monumenta.ch > Quintilianus > 1 > 1 > 1 > 1 > 7 > 1 > 1 > 7 > 6 > 6 > 1 > 1 > 1 > 6 > 1 > 6 > 6 > 6 > 7
Valerius Maximus, Mirabilia, 4, VI <<< >>> VIII
Valerius Maximus, Mirabilia, 4, Caput VII
0 Contemplemur nunc amicitiae vinculum potens et praevalidum neque ulla ex parte sanguinis viribus inferius, hoc etiam certius et exploratius, quod illud nascendi sors, fortuitum opus, hoc unius cuiusque solido iudicio inchoata voluntas contrahit. itaque celerius sine reprehensione propinquum aversere quam amicum, quia altera diremptio non utique iniquitatis, altera utique leuitatis crimini subiecta est: cum enim deserta sit futura vita hominis nullius amicitiae cincta praesidio, tam necessarium subsidium temere adsumi non debet, semel autem recte adprehensum sperni non convenit. sincerae vero fidei amici praecipue in adversis rebus cognoscuntur, in quibus quidquid praestatur totum a constanti benivolentia proficiscitur. felicitatis cultus maiore ex parte adulatione quam caritate erogatur, certe suspectus est perinde ac plus semper petat quam inpendat. accedit huc, quod infractae fortunae homines magis amicorum studia desiderant vel praesidii vel solacii gratia: nam laeta quidem et prospera negotia, utpote cum divina subfragatione foveantur, humana minus indigent. tenacius igitur eorum nomina posteritatis memoria adprehendit, qui adversos casus amicorum non deseruerunt quam qui prosperum vitae cursum comitati sunt. nemo de Sardanapalli familiaribus loquitur, Orestes Pylade paene amico quam Agamemnone notior est patre, si quidem illorum amicitia in consortione deliciarum et luxuriae contabuit, horum durae atque asperae condicionis sodalicium ipsarum miseriarum experimento enituit. sed quid externa attingo, cum domesticis prius liceat uti?1 Inimicus patriae fuisse Ti. Gracchus existimatus est, nec inmerito, quia potentiam suam saluti eius praetulerat. quam constantis tamen fidei amicum etiam in hoc tam pravo proposito C. Blossium Cumanum habuerit operae pretium est cognoscere. hostis iudicatus, ultimo supplicio adfectus, sepulturae honore spoliatus benivolentia tamen eius non caruit: nam cum senatus Rupilio et Laenati consulibus mandasset ut in eos, qui cum Graccho consenserant, <more> maiorum animadvertent, et ad Laelium, cuius consilio praecipue consules utebantur, pro se Blossius deprecatum venisset familiaritatisque excusatione uteretur, atque is dixisset: 'quid? si te Gracchus templo Iovis optimi maximi faces subdere iussisset, obsecuturusne illius voluntati propter istam, quam iactas, familiaritatem fuisti? ' 'numquam istud' inquit 'Gracchus imperasset'. satis, immo etiam nimium: totius namque senatus consensu damnat<os ei>us mores defendere ausus est. verum quod sequitur multo audacius multoque periculosius: conpressus enim perseveranti interrogatione Laeli in eodem constantiae gradu stetit seque etiam hoc, si modo Gracchus annuisset, facturum respondit. quis illum sceleratum putasset fuisse, si tacuisset? quis non etiam sapientem, si pro necessitate temporis locutus esset? at Blossius nec silentio honesto nec prudenti sermone salutem suam, ne qua ex parte infelicis amicitiae memoriam desereret, tueri voluit.2 In eadem domo aeque robusta constantis amicitiae exempla oboriuntur: prostratis enim iam et perditis C. Gracchi consiliis rebusque, cum tota eius conspiratio late quaereretur, desertum omni auxilio duo tantum amici Pomponius et Laetorius ab infestis et undique ruentibus telis oppositu corporum suorum texerunt. quorum Pomponius, quo is facilius evaderet, concitatum <in>sequentium agmen in porta trigemina aliquamdiu acerrima pugna inhibuit nec vivus pelli potuit, sed multis confectus vulneribus transitum eis super cadaver suum, credo etiam post fata invitus, dedit. Laetorius autem in ponte sublicio constitit et eum, donec Gracchus transiret, ardore spiritus sui saepsit ac vi iam multitudinis obrutus converso in se gladio celeri saltu profundum Tiberis petiit, quamque in eo ponte caritatem toti patriae Horatius Cocles exhibuerat, unius amicitiae adiecta voluntaria morte praestitit. quam bonos Gracchi, si aut patris aut materni avi sectam vitae ingredi voluissent, habere milites potuerant! quo enim impetu, qua perseverantia animi Blossius et Pomponius et Laetorius tropaea ac triumphos eorum adiuvissent, furiosi conatus tam strenui comites, sinistris quidem auspiciis amicitiae condicionem secuti, sed quo miseriora, hoc certiora fideliter cultae [nobilitatis] exempla.3 L. autem Reginus, si ad debitam publico ministerio sinceritatem exigatur, posteritatis convicio lacerandus, si amicitiae fido pignore aestimetur, in optimo laudabilis conscientiae portu relinquendus est: tribunus enim plebis Caepionem in carcerem coniectum, quod illius culpa exercitus noster a Cimbris et Teutonis videbatur deletus, veteris artaeque amicitiae memor publica custodia liberavit nec hactenus amicum egisse contentus etiam fugae eius comes accessit. pro magnum et inexuperabile tuum, numen, amicitia! cum ex altera parte res publica manum iniceret, ex altera tua illum dextera traheret, et illa ut sacrosanctus esse vellet exigeret, tu exilium indiceres - adeo blando uteris imperio - supplicium honori praetulit.4 Admirabile hoc opus tuum, sed quod sequitur aliquanto laudabilius: recognosce enim quo usque Volumni constantem erga amicum suum caritatem sine ulla rei publicae iniuria everis. qui ortus equestri loco, cum M. Lucullum familiariter coluisset eumque M. Antonius, quia Bruti et Cassii partes secutus fuerat, interemisset, in magna fugiendi licentia exanimi amico adhaesit hucusque in lacrimas et gemitus profusus, ut nimia pietate causam sibi mortis arcesseret: nam propter praecipuam et perseverantem lamentationem ad Antonium pertractus est. cuius postquam in conspectu stetit, 'iube me' inquit, 'imperator, protinus ad Luculli corpus ductum occidi: neque enim absumpto illo superesse debeo, cum ei infelicis militiae auctor extiterim'. quid hac fidelius benivolentia? mortem amici hostis odio levavit, vitam suam consilii crimine astrinxit, quoque illum miserabiliorem redderet, se fecit invisiorem. nec difficiles Antoni aures habuit ductusque, quo voluerat, dexteram Luculli avide osculatus, caput, quod abscisum iacebat, sublatum pectori suo adplicavit ac deinde demissam cervicem victori gladio praebuit. loquatur Graecia Thesea nefandis Pirithoi amoribus suscribentem Ditis se patris regnis commisisse: vani est istud narrare, stulti credere. mixtum cruorem amicorum et vulneribus innexa vulnera mortique inhaerentem mortem videre, haec sunt vera Romanae amicitiae indicia, illa gentis ad fingendum paratae monstro similia mendacia.5 L. quoque Petronius huiusce laudis consortionem merito vindicat: paria enim in cultu amicitiae auso par gloriae portio adserenda est. admodum humili loco natus ad equestrem ordinem et splendidae militiae stipendia P. Caeli beneficio pervenerat. cui gratum animum, quia laeta in materia exhibere non contigerat, in ea, quam inicam fortuna esse voluit, cum multa fide praestitit. erat ob Octavio consule Placentiae praepositus Caelius. qua <a> Cinnano exercitu capta et senior iam et gravi valitudine adfectus, ne in potestatem hostium veniret, ad auxilium dexterae Petroni confugit. quem is ab incepto consilio frustra conatus abstrahere in isdem perseverantem precibus interemit caedique eius suam iunxit, ne eo iacente, per quem omnia dignitatis incrementa adsecutus fuerat, superesset. ita alterius fato verecundia, alterius pietas causam praebuit.6 Iungendus Petronio Ser. Terentius est, quamquam ei, sicut cupierat, pro amico suo perire <non> contigit: incepto namque egregio, non inrito eventu aestimari debet, quia, quantum in illo fuit, et ipse extinctus est et D. Brutus periculum evasit mortis. qui fugiens a Mutina, ut ad se interficiendum ab Antonio missos equites advenisse cognovit, quodam in loco iustae poenae debitum spiritum tenebris furari conabatur, eoque iam facta inruptione Terentius fideli mendacio obscuritate ipsa suffragante Brutum se esse simulavit et corpus suum trucidandum equitibus obiecit. verum cognitus a Furio, cui Brutianae ultionis officium mandatum fuerat, nece sua amici supplicium discutere non potuit. sic invitus fortuna cogente vixit.7 Ab hoc horrido et tristi pertinacis amicitiae ad laetum et serenum vultum transeamus atque in<de> eam evocatam, ubi omnia lacrimis, gemitu, caedibus fuerant referta, in eo, quo dignior est, felicitatis domicilio conlocemus, gratia, honore abundantissimisque opibus fulgentem. orere igitur ab illa, quae sanctorum umbris dicata esse creditur, sede hinc Decime Laeli, illinc M. Agrippa, alter virorum, deorum alter maximum amicum et certa mente et secundis ominibus sortiti, totumque beatae turbae gregem, qui vestro ductu veneranda sincerae fidei stipendia laudibus et praemiis onustus peregit, in lucem vobiscum protrahite: vestros enim constantis animos, vestra strenua ministeria, vestram inexpugnabilem taciturnitatem proque dignitate et salute amicorum perpetuam excubationem et stationem benivolentiae et rursus harum rerum uberrimos fructus posterior intuens aetas in excolendo iure amicitiae qua libentius qua etiam religiosius erit operata.101 Haeret animus in domesticis, sed aliena quoque bene facta referre Romanae urbis candor hortatur. Damon et Phintias Pythagoricae prudentiae sacris initiati tam fidelem inter se amicitiam iunxerant, ut, cum alterum ex his Dionysius Syracusanus interficere vellet, atque is tempus ab eo, quo prius quam periret domum profectus res suas ordinaret, impetravisset, alter vadem se pro reditu eius tyranno dare non dubitaret. solutus erat periculo mortis qui modo gladio cervices subiectas habuerat: eidem caput suum subiecerat cui securo vivere licebat. igitur omnes et in primis Dionysius novae atque ancipitis rei exitum speculabantur. adpropinquante deinde finita die nec illo redeunte unus quisque stultitiae tam temerarium sponsorem damnabat. at is nihil se de amici constantia metuere praedicabat. eodem autem momento et hora a Dionysio constituta et eam qui acceperat supervenit. admiratus amborum animum tyrannus supplicium fidei remisit insuperque eos rogavit ut se in societatem amicitiae tertium sodalicii gradum mutua culturum benivolentia reciperent. hascine vires amicitiae? mortis contemptum ingenerare, vitae dulcedinem extinguere, crudelitatem mansuefacere, odium in amorem convertere, poenam beneficio pensare potuerunt. quibus paene tantum venerationis quantum deorum inmortalium caerimoniis debetur: illis enim publica salus, his privata continetur, atque ut illarum aedes sacra domicilia, harum fida hominum pectora quasi quaedam sancto spiritu referta templa sunt.102 Quod ita esse rex Alexander sensit. Darei castris, in quibus omnes necessarii eius erant, potitus Hephaestione gratissimo sibi latus suum tegente ad eos adloquendos venit. cuius adventu mater Darei recreata humi prostratum caput erexit Hephaestionemque, quia et statura et forma praestabat, more Persarum adulata tamquam Alexandrum salutavit. admonita deinde erroris per summam trepidationem excusationis verba quaerebat. cui Alexander 'nihil est' inquit 'quod hoc nomine confundaris: nam et hic Alexander est'. utri prius gratulemur? qui hoc dicere voluit an cui audire contigit? maximi enim animi rex et iam totum terrarum orbem aut victoriis aut spe conplexus tam paucis verbis se cum comite suo partitus est. o donum inclytae vocis danti pariter atque accipienti speciosum! quod privatim quoque merito veneror clarissimi ac disertissimi viri promptissimam erga me benivolentiam expertus. nec metuo ne parum conveniat mihi Pompeium meum instar esse Alexandri, cum illi Hephaestio suus alter fuerit Alexander. ego vero gravissimo crimini sim obnoxius, constantis et benignae amicitiae exempla sine ulla eius mentione transgressus, cuius in animo velut in parentum amantissimorum pectore laetior vitae meae status viguit, tristior adquievit, a quo omnium commodorum incrementa ultro oblata cepi, per quem tutior adversus casus steti, qui studia nostra ductu et auspiciis suis lucidiora et alacriora reddidit. itaque pavi invidiam quorundam optimi amici iactura, videlicet quia fructu torseram, non quidem meo merito, gratiam meam, quantacumque fuit, cum his, qui ea uti voluerunt, partitus. verum nulla tam modesta felicitas est, quae malignitatis dentes vitare possit. et quo secessu quosdam fugeris aut quibus infulis misericordiae permulseris, ne alienis malis perinde ac bonis suis laetentur et gestiant? divites sunt aliorum iacturis, locupletes calamitatibus, immortales funeribus. sed illi quatenus alienis incommodis suorum adhuc expertes insultent optima vindex insolentiae varietas humanae condicionis viderit.
Valerius Maximus HOME
bav903.129 bbb366.68r bnf5840.127 bsb87454.105
Valerius Maximus, Mirabilia, 4, VI <<< >>> VIII
monumenta.ch > Quintilianus > 1 > 1 > 1 > 1 > 7 > 1 > 1 > 7 > 6 > 6 > 1 > 1 > 1 > 6 > 1 > 6 > 6 > 6 > 7
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik