturam adversus Romanos ingressum militiam, et errori illius veniam dandam et amicitiae regis fidissimi populo Romano debitam venerationem tribuendam existimavit. itaque puerum anulo fibulaque aurea et tunica laticlavia Hispanoque sagulo et ornato equo donatum datis qui eum prosequerentur equitibus ad Masinissam misit, eos victoriae maximos fructus ratus, dis ornamenta, hominibus [regibus] sanguinem suum restituere.8 L. etiam Pauli in tali genere laudis memoria adprehendenda est. qui, cum Persen parvi temporis momento captivum ex rege ad se adduci audisset, occurrit ei Romani imperii decoratus ornamentis conatumque ad genua procumbere dextera manu adlevavit et Graeco sermone ad spem exhortatus est. introductum etiam in tabernaculum lateri suo proximum in consilio sedere iussit nec honore mensae indignum iudicavit. proponatur in conspicuo acies, qua prostratus est Perses, et harum rerum, quas retuli, contextus, utro magis spectaculo delectentur homines dubitabunt: nam si egregium est hostem abicere, non minus tamen laudabile infelicis scire misereri.9 Haec L. Pauli humanitas admonet me ne de Cn. Pompei clementia taceam. regem Armeniae Tigranem, qui et per se magna cum populo Romano bella gesserat et infestissimum urbi nostrae Mitridatem Ponto pulsum viribus suis protexerat, in conspectu suo diutius iacere supplicem passus non est, sed benignis verbis recreatum diadema, quod abiecerat, capiti reponere iussit certisque rebus imperatis in pristinum fortunae habitum restituit, aeque pulchrum esse iudicans et vincere reges et facere.10 Quam praeclarum tributae humanitatis specimen Cn. Pompeius, quam miserabile desideratae idem evasit exemplum! nam qui Tigranis tempora insigni regio texerat, eius caput tribus coronis triumphalibus spoliatum in suo modo terrarum orbe nusquam sepulturae locum habuit, sed abscisum a corpore inops rogi nefarium Aegyptiae perfidiae munus portatum est etiam ipsi victori miserabile: ut enim id Caesar aspexit, oblitus hostis soceri vultum induit ac Pompeio cum proprias tum et filiae suae lacrimas reddidit, caput autem plurimis et pretiosissimis odoribus cremandum curat. quod si non tam mansuetus animus divini principis extitisset, paulo ante Romani imperii columen habitum - sic mortalium negotia fortuna versat - inhumatum iacuisset. Catonis quoque morte Caesar audita et se illius gloriae invidere et illum suae invidisse dixit patrimoniumque eius liberis ipsius incolume servavit. et hercule divinorum Caesaris operum non parva pars Catonis salus fuisset.11 M. etiam Antoni animus talis humanitatis intellectu non caruit: M. enim Bruti corpus liberto suo sepeliendum tradidit, quoque honoratius cremaretur, inici ei suum paludamentum iussit, iacentem hostem deposito aestimans odio: cumque interceptum a liberto paludamentum conperisset, ira percitus pro<ti>nus in eum animadvertit hac ante praefatione usus: 'quid? tu ignorasti cuius tibi viri sepulturam conmisissem'? fortem piamque eius victoriam Philippii campi libenter viderunt, sed ne ista quidem generosissimae indignationis verba inviti audierunt.101 Commemoratione Romani exempli in Macedoniam deductus morum Alexandri praeconium facere cogor, cuius ut infinitam gloriam bellica virtus, ita praecipuum amorem clementia meruit. is, dum omnes gentes infatigabili cursu lustrat, quodam loci nivali tempestate oppressus senio iam confectum Macedonem militem nimio frigore obstupefactum ipse sublimi et propinqua igni sede residens animadvertit factaque non fortunae, sed aetatis utriusque aestimatione descendit et illis manibus, quibus opes Darii adflixerat, corpus frigore duplicatum in suam sedem inposuit: id ei salutare futurum, quod apud Persas capital extitisset, solium regium occupasse. quid ergo mirum est, si sub eo duce tot annis militare iucundum ducebant, cui gregarii militis incolumitas proprio fastigio carior erat? idem non hominum ulli, sed naturae fortunaeque cedens, quamquam violentia morbi dilabebatur, in cubitum tamen erectus dexteram omnibus, qui eam contingere vellent, porrexit. quis autem illam osculari non cuperet, quae iam fato oppressa maximi exercitus conplexui humanitate quam spiritu vividior suffecit?102 Non tam robusti generis humanitas, sed et ipsa tamen memoria prosequenda Pisistrati Atheniensium tyranni narrabitur. qui, cum adulescens quidam amore filiae eius virginis accensus in publico obviam sibi factam osculatus esset, hortante uxore ut ab eo capitale supplicium sumeret respondit, 'si eos, qui nos amant, interficiemus, quid eis faciemus, quibus odio sumus'? minime digna vox cui adiciatur eam ex tyranni ore [de humanitate] manasse. in hunc modum filiae iniuriam tulit, suam multo laudabilius. a Thrasippo amico inter cenam sine fine convicio laceratus ita et animum et vocem ab ira cohibuit, ut putares satellitem <a> tyranno male audire. abeuntem quoque, veritus ne propter metum maturius se convivio subtraheret, invitatione familiari coepit retinere. Thrasippus concitatae temulentiae impetu evectus os eius sputo respersit nec tamen in vindictam sui valuit accendere. ille vero etiam filios suos violatae patris maiestati subvenire cupientis retraxit. posteroque die Thrasippo supplicium a se voluntaria morte exigere volente venit ad eum dataque fide in eodem gradu amicitiae mansurum, ab incepto revocavit. si nihil aliud dignum honore memoriae gessisset, his tamen factis abunde se posteritati conmendasset.103 Aeque mitis animus Pyrri regis. audierat quodam in convivio Tarentinorum parum honoratum de <se> sermonem habitum: accersitos qui ei interfuerant percontabatur an ea, quae ad aures ipsius pervenerant, dixissent. tum ex his unus, 'nisi' inquit 'vinum nos defecisset, ista, quae tibi relata sunt, prae eis, quae de te locuturi eramus, lusus ac iocus fuissent'. tam urbana crapulae excusatio tamque simplex veritatis confessio iram regis convertit in risum. qua quidem clementia et moderatione adsecutus est ut et sobrii sibi Tarentini gratias agerent et ebrii bene precarentur. Ab eadem altitudine humanitatis legatis Romanorum ad redimendos captivos castra sua petentibus, quo tutius venirent, Lyconem Molosson obviam misit, quo honoratius exciperentur, ipse cum ornatu regio <salu>tatum extra portam occurrit, secundarum rerum proventu non corruptus, ut officii respectum in iis deponeret, qui tum maxime armis cum eo dissidebant.104 Cuius tam mitis ingenii debitum fructum ultimo fati sui tempore cepit: nam cum diris auspiciis Argivorum invasisset urbem, abscisumque eius caput Alcyoneus Antigoni regis filius ad patrem - propugnator enim laboran<tibus> aderat - laetus velut aliquod felicissimum victoriae opus attulisset, Antigonus correpto iuvene, quod tanti viri subitae ruinae inmemor humanorum casuum effuso gaudio insultaret, humo caput sublatum causea, qua velatum caput suum more Macedonum habebat, texit corporique Pyrri redditum honoratissime cremandum curavit. quin etiam filium eius Helenum captivum ad se pertractum et cultum et animum regium gerere iussit ossaque ei Pyrri aurea inclusa urna Epirum in patriam ad Alexandrum fratrem portanda dedit.105 Campani autem exercitum nostrum cum consulibus apud Caudinas furcas sub iugum a Samnitibus missum nec inermem tantum, sed etiam nudum urbem suam intrantem perinde ac victorem et spolia hostium prae se ferentem venerabiliter exceperunt protinusque consulibus insignia honoris, mili<ti>bus vestem, arma, equos, commeatum benignissime praestando et inopiam et deformitatem Romanae cladis mutarunt. quo animo si pro imperio nostro adversus Hannibalem quoque usi fuissent, truculentis securibus materiem saeviendi non praebuissent.106 Facta mentione acerrimi hostis mansuetudinis eius operibus, quam Romano nomini praestitit, locum, qui inter manus est, finiam: Hannibal enim Aemilii Pauli apud Cannas trucidati quaesitum corpus, quantum in ipso fuit, inhumatum iacere passus non est. Hannibal Ti. Gracchum Lucanorum circumventum insidiis cum summo honore sepulturae mandavit et ossa eius in patriam portanda militibus nostris tradidit. Hannibal M. Marcellum in agro Bruttio, dum conatus Poenorum cupidius quam consideratius speculatur, interemptum legitimo funere extulit punicoque sagulo et corona donatum aurea rogo inposuit. ergo humanitatis dulcedo etiam in <ef>ferata barbarorum ingenia penetrat torvosque et truces hostium mollit oculos ac victoriae insolentissimos spiritus flectit. nec illi arduum ac difficile est inter arma contraria, inter destrictos conminus mucrones placidum iter reperire. vincit iram, prosternit odium hostilemque sanguinem hostilibus lacrimis miscet. quae etiam Hannibalis admirabilem vocem pro funeribus Romanorum ducum arbitria statuentis expressit. quin aliquanto ei plus gloriae Paulus et Gracchus et Marcellus sepulti quam oppressi attulerunt, si quidem illos Punico astu decepit, Romana mansuetudine honoravit. vos quoque, fortes ac piae umbrae, non paenitendas sortitae estis exequias: nam ut optabilius in patria, ita speciosius pro patria conlapsae supremi officii decus infelicitate amissum virtute recuperastis.
Valerius Maximus HOME

bav903.138 bbb366.73r bnf5840.136 bsb87454.112

>>> Valerius Maximus, Mirabilia, 5, II
monumenta.ch > Quintilianus > 3 > 6 > 1 > 4 > 5 > 1 > 6 > 9 > 3 > 3 > 1 > 3 > 9 > 6 > 9 > 3 > 4 > > 1 > 8 > 8 > 8 > 1

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik