monumenta.ch > Valerius Maximus > 7
Valerius Maximus, Mirabilia, 3, VI <<<     >>> VIII

Valerius Maximus, Mirabilia, 3, Caput VII

0 Sed haec atque his similia virtutis aliquid sibi in consuetudine novanda licentiae sumentis indicia sunt: illis autem, quae deinceps subnectam, quantam sui fiduciam habere soleat cognoscetur.1 Publio et Gnaeo Scipionibus in Hispania cum maiore parte exercitus acie Punica oppressis omnibusque provinciae eius nationibus Karthaginiensium amicitiam secutis, nullo ducum nostrorum illuc ad corrigendam rem proficisci audente, <P.> Scipio quartum et vicesimum agens annum iturum se pollicitus est. qua quidem fiducia populo Romano salutis ac victoriae spem dedit. Eademque in ipsa Hispania usus est: nam cum oppidum Badiam circumsederet, tribunal suum adeuntis in aedem, quae intra moenia hostium erat, vadimonia in posterum diem facere iussit continuoque urbe potitus et tempore et loco, quo praedixerat, sella posita ius eis dixit. nihil hac fiducia generosius, nihil praedictione verius, nihil celeritate efficacius, nihil etiam dignitate dignius. Nec minus animosus minusve prosperus illius in Africam transitus, in quam ex Sicilia exercitum senatu vetante transduxit, quia, nisi plus in ea re suo quam patrum conscriptorum consilio credidisset, secundi Punici belli finis inventus non esset. Cui facto par illa fiducia, quod, postquam Africam attigit, speculatores Hannibalis in castris deprehensos et ad se perductos nec supplicio adfecit nec de consiliis ac viribus Poenorum percontatus est, sed circa omnis manipulos diligentissime ducendos curavit interrogatosque an satis ea considerassent, quae speculari iussi erant, prandio dato ipsis iumentisque eorum incolumes dimisit. quo tam pleno fiduciae spiritu prius animos hostium quam arma contudit. Verum ut ad domestica eius eximiae fiduciae acta veniamus, cum a L. Scipione ex Antiochensi pecunia sestertii quadragies ratio in curia reposceretur, prolatum ab eo librum, quo acceptae et expensae summae continebantur refellique inimicorum accusatio poterat, discerpsit, indignatus de ea re dubitari, quae sub ipso legato administrata fuerat. quin etiam in hunc modum egit: 'non reddo, patres conscripti, aerario vestro sestertii quadragies rationem, alieni imperii minister, quod meo ductu meisque auspiciis bis milies sestertio uberius feci: neque enim huc puto [eo] malignitatis ventum, ut de mea innocentia quaerendum sit: nam cum Africam totam potestati vestrae subiecerim, nihil ex ea, quod meum diceretur, praeter cognomen retuli. non me igitur Punicae, non fratrem meum Asiaticae gazae avarum reddiderunt, sed uterque nostrum invidia magis quam pecunia locupletior est'. tam constantem defensionem Scipionis universus senatus conprobavit, sicut illud factum, quod, cum ad necessarium rei publicae usum pecuniam ex aerario promi opus esset, idque quaestores, quia lex obstare videretur, aperire non auderent, privatus claves poposcit patefactoque aerario legem utilitati cedere coegit. quam quidem ei fiduciam conscientia illa dedit, qua meminerat omnes leges a se esse servatas. Non fatigabor eiusdem facta identidem referendo, quoniam ne ille quidem in consimili genere virtutes edendo fatigatus est. diem illi ad populum M. Naevius tr. pl. aut, <ut> quidam memorant, duo Petilii dixerant. quo ingenti frequentia in forum deductus rostra conscendit capitique suo corona triumphali inposita 'hoc ego' inquit, 'Quirites, die Karthaginem magna spirantem leges nostras accipere iussi: proinde aecum est vos mecum ire in Capitolium supplicatum'. speciosissimam deinde eius vocem aeque clarus eventus <secutus> est, si quidem et senatum totum et universum equestrem ordinem et cunctam plebem Iovis optimi maximi pulvinaria petens comitem habuit. restabat ut tribunus apud populum sine populo ageret desertusque in foro cum magno calumniae suae ludibrio solus moraretur. cuius devitandi ruboris causa in Capitolium processit deque accusatore Scipionis venerator factus est.2 Aviti spiritus egregius successor Scipio Aemilianus, cum urbem praevalidam obsideret, suadentibus quibusdam ut circa moenia eius ferreos murices spargeret omniaque vada plumbatis tabulis consterneret habentibus clavorum cacumina, ne subita eruptione hostes in praesidia nostra impetum facere possent, respondit non esse eiusdem et capere aliquos velle et timere.3 In quamcumque memorabilium partem exemplorum convertor, velim nolimve, in cognomine Scipionum haeream necesse est: qui enim licet hoc loci Nasicam praeterire, fidentis animi dicti[que] clarissimum auctorem? annonae caritate increscente C. Curiatius tr. pl. productos in contionem consules conpellebat ut de frumento emendo adque id negotium explicandum mittendis legatis in curia referrent. cuius instituti minime utilis interpellandi gratia Nasica contrariam actionem ordiri coepit. obstrepente deinde plebe 'tacete, quaeso, Quirites', inquit: 'plus ego enim quam vos quid rei publicae expediat intellego'. qua voce audita omnes pleno venerationis silentio maiorem auctoritatis eiusquam suorum alimentorum respectum egerunt.4 Livi quoque Salinatoris aeternae memoriae tradendus animus. qui cum Hasdrubalem exercitumque Poenorum in Umbria delesset et ei diceretur Gallos ac Ligures ex acie sine ducibus et signis sparsos ac palantes parva manu opprimi posse, respondit in hoc eis oportere parci, ne hostibus tantae cladis domestici nuntii deessent.5 Bellica haec praestantia animi, togata illa, sed <non> minus laudabilis, quam P. Furius Philus consul in senatu exhibuit: Q. enim Metellum Quintumque Pompeium consulares viros, uehementes inimicos suos, cupidam sibi profectionem in provinciam Hispaniam, quam sortitus erat, identidem exprobrantis, legatos secum illuc ire coegit: fiduciam non solum fortem, sed paene etiam temerariam, quae duobus acerrimis odiis latera sua cingere ausa est usumque ministerii vix tutum in amicis e sinu inimicorum petere sustinuit!6 Cuius factum si cui placet, necesse est L. etiam Crassi, qui apud maiores eloquentia clarissimus fuit, propositum non displiceat: nam cum ex consulatu provinciam Galliam obtineret atque in eam C. Carbo, cuius patrem damnaverat, ad speculanda acta sua venisset, non solum eum inde non summovit, sed insuper locum ei in tribunali adsignavit nec ulla de re nisi eo in consilium adhibito cognovit. itaque acer et vehemens Carbo nihil aliud Gallica peregrinatione consecutus est quam ut animadverteret sontem patrem suum ab integerrimo viro in exilium missum.7 Cato vero superior saepe numero ab inimicis ad causae dictionem vocatus nec ullo umquam crimine convictus ad ultimum tantum fiduciae in sua innocentia reposuit, ut ab his in quaestionem publicam deductus Ti. Gracchum, a quo in administratione rei publicae ad multum odium dissidebat, iudicem deposceret. qua quidem animi praestantia pertinaciam eorum insectandi se inhibuit.8 Eadem M. Scauri fortuna, aeque senectus longa ac robusta, idem animus. qui cum pro rostris accusaretur, quod ab rege Mitridate ob rem publicam prodendam pecuniam accepisset, causam suam ita egit: 'est enim inicum, Quirites, cum inter alios vixerim, apud alios me rationem vitae reddere, sed tamen audebo vos, quorum maior pars honoribus et actis meis interesse non potuit, interrogare: Varius Severus Sucronensis Aemilium Scaurum regia mercede corruptum imperium populi Romani prodidisse ait, Aemilius Scaurus huic se adfinem esse culpae negat: utri creditis'? cuius admiratione populus conmotus Varium ab illa dementissima actione pertinaci clamore depulit.9 Contra M. Antonius ille disertus - non enim respuendo, sed amplectendo causae dictionem quam innocens esset testatus est - quaestor proficiscens in Asiam, Brundisium iam pervenerat, ubi litteris certior incesti se postulatum apud L. Cassium praetorem, cuius tribunal propter nimiam severitatem scopulus reorum dicebatur, cum id vitare beneficio legis Memmiae liceret, quae eorum, qui rei publicae causa abessent, recipi nomina vetabat, in urbem tamen recurrit. quo tam pleno fiduciae bonae consilio cum absolutionem celerem tum profectionem honestiorem consecutus est.10 Sunt et illa speciosa fiduciae publicae exempla: nam cum eo bello, quod adversus Pyrrum gerebatur, Karthaginienses c ac xxx navium classem in praesidium Romanis Ostiam ultro misissent, senatui placuit legatos ad ducem eorum ire, qui dicerent populum Romanum bella suscipere solere, quae suo milite gerere posset: proinde classem Karthaginem reducerent. Idem post aliquot annos Cannensi clade exhaustis Romani imperii viribus supplementum in Hispaniam exercitu mittere ausus fecit ne locus hostilium castrorum tum maxime Capenam portam armis Hannibale pulsante minoris veniret quam si illum Poeni non obtinerent. ita se gerere in adversis rebus quid aliud est quam saevientem fortunam in adiutorium sui pudore victam convertere?11 Magno spatio divisus est a senatu ad poetam Accium transitus. ceterum ut ab eo decentius ad externa transeamus, producatur in medium. is Iulio Caesari amplissimo ac florentissimo viro in conlegium poetarum venienti numquam adsurrexit, non maiestatis eius inmemor, sed quod in conparatione communium studiorum aliquanto se superiorem esse confideret. quapropter insolentiae crimine caruit, quia ibi voluminum, non imaginum certamina exercebantur.101 Ne Euripides quidem Athenis arrogans visus est, cum postulante [vi] populo ut ex tragoedia quandam sententiam tolleret progressus in scaenam dixit se, ut eum doceret, non ut ab eo disceret, fabulas conponere solere. laudanda profecto fiducia est, quae aestimationem sui certo pondere examinat, tantum sibi adrogans, quantum a contemptu et insolentia distare satis est. itaque etiam quod Alcestidi tragico poetae respondit probabile. apud quem cum quereretur quod eo triduo non ultra tres versus maximo inpenso labore deducere potuisset, atque is se centum perfacile scripsisse gloriaretur, 'sed hoc' inquit 'interest, quod tui in triduum tantum modo, mei vero in omne tempus sufficient': alterius enim fecundi cursus scripta intra primas memoriae metas conruerunt, alterius cunctante stilo elucubratum opus per omne aevi tempus plenis gloriae velis feretur.102 Adiciam scaenae eiusdem exemplum. Antigenidas tibicen discipulo suo magni profectus, sed parum feliciter populo se adprobanti cunctis audientibus dixit 'mihi cane et Musis', quia videlicet perfecta ars fortunae lenocinio defecta iusta fiducia non exuitur, quamque se scit laudem mereri, eam si [eam] ab aliis non impetrat, domestico tamen acceptam iudicio refert.103 Zeuxis autem, cum Helenam pinxisset, quid de eo opere homines sensuri essent expectandum non putavit, sed protinus [se ad] hos versus adiecit:
οὐ νέμεσις Τρῶας καὶ ἐυκνήμιδας Ἀχαιοὺς
τοι ῇδ' ἀμφὶ γυναικὶ πολὺν χρόνον ἄλγεα πάσχειν.
adeone dextrae suae multum pictor adrogavit, ut ea tantum formae conprehensum crederet, quantum aut Leda caelesti partu edere aut Homerus divino ingenio exprimere potuit?104 Phidias quoque Homeri versibus egregio dicto adlusit: simulacro enim Iovis Olympii perfecto, quo nullum praestantius aut admirabilius humanae ~ fabricae manus, interrogatus ab amico quonam mentem suam dirigens vultum Iovis propemodum ex ipso caelo petitum eboris liniamentis esset amplexus, illis se versibus quasi magistro usum respondit,
ἦ, καὶ κυανέῃσιν ἐπ' ὀφρύσι νεῦσε Κρονίων·
ἀμβρόσιαι δ' ἄρα χαῖται ἐπερρώσαντο ἄνακτος
κρατὸς ἀπ' ἀθανάτοιο· μέγαν δ' ἐλέλιξεν Ὄλυμπον|gr.
105 Non patiuntur me tenuioribus exemplis diutius insistere fortissimi duces. si quidem Epaminondas, cum ei cives irati sternendarum in oppido viarum contumeliae causa curam mandarent, - erat enim illud ministerium apud eos sordidissimum - sine ulla cunctatione id recepit daturumque se operam ut brevi speciosissimum fieret adseveravit. mirifica deinde procuratione abiectissimum negotium pro amplissimo ornamento expetendum Thebis reddidit.106 Hannibal vero, cum apud regem Prusiam exularet auctorque ei conmittendi proelii esset, atque is non idem sibi extis portendi diceret, 'ain tu'? inquit, 'vitulinae carunculae quam imperatori veteri mavis credere'? si verba numeres, breviter et abscise, si sensum aestimes, copiose et valenter: Hispanias enim dereptas populo Romano et Galliarum ac Liguriae vires in suam redactas potestatem et novo transitu Alpium iuga patefacta et Trasimennum lacum dira inustum memoria et Cannas, Punicae victoriae clarissimum monumentum, et Capuam possessam et Italiam laceratam ante pedes hominis effudit uniusque hostiae iocineri longo experimento testatam gloriam suam postponi aequo animo non tulit. et sane, quod ad exploranda bellica artificia aestimandosque militaris ductus adtinebat, omnis foculos, omnis aras Bithyniae Marte ipso iudice pectus Hannibalis praegravasset.107 Capax generosi spiritus illud quoque dictum regis Cotyis: ut enim ab Atheniensibus civitatem sibi datam cognovit, 'et ego' inquit 'illis meae gentis ius dabo'. aequavit Athenis Thraciam, ne vicissitudini talis beneficii imparem iudicando humilius de origine sua sentire existimaretur.108 Nobiliter etiam uterque Spartanus, et qui increpitus a quodam, quod in aciem claudus descenderet, pugnare, non sibi fugere propositum esse respondit, et qui referente quodam sagittis Persarum solem obscurari solere, 'bene narras' inquit: 'in umbra enim proeliabimur'. eiusdem vir urbis atque animi hospiti suo patriae muros excelsos latosque ostendenti dixit, 'si mulieribus istos conparastis, recte, si viris, turpiter'.
Valerius Maximus HOME

bav903.91 bbb366.47v bnf5840.89 bsb87454.74

Valerius Maximus, Mirabilia, 3, VI <<<     >>> VIII
monumenta.ch > Valerius Maximus > 7

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik