monumenta.ch > Nepos > 9 > 6
Valerius Maximus, Mirabilia, 3, V <<< >>> VII
Valerius Maximus, Mirabilia, 3, Caput VI
0 Animadverto in quam periculosum iter processerim. itaque me ipse revocabo, ne, si reliqua eiusdem generis naufragia consectari perseveravero, aliqua inutili relatione inplicer. referam igitur pedem deformesque umbras in imo gurgite turpitudinis suae iacere patiar: satius est enim narrare qui inlustres viri in cultu ceteroque vitae ritu aliqua ex parte novando sibi indulserint.1 P. Scipio, cum in Sicilia augendo traiciendoque <exercitu> in Africam opportunum quaerendo gradum Karthaginis ruinam animo volveret, inter consilia ac molitiones tantae rei operam gymnasio dedit pallioque et crepidis usus <est>. nec hac re segniores Punicis exercitibus manus intulit, sed nescio an ideo alacriores, quia vegeta et strenua ingenia, quo plus recessus sumunt, hoc vehementiores impetus edunt. crediderim etiam favorem eum sociorum uberiorem se adepturum existimasse, si victum eorum et sollemnes exercitationes conprobasset. ad quas tamen veniebat, cum multum ac diu * * * fatigasset umeros et cetera membra <ac> militari agitatione firmitatem suam probare coegisset, consistebatque in his labor eius, in illis remissio laboris.2 L. vero Scipionis statuam chlamydatam et crepidatam in Capitolio cernimus. quo habitu videlicet, quia aliquando usus erat, effigiem suam formatam poni voluit.3 L. quoque Sulla, cum imperator esset, chlamydato sibi et crepidato Neapoli ambulare deforme non duxit.4 C. autem Duellius, qui primus navalem triumphum ex Poenis retulit, quotienscumque <publice> epulatus erat, ad funalem cereum praeeunte tibicine et fidicine a cena domum reverti solitus est, insignem bellicae rei successum nocturna celebratione testando.5 Nam Papirius quidem Masso, cum bene gesta re publica triumphum a senatu non inpetravisset, in Albano monte triumphandi et ipse initium fecit et ceteris postea exemplum praebuit proque laurea corona, cum alicui spectaculo interesset, myrtea usus est.6 Iam C. Marii paene insolens factum: nam post Iugurthinum Cimbricumque et Teutonicum triumphum cantharo semper potavit, quod Liber pater Indicum ex Asia deducens triumphum hoc usus poculi genere ferebatur, <ut> inter ipsum haustum vini victoriae eius suas victorias conpararet.7 M. autem Cato praetor M. Scauri ceterorumque reorum iudicia nulla indutus tunica, sed tantum modo praetexta amictus egit.
Valerius Maximus HOME
bav903.90 bbb366.47r bnf5840.88 bsb87454.73
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik