monumenta.ch > Quintilianus > 4 > 4 > 5 > 3 > 118 > 8 > 10 > 3 > 12 > 3 > 8 > 3 > 3 > 1 > 3 > 7 > 3 > 4 > 5 > 4 > 5 > 8
Valerius Maximus, Mirabilia, 3, VII <<<    

Valerius Maximus, Mirabilia, 3, Caput VIII

0 Ap<er>tum et animosum bonae fiduciae pectus emenso quasi debitum opus superest constantiae repraesentatio: natura enim sic conparatum est ut, quisquis se aliquid ordine ac recte mente complexum confidit, vel iam gestum, si obtrectetur, acriter tueatur, vel nondum editum, si interpelletur, sine ulla cunctatione ad effectum perducat.1 Sed dum exempla propositae rei persequor, latius mihi circumspicienti ante omnia se Fulvi Flacci constantia offert. Capuam fallacibus Hannibalis promissis Italiae regnum nefaria defectione pacisci persuasam armis occupaverat. tam deinde culpae hostium iustus aestimator quam speciosus victor Campanum senatum impii decreti auctorem funditus delere constituit. itaque catenis onustum in duas custodias, Teanam Calenamque divisit consilium executurus, cum ea peregisset, quorum administrandorum citerior esse necessitas videbatur. rumore autem de senatus mitiore sententia orto, ne debitam poenam scelerati effugerent, nocte admisso equo Teanum contendit interfectisque qui ibi adservabantur e vestigio Cales <est> transgressus perseverantiae suae opus execut<ur>us et iam deligatis ad palum hostibus litteras a patribus conscriptis nequiquam salutaris Campanis accepit: in sinistra enim eas manu, sicut erant traditae, reposuit ac iusso lictore lege agere tum demum aperuit, postquam illis obtemperari non poterat. qua constantia victoriae quoque gloriam antecessit, quia, si eum intra se ipsam partita laude aestimes, maiorem punita Capua quam capta reperias.2 Atque ista quidem severitatis, illa vero pietatis constantia admirabilis, quam Q. Fabius Maximus infatigabilem patriae praestitit. pecuniam pro captivis Hannibali numeraverat, fraudatus ea publice tacuit: dictatori ei magistrum equitum Minucium iure imperii senatus aequaverat, silentium egit: conpluribus praeterea iniuriis lacessitus in eodem animi habitu mansit nec umquam sibi rei publicae permisit irasci. tam perseverans in amore civium: quid? in bello gerendo nonne par eius constantia? imperium Romanum Cannensi proelio paene destructum vix sufficere ad exercitus conparandos videbatur. itaque frustrari et eludere Poenorum impetus quam manum cum his tota acie conserere melius ratus, plurimis conminationibus Hannibalis inritatus, saepe etiam specie bene gerendae rei oblata numquam a consilii salubritate ne parvi quidem certaminis discrimine recessit, quodque est difficillimum, ubique ira ac spe superior apparuit. ergo ut Scipio pugnando, ita hic non dimicando maxime civitati nostrae succurrisse visus est: alter enim celeritate sua Karthaginem oppressit, alter cunctatione id egit, ne Roma opprimi posset.3 C. etiam Pisonem mirifice et constanter turbulento rei publicae statu egisse consulem narratione insequenti patebit. M. Palicani seditiosissimi hominis pestiferis blanditiis praereptus populi favor consularibus comitiis summum dedecus admittere conabatur amplissimum ei deferre imperium cupiens, cuius taeterrimis actis exquisitum potius supplicium quam ullus honos debebatur. nec deerat consternatae multitudini furialis fax tribunicia, quae temeritatem eius et ruentem comitaretur et languentem actionibus suis inflammaret. in hoc miserando pariter atque erubescendo statu civitatis tantum non manibus tribunorum pro rostris Piso conlocatus, cum hinc atque illinc ambissent ac Palicanum num suffragiis populi consulem creatum renuntiaturus esset interrogaretur, primo respondit non existimare se tantis tenebris offusam esse rem publicam, ut huc indignitatis veniretur. deinde, cum perseveranter instarent ac dicerent 'age, si ventum fuerit? ' 'non renuntiabo' inquit. quo quidem tam absciso responso consulatum Palicano prius quam illum adipisceretur eripuit. multa et terribilia Piso contempsit, dum speciosum mentis suae flecti non volt rigorem.4 Metellus autem Numidicus propter consimile perseverantiae genus excepit quoque indignam maiestate ac moribus suis procellam: cum enim animadverteret quo tenderent Saturnini tribuni pl. funesti conatus quantoque malo rei publicae, nisi his occurreretur, erupturi essent, in exilium quam in legem eius ire maluit. potest aliquis hoc viro dici constantior, qui, ne sententia sua pelleretur, patria, in qua summum dignitatis gradum obtinebat, carere sustinuit?5 Ceterum ut neminem ei praetulerim, ita Q. Scaevolam augurem merito conparaverim. dispulsis prostratisque inimicorum partibus Sulla occupata urbe senatum armatus coegerat ac summa cupiditate ferebatur ut C. Marius quam celerrime hostis iudicaretur. cuius voluntati nullo obviam ire audente solus Scaevola de hac re interrogatus sententiam dicere noluit. quin etiam truculentius sibi instanti Sullae 'licet' inquit 'mihi agmina militum, quibus curiam circumsedisti, ostentes, licet mortem identidem miniteris, numquam tamen efficies ut propter exiguum senilemque sanguinem meum Marium, a quo urbs et Italia conseruata est, hostem iudicem'.6 Quid feminae cum contione? si patrius mos servetur, nihil: sed ubi domestica quies seditionum agitata fluctibus est, priscae consuetudinis auctoritas convellitur, plusque valet quod violentia cogit quam quod suadet et praecipit verecundia. itaque te, Sempronia, Ti. et C. Gracchorum soror, uxor Scipionis Aemiliani, non ut absurde <te> gravissimis virorum operibus inserentem, maligna relatione conprehendam, sed quia ab tribuno plebei producta ad populum in maxima confusione nihil a tuorum amplitudine degenerasti, honorata memoria prosequar. coacta es eo loci consistere, ubi principum civitatis perturbari frons solebat, instabat tibi torvo vultu minas profundens amplissima potestas, clamore imperitae multitudinis obstrepens totum forum acer rimo studio nitebatur ut Equitio, cui Semproniae gentis falsum ius quaerebatur, tamquam filio Tiberii fratris tui osculum dares. tu tamen illum, nescio quibus tenebris protractum portentum, execrabili audacia ad usurpandam alienam propinquitatem tendentem reppulisti.7 Non indignabuntur lumina nostrae urbis, si inter eorum eximium fulgorem centurionum quoque virtus spectandam se obtulerit: nam ut humilitas amplitudinem venerari debet, ita nobilitati fovenda magis quam spernenda bonae indolis novitas est. an abigi debet Titius ab horum exemplorum contextu? qui pro Caesaris partibus excubans, Scipionis praesidio interceptus, cum uno modo salus ab eo daretur, si se futurum Cn. Pompei generi ipsius militem adfirmasset, ita respondere non dubitavit: 'tibi quidem, Scipio, gratias ago, sed mihi uti ista condicione vitae non est opus'. sine ullis imaginibus nobilem animum!8 Idem constantiae propositum secutus Maevius centurio divi Augusti, cum Antoniano bello saepe numero excellentes pugnas edidisset, inprovisis hostium insidiis circumventus et ad Antonium Alexandriam perductus interrogatusque quidnam de eo statui deberet, 'iugulari me' inquit 'iube, quia non salutis beneficio neque mortis supplicio adduci possum ut aut Caesaris miles <esse> desinam aut tuus incipiam. ceterum quo constantius vitam contempsit, eo facilius impetravit: Antonius enim virtuti eius incolumitatem tribuit.101 Conplura huiusce notae Romana exempla supersunt, sed satietas modo vitanda est. itaque stilo meo ad externa iam delabi permittam. quorum principatum teneat Blassius, cuius constantia nihil pertinacius: Salapiam enim patriam suam praesidio Punico occupatam Romanis cupiens restituere Dasium acerrimo studio secum in administratione rei publicae dissidentem et alioquin toto animo Hannibalis amicitiae vacantem, sine quo propositum consilium peragi non poterat, ad idem opus adgrediendum maiore cupiditate quam spe certiore temptare ausus est. qui protinus sermonem eius, adiectis quae et ipsum commendatiorem et inimicum invisiorem factura videbantur, Hannibali retulit. a quo adesse iussi sunt, ut alter crimen probaret, alter defenderet. ceterum, <cum> pro tribunali res gereretur et quaestioni illi omnium oculi essent intenti, dum aliud forte citerioris curae negotium tractatur, Blassius vultu dissimulante ac voce summissa monere Dasium coepit ut Romanorum potius quam Karthaginiensium partes foveret. enimvero tunc ille proclamat se in conspectu ducis adversus eum sollicitari. quod quia et incredibile existimabatur et ad unius tantum auris penetraverat et iactabatur ab inimico, veritas fide caruit. sed non ita multo post Blasii mira constantia Dasium ad se traxit Marcelloque et Salapiam et quingentos Numidas, qui in ea custodiae causa erant, tradidit.102 Phocion vero, cum Athenienses rem aliter atque ipse suaserat prospere administrassent, adeo perseverans sententiae suae propugnator extitit, ut in contione laetari quidem se successu eorum, sed consilium tamen suum aliquanto melius fuisse diceret: non enim damnavit quod recte viderat, quia quod alius male consuluerat bene cesserat, felicius illud existimans, hoc sapientius. et sane blandum animum temeritati casus facit, ubi pravo consilio propitius aspirat, quoque vehementius noceat, <in>speratius prodest. placidi et misericordes et liberales omnique suavitate temperati mores Phocionis, quos optime profecto consensus omnium bonitatis cognomine decorandos censuit. itaque constantia, quae natura rigidior videtur, lenis e mansueto pectore fluxit:103 Socratis autem virilitatis robore vallatus animus aliquanto praefractius perseverantiae exemplum edidit. Universa civitas Atheniensium iniquissimo ac truculentissimo furore instincta de capite decem praetorum, qui apud Arginussas Lacedaemoniam classem deleverant, tristem sententiam tulerat. forte tunc eius potestatis Socrates, cuius arbitrio plebei scita ordinarentur, indignum iudicans tot et tam bene meritos [et] indigna causa impetu invidiae abripi, temeritati multitudinis constantiam suam obiecit maximoque contionis fragore et incitatissimis minis conpulsus non est ut se publicae dementiae auctorem ascriberet. quae oppositu eius legitima grassari via prohibita iniusto praetorum cruore manus suas contaminare perseverait. nec timuit Socrates ne consternatae patriae undecimus furor mors ipsius existeret.104 Proximum, etsi non eiusdem splendoris est, at aeque certum constantiae haberi potest experimentum. efficacis operae forensis, fidei non latentis Athenis Ephialtes accusare publice iussus et inter ceteros Demostrati nomen deferre coactus est, cuius filius erat Demochares excellentis formae puer, animo eius flagrantissimo inhaerens amore. itaque communis officii sorte truculentus accusator, privati adfectus condicione miserabilis reus, puerum ad se exorandum quo parcius patris criminibus insisteret venientem neque repellere neque supplicem genibus suis advolutum intueri sustinuit, sed operto capite flens et gemens preces expromere passus est nihilominusque sincera fide accusatum Demostratum damnavit. victoriam nescio laude an tormento maiore partam, quoniam prius quam sontem opprimeret se ipsum vicit Ephialtes.105 Quem Syracusanus Dio severitate exempli praegravat. quibusdam monentibus ut adversus Heraclidem et Callippum, quorum fidei plurimum credebat, tamquam insidias ei nectentis cautior esset respondit vita se malle excedere quam [in] metu violentae mortis amicos inimicis iuxta ponere.106 Quod sequitur et rei ipsius admiratione et claritate auctoris inlustre. Alexander Macedonum rex incluta iam pugna excellentissimis opibus Darei contusis aestu et itineris fervore in Cilicia percalefactus Cydno, qui aquae liquore conspicuus Tarson interfluit, corpus suum inmersit. subito deinde ex nimio haustu frigoris obstupefactis nervis ac torpore hebetatis artubus maxima cum exanimatione totius exercitus in oppidum castris propinquum defertur. iacebat aeger Tarsi, inque valitudine eius adversa instantis victoriae spes fluctuabat. itaque convocati medici adtentissimo consilio salutis remedia circumspiciebant. quorum cum ad unam potionem <se> sententiae direxissent, atque eam Philippus medicus suis manibus temperatam Alexandro - erat autem ipsius amicus et comes - porrexisset, a Parmenione missae litterae superveniunt admonentes ut rex insidias Philippi perinde ac pecunia corrupti a Dareo caveret. quas cum legisset, sine ulla cunctatione medicamentum hausit ac tum legendas Philippo tradidit. pro quo tam constanti erga amicum iudicio dignissimam a dis inmortalibus mercedem recepit, qui incolumitatis eius praesidium falso interpellari indicio noluerunt.
Valerius Maximus HOME

bav903.98 bbb366.51r bnf5840.96 bsb87454.80

Valerius Maximus, Mirabilia, 3, VII <<<    
monumenta.ch > Quintilianus > 4 > 4 > 5 > 3 > 118 > 8 > 10 > 3 > 12 > 3 > 8 > 3 > 3 > 1 > 3 > 7 > 3 > 4 > 5 > 4 > 5 > 8

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik