monumenta.ch > Quintilianus > 2 > 2 > 2 > 2 > 11 > 9 > 2 > 11 > 4
Valerius Maximus, Mirabilia, 3, III <<< >>> V
Valerius Maximus, Mirabilia, 3, Caput IV
0 quo venit ut et humili loco nati ad summam dignitatem consurgant et generosissimarum imaginum fetus in aliquod revoluti dedecus acceptam a maioribus lucem in tenebras convertant. quae quidem planiora suis exemplis reddentur, ac prius de his ordiar, quorum in meliorem statum facta mutatio splendidam relatu praebet materiam.1 Incunabula Tulli Hostili agreste tugurium cepit: eiusdem adulescentia in pecore pascendo fuit occupata: validior aetas imperium Romanum rexit et duplicavit: senectus excellentissimis * * * decorata in altissimo maiestatis fastigio fulsit.2 Verum Tullus etsi magnum admirabilis incrementi, domesticum tamen exemplum est: Tarquinium autem ad Romanum imperium occupandum fortuna in urbem nostram advexit, alienum, quod ~ exactu, alieniorem, quod ortum Corintho, fastidiendum, quod merca<to>re genitum, erubescendum, quod etiam exule [Demarato] natum patre. ceterum tam prosperum condicionis suae eventum industria sua pro invidioso gloriosum reddidit: dilatavit enim fines, cultum deorum novis sacerdotiis auxit, numerum senatus amplificavit, equestrem ordinem uberiorem reliquit, quaeque laudum eius consummatio est, praeclaris virtutibus effecit ne haec civitas paenitentiam ageret, quod regem a finitimis potius mutuata esset quam de suis legisset.3 In Tullio vero fortuna praecipue vires suas ostendit, vernam huic urbi natum regem dando. cui quidem diutissime imperium obtinere, quater lustrum condere, ter triumphare contigit. ad summam autem unde processerit et quo pervenerit statuae ipsius titulus abunde testatur servili cognomine et regia appellationeperplexis.4 Miro gradu Varro quoque ad consulatum macellaria patris taberna conscendit. et quidem fortuna parum duxit sordidissimae mercis capturis alito duodecim fasces largiri, nisi etiam L. Aemilium Paulum dedisset collegam. atque ita se in eius sinum infudit ut, cum apud Cannas culpa sua vires populi Romani exhausisset, Paulum, qui proelium committere noluerat, occidere pateretur, illum in urbem incolumem reduceret. quin etiam senatum gratias ei agentem, quod redire voluisset, ante portas eduxit extuditque ut gravissimae cladis auctori dictatura deferretur.5 Non parvus consulatus rubor M. Perpenna est, utpote [quam] consul ante quam civis, sed in bello gerendo utilior aliquanto rei publicae Varrone imperator: regem enim Aristonicum cepit Crassianaeque stragis punitor extitit, cum interim, cuius vita triumphavit, mors Papia lege damnata est: namque patrem illius, nihil ad se pertinentia civis Romani iura conplexum Sabelli iudicio petitum redire in pristinas sedes coegerunt. ita M. Perpennae nomen adumbratum, falsus consulatus, caliginis simile imperium, caducus triumphus, ~ aliena in urbe inprobe peregrinatus est.6 M. vero Porci Catonis incrementa publicis votis expetenda fuerunt, qui nomen suum Tusculi ignobile Romae nobilissimum reddidit: ornata sunt enim ab eo litterarum Latinarum monumenta, adiuta disciplina militaris, aucta maiestas senatus, prorogata familia, in qua maximum decus posterior ortus est Cato.101 Sed ut Romanis externa iungamus, Socrates, non solum hominum consensu, verum etiam Apollinis oraculo sapientissimus iudicatus, Phaenarete matre obstetrice et Sophronisco patre marmorario genitus ad clarissimum gloriae lumen excessit. neque immerito: nam cum eruditissimorum virorum ingenia in disputatione caeca vagarentur mensurasque solis ac lunae et ceterorum siderum loquacibus magis quam certis argumentis explicare conarentur, totius etiam mundi habitum conplecti auderent, primus ab his indoctis erroribus abductum animum suum intima condicionis humanae et in secessu pectoris repositos adfectus scrutari coegit, si virtus per se ipsa aestimetur, vitae magister optimus.102 Quem patrem Euripides aut quam matrem Demosthenes habuerit ipsorum quoque saeculo ignotum fuit. alterius autem matrem <holera, alterius patrem> cultellos venditasse omnium paene doctorum litterae locuntur. sed quid aut illius tragica aut huius oratoria vi clarius?
Valerius Maximus HOME
bav903.87 bbb366.45r bnf5840.84 bsb87454.70
Valerius Maximus, Mirabilia, 3, III <<< >>> V
monumenta.ch > Quintilianus > 2 > 2 > 2 > 2 > 11 > 9 > 2 > 11 > 4
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik