0 Transgrediar ad saluberrimam partem animi, moderationem, quae mentes nostras inpotentiae <et> temeritatis incursu transversas ferri non patitur. quo evenit ut reprehensionis morsu sit vacua et laudis quaestu sit opulentissima. itaque effectus suos in claris viris recognoscat.1 Atque ut <ab> incunabulis summi honoris incipiam, P. Valerius, qui populi maiestatem venerando Publicolae nomen adsecutus est, cum exactis regibus imperii eorum vim universam omniaque insignia sub titulo consulatus in se translata cerneret, invidiosum magistratus fastigium moderatione ad tolerabilem habitum deduxit fasces securibus vacuefaciendo et in contione populo summittendo. numerum quoque eorum dimidia ex parte minuit ultro Sp. Lucretio collega adsumpto, ad quem, quia maior natu erat, priorem fasces transferri iussit. legem etiam comitiis centuriatis tulit, ne quis magistratus civem Romanum adversus provocationem verberare aut necare vellet. ita, quo civitatis condicio liberior esset, imperium suum paulatim destruxit. quid quod aedes suas diruit, quia excelsiore loco positae instar arcis habere videbantur, nonne quantum domo inferior, tantum gloria superior evasit?2 Vix iuvat abire a Publicola, sed venire ad Furium Camillum libet, cuius tam moderatus ex magna ignominia ad summum imperium transitus fuit, ut, cum praesidium eius cives capta urbe a Gallis Ardeae exulantis petissent, non prius Veios ad accipiendum exercitum iret quam de dictatura sua omnia sollemni iure acta conperisset. magnificus Camilli Veientanus triumphus, egregia Gallica victoria, sed ista cunctatio longe admirabilior: multo enim multoque se ipsum quam hostem superare operosius est, nec adversa praepropera festinatione fugientem nec secunda effuso gaudio adprehendentem.3 Par Furio moderatione Marcius Rutilus Censorinus: iterum enim censor creatus ad contionem populum vocatum quam potuit gravissima oratione corripuit, quod eam potestatem bis sibi detulisset, cuius maiores, quia nimis magna videretur, tempus coartandum iudicassent. uterque recte, et Censorinus et populus: alter enim ut moderate honores crederent praecepit, alter [se] moderato credidit.4 Age, L. Quintius Cincinnatus qualem consulem gessit! cum honorem eius patres conscripti continuare vellent non solum propter illius egregia opera, sed etiam quod populus eosdem tribunos in proximum annum creare conabatur, quorum neutrum iure fieri poterat, utrumque discussit senatus simul studium inhibendo et tribunos verecundiae suae exemplum sequi cogendo atque unus causa fuit, ut amplissimus ordo populusque tutus esset ab iniusti facti reprehensione.5 Fabius vero Maximus, cum a se quinquies et a patre, avo, proavo maioribusque suis saepe numero consulatum gestum animadverteret, comitiis, quibus filius eius summo consensu consul creabatur, quam potuit constanter cum populo egit ut aliquando vacationem huius honoris Fabiae genti daret, non quod virtutibus filii diffideret, erat enim inluster, sed ne maximum imperium in una familia continuaretur. quid hac moderatione efficacius aut valentius, quae etiam patrios adfectus, qui potentissimi habentur, superavit?6 Non defuit maioribus grata mens ad praemia superiori Africano exsolvenda, si quidem maxima eius merita paribus ornamentis decorare conati sunt. voluerunt illi statuas in comitio, in rostris, in curia, in ipsa denique Iovis optimi maximi cella ponere, voluerunt imaginem eius triumphali ornatu indutam Capitolinis pulvinaribus adplicare, voluerunt ei continuum per omnes vitae annos consulatum perpetuamque dictaturam tribuere: quorum <nihil> sibi neque plebiscito dari neque senatus consulto decerni patiendo paene tantum se in recusandis honoribus gessit, quantum egerat in emerendis.. Eodem robore mentis causam Hannibalis in senatu protexit, cum eum cives sui missis legatis tamquam seditiones apud eos moventem accusarent. adiecit quoque non oportere patres conscriptos se rei publicae Karthaginiensium interponere altissimaque moderatione alterius saluti consuluit, alterius dignitati, victoria tenus utriusque hostem egisse contentus.7 At M. Marcellus, qui primus et Hannibalem vinci et Syracusas capi posse docuit, cum in consulatu eius Siculi de eo questum in urbem venissent, nec senatum illa de re habuit, quia collega Valerius Laevinus forte aberat, ne ob id Siculi in querendo timidiores essent, et, ut is rediit, ultro de his admittendis retulit querentisque de se patienter sustinuit. iussos etiam a Laevino discedere remanere, ut suae defensioni interessent, coegit, ac deinde, ~ utraque parte perorata excedentes curia subsecutus est, quo liberius senatus sententias ferret. inprobatis quoque eorum querellis supplices et orantes ut ab eo in clientelam reciperentur clementer excepit. super haec Siciliam sortitus ea provincia collegae cessit. totiens laudatio Marcelli variari non potest, quotiens ipse novis gradibus moderationis adversus socios usus est.8 Quam Ti. etiam Gracchus admirabilem se exhibuit! tribunus enim pl., cum ex professo inimicitias cum Africano et Asiatico Scipionibus gereret, et Asiaticus iudicatae pecuniae satisdare non posset atque ideo a consule in vincula publica duci iussus esset appellassetque collegium tribunorum, nullo volente intercedere secessit a collegis decretumque conposuit. nec quisquam dubitavit quin in eo scribendo ira tinctis adversus Asiaticum verbis usurus esset. at is primum iuravit se cum Scipionibus in gratiam non redisse, deinde tale decretum recitavit: cum L. Cornelius Scipio die triumphi sui ante currum actos hostium duces in carcerem coniecerit, indignum et alienum maiestate rei publicae videri, eodem ipsum duci: itaque id non passurum fieri. libenter tunc opinionem suam populus Romanus a Graccho deceptam cognovit moderationemque eius debita laude prosecutus est.9 C. quoque Claudius Nero inter cetera praecipuae moderationis exempla numerandus est. Livi Salinatoris in Hasdrubale opprimendo gloriae particeps fuerat. tamen eum triumphantem equo sequi quam triumpho, quem senatus ei aeque decreverat, uti maluit, quia res in provincia Salinatoris gesta erat. atque ita sine curru triumphavit, eo quidem clarius, quod illius victoria tantummodo laudabatur, huius etiam moderatio.10 Ne Africanus quidem posterior nos de se tacere patitur. qui censor, cum lustrum conderet inque solitaurilium sacrificio scriba ex publicis tabulis sollemne ei precationis carmen praeiret, quo di immortales ut populi Romani res meliores amplioresque facerent rogabantur, 'satis' inquit 'bonae et magnae sunt: itaque precor ut eas perpetuo incolumes servent', ac protinus in publicis tabulis ad hunc modum carmen emendari iussit. qua votorum verecundia deinceps censores in condendis lustris usi sunt: prudenter enim sensit tunc incrementum Romano imperio petendum fuisse, cum intra septimum lapidem triumphi quaerebantur, maiorem autem totius terrarum orbis partem possidenti ut avidum esse quicquam ultra adpetere, ita abunde felix, si nihil ex eo, quod optinebat, amitteret. Neque alia eius in censura moderatio pro tribunali apparuit. centurias recognoscens equitum, postquam C. Licinium Sacerdotem citatum processisse animadvertit, dixit se scire illum verbis conceptis peierasse: proinde, si quis eum accusare vellet, usurum testimonio suo. sed nullo ad id negotium accedente 'transduc equum' inquit, 'Sacerdos, ac lucrifac censoriam notam, ne ego in tua persona et accusatoris et testis et iudicis partes egisse videar'.11 Quod animi temperamentum etiam in Q. Scaevola excellentissimo viro adnotatum est: testis namque in reum productus, cum id respondisset, quod salutem periclitantis magnopere laesurum videbatur, discedens adiecit ita sibi credi oportere, si et alii idem adseverassent, quoniam unius testimonio aliquem cadere pessimi esset exempli. et religioni igitur suae debitam fidem et communi utilitati salubre consilium reddidit.12 Sentio quos cives quaeve facta eorum ac dicta quam angusto ambitu orationis amplectar. ðsed cum magna mihi atque permulta breviter dicenda sint, claritate excellentibus infinitis personis rebusque circumfusus utrumque praestare non potuit. itaque propositi quoque nostri ratio non laudanda sibi omnia, sed recordanda sumpsit. quapropter bona cum venia duo Metelli, Macedonicus et Numidicus, maxima patriae ornamenta strictim se narrari patientur. Acerrime cum Scipione Africano <Metellus> Macedonicus dissenserat, eorumque ab aemulatione virtutis profecta concitatio ad graves testatasque inimicitias progressa fuerat: sed tamen, cum interemptum Scipionem conclamari audisset, in publicum se proripuit maestoque vultu et voce confusa 'concurrite, concurrite' inquit, 'cives! moenia nostrae urbis eversa sunt: Scipioni enim Africano intra suos penates quiescenti nefaria vis allata est'. o rem publicam pariter Africani morte miseram et Macedonici tam humana tamque civili lamentatione felicem! eodem enim tempore et quantum amisisset principem et qualem haberet recognovit. idem filios suos monuit ut funebri eius lecto humeros subicerent, atque huic exequiarum illum honorem vocis adiecit, non fore ut postea id officium ab illis maiori viro praestari posset. ubi illa tot in curia iurgia? ubi tot [multae] pro rostris altercationes? ubi maximorum civium et ducum tantum non togata proelia? omnia nimirum ista praecipua veneratione prosequenda delevit moderatio.13 Numidicus autem Metellus populari factione patria pulsus in Asiam secessit. in qua cum ei forte ludos Trallibus spectanti litterae redditae essent, quibus scriptum erat maximo senatus et populi consensu reditum illi in urbem datum, non e theatro prius abiit quam spectaculum ederetur, non laetitiam suam proxime sedentibus ulla ex parte patefecit, sed summum gaudium intra se continuit. eundem constat pari vultu et exulem fuisse et restitutum. adeo moderationis beneficio medius semper inter secundas et adversas res animi firmitate versatus est.14 Tot familiis in uno genere laudis enumeratis Porcium nomen velut expers huiusce gloriae silentio ~ praetereundum se negat fieri debere posterior Cato non parvo summae moderationis fisus indicio. Cypriacam pecuniam maxima cum diligentia et sanctitate in urbem deportaverat. cuius ministerii gratia senatus relationem interponi iubebat, ut praetoriis comitiis extra ordinem ratio eius haberetur. sed ipse id fieri passus non est, iniquum esse adfirmans quod nulli alii tribueretur sibi decerni, ac ne quid in persona sua novaretur, campestrem experiri temeritatem quam curiae beneficio uti satius esse duxit.15 Ad externa iam mihi exempla transire conanti M. Bibulus vir amplissimae dignitatis et summis honoribus functus manus inicit. qui, cum in Syria provincia moraretur, duos egregiae indolis filios suos a Gabinianis militibus Aegypti occisos cognovit. quorum interfectores ad eum uinctos regina Cleopatra misit, ut gravissimae cladis ultionem arbitrio suo exigeret. at ille oblato beneficio, quo nullum maius lugenti tribui poterat, dolorem moderationi cedere coegit carnificesque sanguinis sui intactos e vestigio ad Cleopatram reduci iussit, dicendo potestatem huius vindictae non suam, sed senatus esse debere.101 Tarentinus Archytas, dum se Pythagorae praeceptis Metaponti penitus inmergit, magno labore longoque tempore solidum opus doctrinae conplexus, postquam in patriam revertit ac rura sua revisere coepit, animadvertit neglegentia vilici corrupta et perdita intuensque male meritum 'sumpsissem' inquit 'a te supplicium, nisi tibi iratus essem': maluit enim inpunitum dimittere quam propter iram iusto gravius punire. 4.1.ext. 2 Nimis liberalis Archytae moderatio, temperatior Platonis: nam cum versus delictum servi vehementius exarsisset, veritus ne ipse vindictae modum dispicere non posset, Speusippo amico castigationis arbitrium mandavit deforme sibi futurum existimans, si conmisisset ut parem reprehensionem culpa servi et animadversio Platonis mereretur. Quo minus miror quod in Xenocrate discipulo suo tam constanter moderatus fuit. audierat eum de se multa inpie locutum: sine ulla cunctatione criminationem respuit. instabat certo vultu index causam quaerens, cur sibi fides non haberetur: adiecit non esse credibile ut, quem tantopere amaret, ab eo invicem non diligeretur. postremo, cum ad ius iurandum inimicitias serentis malignitas confugisset, ne de periurio eius disputaret, adfirmavit numquam Xenocratem illa dicturum fuisse, nisi ea dici expedire sibi iudicasset. non in corpore mortali, sed in arce caelesti et quidem armatum animum eius vitae stationem putes peregisse, humanorum vitiorum incursus a se invicta pugna repellentem cunctosque virtutis numeros altitudinis suae sinu clausos custodientem.103 Nequaquam Platoni litterarum commendatione par Syracusanus Dio, sed quod ad praestandam moderationem adtinuit, vehementioris experimenti. patria pulsus a Dionysio tyranno Megaram petierat ubi cum Theodorum principem eius urbis domi convenire vellet neque admitteretur, multum diuque ante fores retentus comiti suo 'patienter hoc ferendum est' ait: 'forsitan enim et nos, cum in gradu dignitatis nostrae essemus, aliquid tale fecimus'. qua tranquillitate consilii ipse sibi condicionem exilii placidiorem reddidit.104 Thrasybulus etiam hoc loci adprehendendus est, qui populum Atheniensem xxx tyrannorum saevitia sedes suas relinquere coactum dispersamque et vagam vitam miserabiliter exigentem, animis pariter atque armis confirmatum in patriam reduxit. insignem deinde restitutione libertatis victoriam clariorem aliquanto moderationis laude fecit: plebei enim scitum interposuit, ne qua praeteritarum rerum mentio fieret. haec oblivio, quam Athenienses amnestian vocant, concussum et labentem civitatis statum in pristinum habitum revocavit.105 Non minoris admirationis illud. Stasippus Tegeates hortantibus amicis ut gravem in administratione rei publicae aemulum, sed alioqui probum et ornatum virum qualibet ratione vel tolleret vel summoveret negavit se facturum, ne quem in tutela patriae bonus civis locum obtineret, malus et inprobus occuparet, seque potius vehementer <ab> adversario urgueri quam patriam egregio aduocato carere praeoptavit.106 Pittaci quoque moderatione pectus instructum. qui Alcaeum poetam et amaritudine odii et viribus ingenii adversus se pertinacissime usum tyrannidem a civibus delatam adeptus tantum modo quid in <eo> opprimendo posset admonuit.107 Huius viri mentio subicit ut de septem sapien tium moderatione referam. a piscatoribus in Milesia regione everriculum trahentibus quidam iactum emerat. extracta deinde magni ponderis aurea Delphica mensa orta controversia est, illis piscium se capturam vendidisse adfirmantibus, hoc fortunam ductus emisse dicente. qua cognitione propter novitatem rei et magnitudinem pecuniae ad universum civitatis eius populum delata placuit Apollinem Delphicum consuli cuinam adiudicari mensa deberet. deus respondit illi esse dandam, qui sapientia ceteros praestaret, his verbis:
τίς σοφίᾳ πρῶτοςπάντων; τούτῳτρίποδ' αὐδῶ.
tum Milesii consensu Thaleti mensam dederunt. ille cessit ea Bianti, Bias Pittaco, is protinus alii, deincepsque per omnium vii sapientium orbem ad ultimum ad Solonem pervenit, qui et titulum amplissimae prudentiae et praemium ad ipsum Apollinem transtulit.108 Atque ut Theopompo quoque Spartanorum regi moderationis testimonium reddamus, [qui] cum primus instituisset ut ephori Lacedaemone crearentur, ita fu<tu>ri regiae potestati oppositi, quemadmodum Romae consulari imperio tribuni pl. sunt obiecti, atque illi cum uxor dixisset id egisse illum, ut filiis minorem potestatem relinqueret, 'relinquam' inquit, 'sed diuturniorem'. optime quidem: ea enim demum tuta est potentia, quae viribus suis modum inponit. igitur Theopompus regnum legitimis vinculis constringendo, quo longius a licentia retraxit, hoc ad benivolentiam civium propius admovit.109 Antiochus autem a L. Scipione ultra Taurum montem imperii finibus summotis, cum Asiam provinciam vicinasque ei gentes amisisset, gratias agere populo Romano non dissimulanter tulit, quod nimis magna procuratione liberatus modicis regni terminis uteretur. et sane nihil est tam praeclarum aut tam magnificum, quod non moderatione temperari desideret.