monumenta.ch > Velleius > 120 > 2 > 3 > 125 > 3
Valerius Maximus, Mirabilia, 3, II <<<     >>> IV

Valerius Maximus, Mirabilia, 3, Caput III

0 Egregiis virorum pariter ac feminarum operibus fortitudo se oculis hominum subiecit patientiamque in medium procedere hortata est, non sane infirmioribus radicibus stabilitam aut minus generoso spiritu abundantem, sed ita similitudine iunctam, ut cum ea vel ex ea nata videri possit.1 quid enim his, quae supra retuli, facto Mucii convenientius? cum a Porsenna rege Etruscorum urbem nostram gravi ac diutino bello urgueri aegre ferret, castra eius clam ferro cinctus intravit immolantemque ante altaria conatus occidere est. ceterum inter molitionem pii pariter ac fortis propositi oppressus nec causam adventus texit et tormenta quantopere contemneret mira patientia ostendit: perosus enim, credo, dexteram suam, quod eius ministerio in caede regis uti nequisset, iniectam foculo exuri passus est. nullum profecto di inmortales admotum aris cultum adtentioribus oculis viderunt. ipsum quoque Porsennam oblitum periculi sui ultionem suam vertere in admirationem coegit: nam 'revertere' inquit 'ad tuos, Muci, et eis refer te, cum vitam meam petieris, a me vita donatum'. cuius clementiam non adulatus Mucius tristior Porsennae salute quam sua laetior urbi se cum aeternae gloriae cognomine Scaevolae reddidit.2 Pompei etiam probabilis virtus, qui, dum legationis officio fungitur, a <rege> Gentio interceptus, cum senatus consilia prodere iuberetur, ardenti lucernae admotum digitum cremandum praebuit eaque patientia regi simul et desperationem tormentis quicquam ex se cognoscendi incussit et expetendae populi Romani amicitiae magnam cupiditatem ingeneravit. ac ne plura huiusce generis exempla domi scrutando saepius ad civilium bellorum detestandam memoriam progredi cogar, duobus Romanis exemplis contentus, quae ut clarissimarum familiarum commendationem, ita nullum publicum maerorem continent, externa subnectam.101 Vetusto Macedoniae more regi Alexandro nobilissimi pueri praesto erant sacrificanti. e quibus unus turibulo arrepto ante ipsum adstitit. in cuius brachium carbo ardens delapsus est. quo etsi ita urebatur, ut adusti corporis eius odor ad circumstantium nares perveniret, tamen et dolorem silentio pressit et brachium inmobile tenuit, ne sacrificium Alexandri aut concusso turibulo impediret aut edito gemitu re<li>gio<ne> aspergeret. rex, quo patientia pueri magis delectatus est, hoc certius perseverantiae experimentum sumere voluit: consulto enim sacrificavit diutius nec hac re eum proposito repulit. si huic miraculo Dareus inseruisset oculos, scisset eius stirpis milites vinci non posse, cuius infirmam aetatem tanto robore praeditam animadvertisset. Est et illa vehemens et constans animi militia, litteris pollens, venerabilium doctrinae sacrorum antistes, philosophia. quae ubi pectore recepta est, omni inhonesto atque inutili adfectu dispulso, totum [in] solidae virtutis munimento confirmat potentiusque metu facit ac dolore.102 Incipiam autem <a> Zenone Eleate. qui cum esset in dispicienda rerum natura maximae prudentiae inque excitandis ad vigorem iuvenum animis promptissimus, praeceptorum fidem exemplo virtutis suae publicavit: patriam enim egressus, in qua frui secura libertate poterat, Agrigentum miserabili servitute obrutum petiit, tanta fiducia ingenii ac morum suorum fretus, ut speraverit et tyranno et Phalari vaesanae mentis feritatem a se deripi posse. postquam deinde apud illum plus consuetudinem dominationis quam consilii salubritatem valere animadvertit, nobilissimos eius civitatis adulescentes cupiditate liberandae patriae inflammavit. cuius rei cum indicium ad tyrannum manasset, convocato in forum populo torquere eum vario cruciatus genere coepit subinde quaerens quosnam consilii participes haberet. at ille neque eorum <quemquam> nominavit et proximum quemque ac fidissimum tyranno suspectum reddidit increpitansque Agrigentinis ignaviam ac timiditatem effecit ut subito mentis inpulsu concitati Phalarim lapidibus prosternerent. senis ergo unius eculeo inpositi non supplex vox nec miserabilis eiulatus, sed fortis cohortatio totius urbis animum fortunamque mutavit.103 Eiusdem nominis philosophus, cum <a> Nearcho tyranno, de cuius nece consilium inierat, torqueretur supplicii pariter atque indicandorum gratia consciorum, doloris victor, sed ultionis cupidus, esse dixit quod secreto audire eum admodum expediret, laxatoque eculeo, postquam insidiis opportunum animadvertit, aurem eius morsu corripuit nec ante dimisit quam et ipse vita et ille parte corporis privaretur.104 Talis patientiae aemulus Anaxarchus, cum a tyranno Cypriorum Nicocreonte torqueretur nec ulla vi inhiberi posset quo minus eum amarissimorum maledictorum verberibus invicem ipse torqueret, ad ultimum amputationem linguae minitanti 'non erit' inquit, 'effeminate adulescens, haec quoque pars corporis mei tuae dicionis', protinusque dentibus abscisam et conmanducatam linguam in os eius ira patens expuit. multorum aures illa lingua et in primis Alexandri regis admiratione sui adtonitas habuerat, dum terrae condicionem, habitum maris, siderum motus, totius denique mundi naturam prudentissime et facundissime expromit. paene tamen occidit gloriosius quam viguit, quia tam forti fine inlustrem professionis actum conprobavit, Anaxarchique ~ non vitam modo deseruit, sed mortem reddidit clariorem.105 In Theodoto quoque viro gravissimo Hieronymus tyrannus tortorum manus frustra fatigavit: rupit enim verbera, fidiculas laxavit, solvit eculeum, lamminas extinxit prius quam efficere potuit ut tyrannicidii conscios indicaret. quin etiam satellitem, in quo totius dominationis summa quasi quodam cardine versabatur, falsa criminatione inquinando fidum lateri eius custodem eripuit beneficioque patientiae non solum quae occulta fuerunt texit, sed etiam tormenta sua ultus est. quibus Hieronymus, dum inimicum cupide lacerat, amicum temere perdidit.106 Apud Indos vero patientiae meditatio tam obstinate usurpari creditur, ut sint qui omne vitae tempus nudi exigant, modo Caucasi montis gelido rigore corpora sua durantes, modo flammis sine ullo gemitu obicientes. atque his haud parva gloria contemptu doloris adquiritur titulusque sapientiae datur.107 Haec e pectoribus altis et eruditis orta sunt, illud tamen non minus admirabile servilis animus cepit. servus barbarus Hasdrubalem, quod dominum suum occidisset graviter ferens, subito adgressus interemit, cumque conprehensus omni modo cruciaretur, laetitiam tamen, quam ex vindicta ceperat, in ore constantissime retinuit. non ergo fastidioso aditu virtus: excitata vivida ingenia ad se penetrare patitur neque haustum sui cum aliquo personarum discrimine largum malignumve praebet, sed omnibus aequaliter exposita quid cupiditatis potius quam quid dignitatis attuleris aestimat inque captu bonorum suorum tibi ipsi pondus examinandum relinquit, ut quantum subire animo sustinueris, tantum tecum auferas.
Valerius Maximus HOME

bav903.84 bbb366.43r bnf5840.81 bsb87454.67

Valerius Maximus, Mirabilia, 3, II <<<     >>> IV
monumenta.ch > Velleius > 120 > 2 > 3 > 125 > 3

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik