monumenta.ch > Quintilianus > 4 > 4 > 5 > 3 > 118 > 8 > 10 > 3 > 12 > 3 > 8 > 3 > 3 > 1 > 3 > 7 > 3 > 4 > 5 > 4 > 5 > 8 > 3 > 2 > 6 > 3 > 3 > 4
Valerius Maximus, Mirabilia, 4, III <<< >>> V
Valerius Maximus, Mirabilia, 4, Caput IV
0 Maxima ornamenta esse matronis liberos, apud Pomponium Rufum collectorum libro * sic invenimus: Cornelia Gracchorum mater, cum Campana matrona apud illam hospita ornamenta sua pulcherrima illius saeculi ostenderet, traxit eam sermone, <donec> e schola redirent liberi, et 'haec' inquit 'ornamenta sunt mea'. omnia nimirum habet qui nihil concupiscit, eo quidem certius ~ quam cuncta possidet, quia dominium rerum conlabi solet, bonae mentis usurpatio nullum tristioris fortunae recipit incursum. itaque quorsum attinet aut divitias in prima felicitatis parte aut paupertatem in ultimo miseriarum statu ponere, cum et illarum frons hilaris multis intus amaritudinibus sit referta et huius horridior aspectus solidis et certis bonis abundet? quod melius personis quam verbis repraesentabitur.1 Regio imperio propter nimiam Tarquinii superbiam finito consulatus initium Valerius Publicola cum Iunio Bruto auspicatus est idemque postea tres consulatus acceptissimos populo Romano gessit et plurimorum ac maximorum operum praetexto titulum imaginum suarum amplificavit, cum interim fastorum illud columen patrimonio ne ad exequiarum quidem inpensam sufficiente decessit, ideoque publica pecunia ductae sunt. non adtinet ulteriore disputatione tanti viri paupertatem scrutari: abunde enim patet quid vivus possederit, cui mortuo lectus funebris et rogus defuit.2 Quantae amplitudinis Menenium Agrippam fuisse arbitremur, quem senatus et plebs pacis in<ter> se faciendae auctorem legit? quantae scilicet esse debuit arbiter publicae salutis. hic, nisi a populo conlatis in capita sextantibus funeratus esset, - ita pecuniae inops decessit - sepulturae honore caruisset. verum idcirco perniciosa seditione dividua civitas manibus Agrippae in unum contrahi voluit, quia eas pauperes quidem, sed sanctas animadverterat. cuius ut superstitis nullum fuit, quod in censum deferretur, ita extincti hodieque amplissimum est patrimonium Romana concordia.3 In C. vero Fabricii et Q. Aemilii Papi principum saeculi sui domibus argentum fuisse confitear oportet: uterque enim patellam deorum et salinum habuit, sed eo lautius Fabricius, quod patellam suam corneo pediculo sustineri voluit. Papus quoque satis animose, qui cum hereditatis nomine ea accepisset, religionis causa abalienanda non putavit.4 Illi etiam praedivites, qui ab aratro arcessebantur, ut consules fierent, voluptatis causa sterile atque aestuosissimum Pupiniae solum versabant deliciarumque gratia vastissimas glebas plurimo cum sudore dissipabant? immo vero, quos pericula rei publicae imperatores adserebant, angustiae rei familiaris - quid cesso proprium nomen veritati reddere? - bubulcos fieri cogebant.5 Atilium autem, qui ad eum arcessendum a senatu missi erant ad imperium populi Romani suscipiendum, semen spargentem viderunt. sed illae rustico opere adtritae manus salutem publicam stabilierunt, ingentes hostium copias pessum dederunt, quaeque modo arantium boum iugum rexerant, triumphalis currus habenas retinuerunt, nec fuit his rubor<i> eburneo scipione deposito agrestem stivam aratri repetere. potest pauperes consolari Atilius, sed multo magis docere locupletes quam non sit necessaria solidae laudis cupidini anxia divitiarum conparatio.6 Eiusdem nominis et sanguinis Atilius Regulus, primi Punici belli qua gloria, qua clades maxima, cum in Africa insolentissimae Karthaginis opes crebris victoriis contunderet ac prorogatum sibi ob bene gestas res in proximum annum imperium cognosset, consulibus scripsit vilicum in agello, quem vii iugerum in Pupinia habebat, mortuum esse, occasionemque nanctum mercennarium amoto inde rustico instrumento discessisse, ideoque petere ut sibi successor mitteretur, ne deserto agro non esset unde uxor ac liberi sui alerentur. quae postquam senatus a consulibus accepit, et agrum Atili ilico colendum locari et alimenta coniugi eius acliberis praeberi resque, quas amiserat, redimi publice iussit. tanti aerario nostro virtutis Atilianae exemplum, quo omnis aetas Romana gloriabitur, stetit.7 Aeque magna latifundia L. Quinti Cincinnati fuerunt: vii enim iugera agri possedit ex hisque tria, quae pro amico ad aerarium subsignaverat, multae nomine amisit. poenam quoque pro filio Caesone, quod ad causam dicendam non occurrisset, huius agelli reditu solvit. et tamen ei quattuor iugera aranti non solum dignitas patris familiae constitit, sed etiam dictatura delata est. anguste se habitare nunc putat cuius domus tantum patet, quantum Cincinnati rura patuerunt.8 Quid Aelia familia, quam locuples! xvi eodem tempore Aeli fuerunt, quibus una domuncula erat eodem loci, quo nunc sunt Mariana monumenta, et unus in agro Veiente fundus minus multos cultores desiderans quam dominos habebat inque circo maximo et Flaminio spectaculi locus. quae quidem loca ob virtutem publice donata possidebant.9 Eadem gens nullum ante scripulum argenti habuit quam Paulus Perse devicto Q. Aelio Tuberoni genero suo quinque pondo argenti ex praeda donaret: taceo enim quod princeps civitatis filiam ei nuptum dedit, cuius pecunia tam ieiunos penates videbat. qui ipse quodque adeo inops decessit, ut, nisi fundus, quem unum reliquerat, venisset, unde uxor eius dotem reciperet non extitisset. animi virorum et feminarum vigebant in civitate, eorumque bonis dignitatis aestimatio cunctis in rebus ponderabatur. haec imperia conciliabant, haec iungebant adfinitates, haec in foro, haec intra privatos parietes plurimum poterant: patriae enim rem unus quisque, non suam augere properabat pauperque in divite quam dives in paupere imperio versari malebat. atque huic tam praeclaro proposito illa merces reddebatur, quod nihil eorum, quae virtuti debentur, emere pecunia licebat, inopiaeque inlustrium virorum publice succurrebatur.10 Itaque, cum secundo Punico bello Cn. Scipio ex Hispania senatui scripsisset petens ut sibi successor mitteretur, quia filiam virginem adultae iam aetatis haberet, neque ei sine se dos expediri posset, senatus, ne res publica bono duce careret, patris sibi partes desumpsit consilioque uxoris ac propinquorum Scipionis constituta dote summam eius ex aerario erogavit ac puellam nuptum dedit. dotis modus xl milia aeris fuit, quo non solum humanitas patrum conscriptorum, sed etiam habitus veterum patrimoniorum cognosci potest: namque adeo fuerunt arta, ut Tuccia Caesonis filia maximam dotem ad virum x aeris attulisse visa sit, et Megullia, quia cum quinquaginta milibus aeris mariti domum intravit, Dotatae cognomen invenerit. idem senatus Fabricii Luscini Scipionisque filias ab indotatis nuptiis liberalitate sua vindicavit, quoniam paternae hereditati praeter opimam gloriam nihil erat quod acceptum referrent.11 M. autem Scaurus quantulam a patre hereditatem acceperit in primo libro eorum, quos de vita sua tres scripsit, refert: ait enim sibi sex sola mancipia totumque censum quinque atque xxx milium nummum relictum. in hac ille pecunia futurus senatus princeps nutritus est spiritus. Haec igitur exempla respicere, his adquiescere solaciis debemus, qui parvulos census nostros numquam querellis vacuos esse sinimus. nullum aut admodum parvi ponderis argentum, paucos servos, vii iugera aridae terrae, indigentia domesticae inpensae funera, inopes dotum filias, sed egregios consulatus, mirificas dictaturas, innumerabiles triumphos cernimus. quid ergo modicam fortunam quasi praecipuum generis humani malum diurnis <atque> nocturnis conviciis laceramus, quae ut non abundantibus, ita fidis uberibus Publicolas, Aemilios, Fabricios, Curios, Scipiones, Scauros hisque paria robora virtutis aluit. exurgamus potius animis pecuniaeque aspectu debilitatos spiritus pristini temporis memoria recreemus: namque per Romuli casam perque veteris Capitolii humilia tecta et aeternos Vestae focos fictilibus etiam nunc vasis contentos iuro nullas divitias talium virorum paupertati posse praeferri.
Valerius Maximus HOME
bav903.120 bbb366.63r bnf5840.119 bsb87454.98
Valerius Maximus, Mirabilia, 4, III <<< >>> V
monumenta.ch > Quintilianus > 4 > 4 > 5 > 3 > 118 > 8 > 10 > 3 > 12 > 3 > 8 > 3 > 3 > 1 > 3 > 7 > 3 > 4 > 5 > 4 > 5 > 8 > 3 > 2 > 6 > 3 > 3 > 4
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik