monumenta.ch > Nepos > 3 > 8 > 4 > 6 > 7 > 5 > 4 > 9 > 5 > 5 > 3 > 4 > 4 > 8 > 4 > 6 > 5 > 5 > 1 > 8 > 2 > 3 > 5 > 9 > 3 > 6
Valerius Maximus, Mirabilia, 4, V <<<     >>> VII

Valerius Maximus, Mirabilia, 4, Caput VI

0 A placido et leni adfectu ad aeque honestum, verum aliquanto ardentiorem et concitatiorem pergam legitimique amoris quasi quasdam imagines non sine maxima veneratione contemplandas lectoris oculis subiciam, valenter inter coniuges stabilitae fidei opera percurrens, ardua imitatu, ceterum cognosci utilia, quia excellentissima animadvertenti ne mediocria quidem praestare rubori oportet esse.1 Ti. Gracchus anguibus domi suae mare <ac> femina deprehensis, certior factus ab aruspice mare dimisso uxori eius, femina ipsi celerem obitum instare, salutarem coniugi potius quam sibi partem augurii secutus marem necari, feminam dimitti iussit sustinuitque in conspectu suo se ipsum interitu serpentis occidi. itaque Corneliam nescio utrum feliciorem dixerim, quod talem virum habuerit, an miseriorem, quod amiserit. o te, Thessaliae rex Admete, crudelis et duri facti crimine sub magno iudice damnatum, qui coniugis tuae fata pro tuis permutari passus es, eaque, ne tu extinguere<re>, voluntario obitu consumpta lucem intueri potuisti, et certe parentum prius indulgentiam temptaveras!2 Vilior Graccho iniquae fortunae victima, quamvis senatorii vir ordinis, C. Plautius Numida, sed in consimili amore par exemplum: morte enim uxoris audita doloris inpotens pectus suum gladio percussit. interventu deinde domesticorum inceptum exequi prohibitus colligatusque, ut primum occasio data est, scissis fasceis ac vulnere divolso constanti dextra spiritum luctus acerbitate permixtum ex ipsis praecordiis et visceribus hausit, tam violenta morte testatus quantum maritalis flammae illo pectore clausum habuisset.3 Eiusdem ut nominis, ita amoris quoque M. Plautius: nam cum imperio senatus classem sociorum sexaginta navium in Asiam reduceret Tarentumque appulisset, atque ibi uxor eius Orestilla, quae illuc eum prosecuta fuerat, morbo <op>pressa decessisset, funerata ea et in rogum inposita inter officium unguendi et osculandi stricto ferro incubuit. quem amici, sicut erat, togatum et calceatum corpori coniugis iunxerunt ac deinde subiectis facibus utrumque una cremaverunt. quorum ibi factum sepulcrum est, - Tarenti etiam nunc conspicitur - quod vocatur ΤΩΝ ΔΥΟΦΙΛΟΥΝΤΩΝ. nec dubito quin, si quis modo extinctis sensus inest, Plautius et Orestilla fati consortione gestientes vultus tenebris intulerint. saneque, ubi idem et maximus et honestissimus amor est, aliquanto praestat morte iungi quam distrahi vita.4 Consimilis adfectus Iuliae C. Caesaris filiae adnotatus est. quae, cum aediliciis comitiis Pompei Magni coniugis sui vestem cruore respersam e campo domum relatam vidisset, territa metu ne qua ei vis esset adlata, exanimis concidit partumque, quem utero conceptum habebat, subita animi consternatione et gravi dolore corporis eicere coacta est magno quidem cum totius terrarum orbis detrimento, cuius tranquillitas tot civilium bellorum truculentissimo furore perturbata non esset, si Caesaris et Pompei concordia communis sanguinis vinculo constricta mansisset.5 Tuos quoque castissimos ignes, Porcia M. Catonis filia, cuncta saecula debita admiratione prosequentur. quae, cum apud Philippos victum et interemptum virum tuum Brutum cognosses, quia ferrum non dabatur, ardentes ore carbones haurire non dubitasti, muliebri spiritu virilem patris exitum imitata. sed nescio an hoc fortius, quod ille usitato, <tu> novo genere mortis absumpta e<s>.101 Sunt et alienigeni amores iusti obscuritate ignorantiae non obruti, e quibus paucos attigisse satis erit. gentis Cariae regina Artemisia virum suum Mausolum fato absumptum quantopere desideravit leve est post conquisitorum omnis generis honorum monumentique usque ad vii miracula provecti magnificentiam argumentari: quid enim aut eos colligas aut de illo inclito tumulto loquare, cum ipsa Mausoli vivum ac spirans sepulcrum fieri concupierit eorum testimonio, qui illam extincti ossa potioni aspersa bibisse tradunt?102 Hypsicratea quoque regina Mitridatem coniugem suum effusis caritatis habenis amavit, propter quem praecipuum formae suae decorem in habitum virilem convertere voluptatis loco habuit: tonsis enim capillis equo se et armis adsuefecit, quo facilius laboribus et periculis eius interesset. quin etiam victum a Cn. Pompeio per efferatas gentes fugientem animo pariter et corpore infatigabili secuta est. cuius tanta fides asperarum atque difficilium rerum Mitridati maximum solacium et iucundissimum lenimentum fuit: cum domo enim et penatibus vagari se credidit uxore simul exulante.103 Verum quid Asiam, quid barbariae inmensas solitudines, quid latebras Pontici sinus scrutor, cum splendidissimum totius Graeciae decus Lacedaemon praecipuum uxoriae fidei specimen tantum non nostris ostentet oculis, plurimis et maximis patriae suae laudibus admiratione facti conparandum? Minyae, quorum origo ex inclyto sociorum Iasonis numero Lemniorum in insula concepta per aliquot saeculorum vices stabili in sede manserat, ~ a Pelasgicis expulsi ramis, alienae opis indigentes excelsa Taygetorum montium iuga supplices occupaverunt. quos Spartana civitas respectu Tyndaridarum - amque in illo nobilis famae navigio destinatum sideribus par fratrum fulserat - deductos inde legibus commodisque suis inmiscuit. sed hoc tantum beneficium in iniuriam bene meritae urbis regnum adfectantes verterunt. igitur publicae custodiae inclusi capitali adservabantur supplicio. quod cum vetere instituto Lacedaemoniorum nocturno tempore passuri essent, coniuges eorum inlustris ibi sanguinis velut adlocuturae perituros viros inpetrato a custodibus aditu carcerem intraverunt commutataque veste per simulationem doloris velatis capitibus eos abire passae sunt. hoc loco quid aliud adiecerim quam dignas fuisse quibus Minyae nuberent?
Valerius Maximus HOME

bav903.126 bbb366.66v bnf5840.125 bsb87454.103

Valerius Maximus, Mirabilia, 4, V <<<     >>> VII
monumenta.ch > Nepos > 3 > 8 > 4 > 6 > 7 > 5 > 4 > 9 > 5 > 5 > 3 > 4 > 4 > 8 > 4 > 6 > 5 > 5 > 1 > 8 > 2 > 3 > 5 > 9 > 3 > 6

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik