monumenta.ch > Quintilianus > 2 > 2 > 2 > 2 > 11 > 9 > 2 > 11 > 4 > 5
Valerius Maximus, Mirabilia, 3, IV <<<     >>> VI

Valerius Maximus, Mirabilia, 3, Caput V

0 Sequitur duplicis promissi pars adopertis inlustrium virorum imaginibus reddenda, quoniam quidem sunt referendi qui ab earum splendore degeneraverunt, taeterrimis ignaviae ac nequitiae sordibus inbuta nobilia portenta.1 Quid enim monstro similius quam superioris Africani filius Scipio, qui in tanta domestica gloria ortus a parvulo admodum regis Antiochi praesidio capi sustinuit, cum ei voluntaria morte absumi satius fuerit quam inter duo fulgentissima cognomina patris et patrui, altero [maiori] oppressa Africa iam parto, altero maiore ex parte recuperata Asia surgere incipiente, manus vinciendas hosti tradere eiusque beneficio precarium spiritum obtinere, de quo mox L. Scipio speciosissimum deorum hominumque oculis subiecturus erat triumphum. Idem praeturae petitor candidam togam adeo turpitudinis maculis obsolefactam in campum detulit, ut, nisi gratia Cicerei, qui patris eius scriba fuerat, adiutus esset, honorem a populo impetraturus non videretur. quamquam quid interfuit utrum repulsam an sic adeptam praeturam domum referret? quam cum propinqui ab eo pollui animadverterent, id egerunt, ne aut sellam ponere aut ius dicere auderet, insuperque e manu eius anulum, in quo caput Africani sculptum erat, detraxerunt. dii boni, quas tenebras e quo fulmine nasci passi estis!2 Age Q. Fabi Maximi Allobrogi<ci> et civis et imperatoris clarissimi filius Q. Fabius Maximus quam perditam luxuria vitam egit! cuius ut cetera flagitia obliterentur, tamen abunde illo dedecore mores nudari possunt, quod ei Q. Pompeius praetor urbanus paternis bonis interdixit, neque in tanta civitate qui illud decretum reprehenderet inventus est: dolenter enim homines ferebant pecuniam, quae Fabiae gentis splendori servire debebat, flagitiis dissici. ergo quem nimia patris indulgentia heredem reliquerat publica severitas exheredavit.3 Possedit favorem plebis Clodius Pulcher adhaerensque Fulvianae stolae pugio militare decus muliebri imperio subiectum habuit. quorum filius Pulcher, praeterquam quod enervem et frigidam iuventam egit, perdito etiam amore vulgatissimae meretricis infamis fuit mortisque erubescendo genere consumptus est: avide enim abdomine devorato foedae ac sordidae intemperantiae spiritum redditit.4 Nam Q. quidem Hortensi, qui in maximo et ingeniosorum civium et amplissimorum proventu summum auctoritatis atque eloquentiae gradum obtinuit, nepos Hortensius Corbio omnibus scortis abiectiorem et obsceniorem vitam exegit, ad ultimumque lingua eius tam libidini cunctorum inter lupanaria prostitit quam avi pro salute civium in foro excubuerat.
Valerius Maximus HOME

bav903.89 bbb366.46r bnf5840.86 bsb87454.72

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik