monumenta.ch > Quintilianus > 4 > 4 > 5 > 3 > 118 > 8 > 10 > 3 > 12 > 3 > 8
Valerius Maximus, Mirabilia, 4, VII <<<
Valerius Maximus, Mirabilia, 4, Caput VIII
0 Nostrum opus pio egressu ad proprium dolorem provectum in suum ordinem revocetur, liberalitatisque conmemorationi vacemus. cuius duo sunt maxime probabiles fontes, verum iudicium et honesta benivolentia: nam cum ab his orietur, tunc demum ei ratio constat. dono autem ipsi gratiam et magnitudo quidem sua, sed efficaciorem aliquanto opportunitas conciliat:1 Accedit enim pretio rei inaestimabile momentum occasionis. quae Fabio Maximo tot ante saecula parvam pecuniae summam erogatam ad hoc usque tempus laudabilem fecit. captivos ab Hannibale interposita pactione nummorum receperat. qui cum a senatu non praestarentur, misso in urbem filio fundum, quem unicum possidebat, vendidit eiusque pretium Hannibali protinus numeravit, si ad calculos revocetur, parvum, utpote septem iugeribus et hoc in Pupinia addictis redactum, si animo ~ praerogantis, omni pecunia maius: se enim patrimonii quam patriam fidei inopem esse maluit, eo quidem maiore cum commendatione, quod proni studii certius indicium est supra vires niti quam viribus ex facili uti: alter enim quod potest praestat, alter plus etiam quam potest. s. 3.init. Adtingam quasi cunabula quaedam et elementa virtutis, animique procedente tempore ad summum gloriae cumulum perventuri certo cum indolis experimento datos gustus referam.2 Itaque eiusdem temporis femina Busa nomine, regionis autem Apulae ditissima, merito quidem liberalitatis testimonium receperit, sed excellentes opes suas Fabianis rei familiaris angustiis non conparaverit: nam etsi circa x civium nostrorum, Cannensis proelii reliquias, benignissime intra Canusina moenia alimentis sustentavit, salvo tamen statu fortunarum suarum munificam se populo Romano praestitit: Fabius in honorem patriae paupertatem inopia mutavit.3 In Q. quoque Considio saluberrimi exempli nec sine parvo ipsius fructu liberalitas adnotata est. qui Catilinae furore ita consternata re publica, ut ne a locupletibus quidem debitae pecuniae propter tumultum pretiis possessionum deminutis solvi creditoribus possent, cum centies atque quinquagies sestertii summam in faenore haberet, neque de sorte quemquam debitorum suorum neque de usura appellari a suis passus est, quantumque in ipso fuit, amaritudinem publicae confusionis privata tranquillitate mitigavit, opportune mirificeque testatus se nummorum suorum, non civilis sanguinis esse faeneratorem: nam qui nunc praecipue negotiatione delectantur, cum pecuniam domum cruentam retulerunt, quam inprobando gaudio exultent cognoscent, si diligenter senatus consultum, quo Considio gratiae actae sunt, legere non fastidierint.4 Queri mecum iam dudum populus Romanus videtur, quod, cum singulorum munificentiam consecter, de sua taceam: ad summam enim eius laudem pertinet quem animum regibus et urbibus et gentibus praestiterit recognosci, quod omne praeclari facti decus crebra memoria in se ipso revirescit. Asiam bello captam Attalo regi muneris loco possidendam tradidit, eo excelsius et speciosius urbi nostrae futurum imperium credens, si ditissimam atque amoenissimam partem terrarum orbis in beneficio quam in fructu suo reponere maluisset. ipsa victoria donum felicius, quia multum occupasse invidiam habere potuit, tantum tribuisse gloria carere non potuit.5 Illius vero Romanae liberalitatis caelestem spiritum nullae litterae satis dignis laudibus prosequentur: Philippo enim Macedoniae rege superato, cum ad Isthmicum spectaculum tota Graecia convenisset, T. Quintius Flamininus tubae signo silentio facto per praeconem haec verba recitari iussit: 'S. P. Q. R. et T. Quintius Flamininus imperator omnes Graeciae urbes, quae sub dicione Philippi regis fuerunt, liberas atque inmunes esse iubet. ' quibus auditis maximo et inopinato gaudio homines perculsi primo veluti non audisse se quae audierant credentes obticuerunt. iterata deinde pronuntiatione praeconis tanta caelum clamoris alacritate conpleuerunt, ut certe constet aves, quae supervolabant, adtonitas paventesque decidisse. magni animi fuisset a tot captivorum capitibus servitutem detraxisse, quot tunc nobilissimis et opulentissimis urbibus populus Romanus libertatem largitus est. Ad cuius maiestatem pertinet non solum quae ipse benigne tribuit, sed etiam quae alio tribuente sensit commemorari: ut enim illic meritae, ita hic redditae laudis conmendatio est.101 Hiero Syracusarum rex audita clade, qua Romani apud Trasimennum lacum erant adflicti, ccc milia modium tritici et cc hordei aurique ducenta et xl pondo urbi nostrae muneri misit. neque ignarus verecundiae maiorum nostrorum, ne aurum nollent accipere, in habitum id Victoriae formavit, ut eos religione motos munificentia sua uti cogeret, voluntate mittendi prius, iterum providentia cavendi ne remitteretur liberalis.102 Subnectam huic Acragantinum Gillian, quem propemodum ipsius liberalitatis praecordia constat habuisse. erat opibus excellens, sed multo etiam animo quam divitiis locupletior semperque in eroganda potius quam in corripienda pecunia occupatus, adeo ut domus eius quasi quaedam munificentiae officina crederetur: illinc enim publicis usibus apta monumenta extruebantur, illinc grata populi oculis spectacula edebantur, illinc epularum magnifici apparatus labentique annonae subsidia oriebantur. et cum haec universis, privatim alimenta inopia laborantibus, dotes virginibus paupertate pressis, subsidia detrimentorum incursu quassatis erogabantur. hospites quoque cum urbanis penatibus tum etiam rusticis tectis benignissime excepti, variis muneribus ornati dimittebantur. quodam vero tempore d simul Gelensium equites vi tempestatis in possessiones suas conpulsos aluit ac vestivit. quid multa? non mortalem aliquem, sed propitiae Fortunae benignum esse diceres sinum. ergo quod Gillias possidebat omnium quasi commune patrimonium erat. pro cuius salute et incrementis cum Acragantina civitas tum etiam vicinae regiones votis excubabant. conloca e contraria parte arcas inexorabilibus claustris obseratas, nonne praestantiorem aliquanto existimes illam inpensam quam hanc custodiam?
Valerius Maximus HOME
bav903.135 bbb366.71v bnf5840.133 bsb87454.109
Valerius Maximus, Mirabilia, 4, VII <<<
monumenta.ch > Quintilianus > 4 > 4 > 5 > 3 > 118 > 8 > 10 > 3 > 12 > 3 > 8
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik