monumenta.ch > Quintilianus > 4 > 4 > 5 > 3 > 118 > 8 > 10 > 3 > 12 > 3 > 8 > 3 > 3 > 1 > 3 > 7 > 3 > 4 > 5 > 4 > 5 > 8 > 3 > 2 > 6 > 3 > 3 > 4 > 5
Valerius Maximus, Mirabilia, 4, IV <<< >>> VI
Valerius Maximus, Mirabilia, 4, Caput V
0 A qua tempestivus ad verecundiam transitus videtur: haec enim iustissimis viris praecepit ut privatas facultates neglegerent, publicas quam amplissimas esse cuperent, digna cui perinde atque caelesti numini templa extruantur araeque consecrentur, quia parens est omnis honesti consilii, tutela sollemnium officiorum, magistra innocentiae, cara proximis, accepta alienis, omni loco, omni tempore favorabilem prae se ferens vultum.1 Sed ut a laudibus eius ad facta veniamus, a condita urbe usque ad Africanum et Ti. Longum consules promiscuus senatui et populo spectandorum ludorum locus erat. numquam tamen quisquam ex plebe ante patres conscriptos in theatro spectare sus tinuit: adeo circumspecta civitatis nostrae verecundia fuit. quae quidem certissimum sui documentum etiam illo die exhibuit, quo L. Flamininus extrema in parte theatri constitit, quia a M. Catone et L. Flacco censoribus senatu m<otus> fuerat, consulatus iam honore defunctus, frater etiam T. Flaminini Macedoniae Philippique victoris: omnes enim transire eum in locum dignitati suae debitum coegerunt.2 Confregit rem publicam Terentius Varro Cannensis pugnae temerario ingressu. idem delatam ab universo senatu et populo dictaturam recipere non sustinendo pudore culpam maximae cladis redemit effecitque ut acies deorum irae, modestia ipsius moribus imputaretur. itaque titulo imaginis eius speciosius non recepta dictatura quam aliorum gesta adscribi potest.3 Nos autem ad praeclarum verecundiae opus transgrediamur. magna cum invidia fortuna praetoriis comitiis Africani superioris filium Cn. Scipionem et scribam C. Cicereium in campum deduxerat, utque nimis inpotens sermone vulgi carpebatur, quod tanti viri sanguinem clientelamque comitiali certamine confuderat. ceterum crimen eius in suam laudem Cicereius convertit: nam ut vidit omnibus se centuriis Scipioni anteferri, templo descendit abiectaque candida toga conpetitoris sui suffragatorem agere coepit, ut scilicet praeturam melius Africani memoriae concederet quam sibi vindicaret. ~ nec maximum esse verecundiae pretium: Scipio tunc honorem adeptus est, sed [si] Cicereio magis gratulati sunt.4 Ac ne protinus comitiis abeamus, consulatum petens L. Crassus, cum omnium candidatorum more circum forum supplex populo ire cogeretur, numquam adduci potuit ut id praesente Q. Scaevola gravissimo et sapientissimo viro, socero suo, faceret. itaque rogabat eum ut a se, dum ineptae rei inserviret, discederet, maiorem verecundiam dignitatis eius quam candidae togae suae respectum agens.5 Pompeius autem Magnus Pharsalica acie victus a Caesare, cum postero die Larisam intraret, oppidique illius universus populus obviam ei processisset, 'ite' inquit 'et istud officium praestate victori', dicerem, non dignus qui vinceretur, nisi a Caesare esset superatus, certe modestus in calamitate: nam quia dignitate sua uti iam non poterat, usus est verecundia.6 Quam praecipuam in C. quoque Caesare fuisse et saepe numero apparuit et ultimus eius dies significavit: conpluribus enim parricidarum violatus mucronibus inter ipsum illud tempus, quo divinus spiritus mortali discernebatur a corpore, ne tribus quidem et xx vulneribus quin verecundiae obsequeretur absterreri potuit, si quidem utraque togam manu demisit, ut inferior pars corporis tecta conlaberetur. in hunc modum non homines expirant, sed di immortales sedes suas repetunt.101 Quod sequitur externis adnectam, quia ante gestum est quam Etruriae civitas daretur. excellentis in ea regione pulchritudinis adulescens nomine Spurinna, cum mira specie conplurium feminarum inlustrium sollicitaret oculos ideoque viris ac parentibus earum se suspectum esse sentiret, oris decorem vulneribus confudit deformitatemque sanctitatis suae fidem quam formam inritamentum alienae libidinis esse maluit.102 Athenis quidam ultimae senectutis, cum spectatum ludos in theatrum venisset, eumque nemo e civibus sessum reciperet, ad Lacedaemoniorum legatos forte pervenit. qui hominis aetate moti canos eius et annos adsurgendi officio venerati sunt sedemque ei inter ipsos honoratissimo loco dederunt. quod ubi fieri populus aspexit, maximo plausu alienae urbis verecundiam conprobavit. ferunt tunc unum e Lacedaemoniis dixisse 'ergo Athenienses quid sit rectum sciunt, sed id facere neglegunt'.
Valerius Maximus HOME
bav903.124 bbb366.65r bnf5840.122 bsb87454.101
Valerius Maximus, Mirabilia, 4, IV <<< >>> VI
monumenta.ch > Quintilianus > 4 > 4 > 5 > 3 > 118 > 8 > 10 > 3 > 12 > 3 > 8 > 3 > 3 > 1 > 3 > 7 > 3 > 4 > 5 > 4 > 5 > 8 > 3 > 2 > 6 > 3 > 3 > 4 > 5
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik