monumenta.ch > Terentius > 2 > 2 > 10 > 11 > 108 > 2 > 2 > 124 > 13 > 12 > 2 > 122 > 2
Valerius Maximus, Mirabilia, 4, I <<< >>> III
Valerius Maximus, Mirabilia, 4, Caput II
0 Quae quoniam multis et claris auctoribus inlustrata est, transgrediamur ad egregium humani animi ab odio ad gratiam deflexum et quidem eum laeto stilo persequamur: nam si placidum mare ex aspero caelumque ex nubilo serenum hilari aspectu sentitur, si bellum pace mutatum plurimum gaudii adfert, offensarum etiam acerbitas deposita candida relatione celebranda est.1 M. Aemilius Lepidus, bis consul et pontifex maximus splendorique honorum par<i> vitae gravitate, diutinas ac uehementes inimicitias cum Fulvio Flacco eiusdem amplitudinis viro gessit. quas, ut simul censores renuntiati sunt, in campo deposuit existimans non oportere eos privatis inimicitiis dissidere, qui publice summa iuncti essent potestate. id iudicium animi eius et praesens aetas conprobavit et nobis veteres annalium scriptores laudandum tradiderunt.2 Sicuti Livi quoque Salinatoris finiendarum simultatium inlustre consilium ignotum posteritati esse noluerunt: is namque, etsi Neronis odio ardens in exilium profectus fuerat testimonio eius praecipue adflictus, tamen, postquam eum inde revocatum cives collegam illi in consulatu dederunt, et ingenii sui, quod erat acerrimum, et iniuriae, quam gravissimam acceperat, oblivisci sibi imperavit, ne, si dissidente animo consortionem imperii usurpare voluisset, pertinacem exhibendo inimicum malum consulem ageret. quae quidem mentis ad tranquilliorem habitum inclinatio in aspero ac difficili temporum articulo plurimum salutis urbi atque Italiae attulit, quia pari virtutis inpetu conisi terribilis Punicas vires contuderunt.3 Clarum etiam in Africano superiore ac Ti. Graccho depositarum inimicitiarum exemplum, si quidem ad cuius mensae sacra odio dissidentes venerant, ab ea et amicitia et adfinitate iuncti discesserunt: non contentus enim Scipio auctore senatu in Capitolio Iovis epulo cum Graccho concordiam communicasse filiam quoque ei Corneliam protinus ibi despondit.4 Sed huiusce generis humanitas etiam in M. Cicerone praecipua apparuit: Aulum namque Gabinium repetundarum reum summo studio defendit, qui eum in consulatu suo urbe expulerat, idemque P. Vatinium dignitati suae semper infestum duobus publicis iudiciis tutatus est, ut sine ullo crimine leuitatis, ita cum aliqua laude, quia speciosius aliquanto iniuriae beneficiis vincuntur quam mutui odii pertinacia pensantur.5 Ciceronis autem factum adeo visum est probabile, ut imitari id ne inimicissimus quidem illi P. Pulcher dubitaverit. qui incesti crimine a tribus Lentulis accusatus unum ex his ambitus reum patrocinio suo protexit atque in animum induxit et iudices et praetorem et Vestae aedem intuens amicum Lentulo agere, inter quae ille salutem eius foedo crimine obruere cupiens hostili voce peroraverat.6 Caninius autem Gallus reum pariter atque accusatorem admirabilem egit, et C. Antonii, quem damnaverat, filiam in matrimonium ducendo et M. Colonium, a quo damnatus fuerat, rerum suarum procuratorem habendo.7 Caeli vero Rufi ut vita inquinata, ita misericordia, quam Q. Pompeio praestitit, probanda. cui a se publica quaestione prostrato, cum mater Cornelia fidei commissa praedia non redderet, atque iste auxilium suum litteris inplorasset, pertinacissime absenti adfuit: recitavit etiam eius epistolam <in> iudicio ultimae necessitatis indicem, qua impiam Corneliae avaritiam subvertit. factum propter eximiam humanitatem ne sub Caelio quidem auctore repudiandum.
Valerius Maximus HOME
bav903.112 bbb366.58v bnf5840.110 bsb87454.92
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik