monumenta.ch > Plinius > 34 > 10
Valerius Maximus, Mirabilia, 2, IX <<<    

Valerius Maximus, Mirabilia, 2, Caput X

0 Est et illa quasi privata censura, maiestas clarorum virorum, sine tribunalium fastigio, sine apparitorum ministerio potens in sua amplitudine obtinenda: grato enim et iucundo introitu animis hominum adlabitur admirationis praetexto velata. quam recte quis dixerit longum et beatum honorem esse sine honore.1 Nam quid plus tribui potuit consuli quam est datum reo Metello? qui cum causam repetundarum diceret tabulaeque eius ab accusatore expostulatae ad nomen inspiciendum circa iudices ferrentur, totum consilium ab earum contemplatione oculos avertit, ne de aliqua re, quae in his relatae erant, videretur dubitasse. non in tabulis, sed in vita Q. Metelli argumenta sincere administratae provinciae legenda sibi iudices crediderunt, indignum rati integritatem tanti viri exigua cera et paucis litteris per<pen>di.2 Sed quid mirum, si debitus honos a civibus Metello tributus est, quem superiori Africano etiam hostis praestare non dubitavit? si quidem rex Antiochus bello, quod cum Romanis gerebat, filium eius a militibus suis interceptum honoratissime excepit regiisque muneribus donatum ultro et celeriter patri remisit, quamquam ab eo tum maxime finibus imperii pellebatur. sed et rex <et> lacessitus maiestatem excellentissimi viri venerari quam dolorem suum ulcisci maluit. Ad eundem Africanum in Liternina villa se continentem conplures praedonum duces videndum eodem tempore forte confluxerunt. quos cum ad vim faciendam venire existimasset, praesidium domesticorum in tecto conlocavit eratque in his repellendis et animo et apparatu occupatus. quod ut praedones animadverterunt, dimissis militibus abiectisque armis ianuae adpropinquant et clara voce nuntiant Scipioni non vitae eius hostes, sed virtutis admiratores venisse conspectum et congressum tanti viri quasi caeleste aliquod beneficium expetentes: proinde securum se ~ nobis spectandum praebere ne gravetur. haec postquam domestici Scipioni retulerunt, fores reserari eosque intromitti iussit. qui postes ianuae tamquam aliquam religiosissimam aram sanctumque templum venerati cupide Scipionis dexteram adprehenderunt ac diu osculati positis ante vestibulum donis, quae deorum inmortalium numini consecrari solent, laeti, quod Scipionem vidisse contigisset, ad ~ lares reverterunt. quid hoc fructu maiestatis excelsius, quid etiam iucundius? hostis iram admiratione sui placavit, spectaculo praesentiae suae latronum gestientis oculos vidit. delapsa caelo sidera hominibus si se offerant, venerationis amplius non recipient.3 Et haec quidem vivo Scipioni, illud autem Aemilio Paulo exanimi contigit: nam cum exequiae eius celebrarentur ac forte tunc principes Macedoniae legationis nomine Romae morarentur, funebri lecto sponte sua sese subiecerunt. quod aliquanto maius videbitur, si qui cognoscat lecti illius frontem Macedonicis triumphis fuisse adornatam: quantum enim Paulo tribuerunt, propter quem gentis suae cladium indicia per ora vulgi ferre non exhorruerunt! quod spectaculum funeri speciem alterius triumphi adiecit: bis enim te, Paule, Macedonia urbi nostrae inlustrem ostendit, incolumem spoliis suis, fato functum umeris.4 Ne fili quidem tui Scipionis Aemiliani, quem in adoptionem dando duarum familiarum ornamentum esse voluisti, maiestati parum honoris tributum est, cum eum adulescentem admodum a Lucullo consule petendi auxilii gratia ex Hispania in Africam missum Karthaginienses et Masinissa rex de pace disceptatorem velut consulem et imperatorem habuerunt. ignara quidem fatorum suorum Karthago: orientis enim illud iuventae decus deorum atque hominum indulgentia ad excidium eius alebatur, ut superius cognomen Africanum capta, posterius eversa Corneliae genti daret.5 Quid damnatione, quid exilio miserius? atqui P. Rutilio conspiratione publicanorum perculso auctoritatem adimere non valuerunt. cui Asiam petenti omnes provinciae illius civitates legatos secessum eius opperientes obviam miserunt. exulare aliquis ~ loco hoc aut triumphare iustius dixerit.6 C. etiam Marius in profundum ultimarum miseriarum abiectus ex ipso vitae discrimine beneficio maiestatis emersit: missus enim ad eum occidendum in privata domo Minturnis clausum servus publicus natione Cimber et senem et inermem et squalore obsitum strictum gladium tenens adgredi non sustinuit et claritate viri obcaecatus abiecto ferro attonitus inde ac tremens fugit. Cimbrica nimirum calamitas oculos hominis praestrinxit, devictaeque gentis suae interitus animum comminuit, etiam dis inmortalibus indignum ratis ab uno eius nationis interfici Marium, quam totam deleverat. Minturnenses autem maiestate illius capti conprehensum iam et constrictum dira fati necessitate incolumem praestiterunt. nec fuit eis timori asperrima Sullae victoria, cum praesertim ipse Marius eos a conservando Mario absterrere posset.7 M. quoque Porcium Catonem admiratio fortis ac sincerae vitae adeo venerabilem senatui fecit, ut, cum invito C. Caesare consule adversus publicanos dicendo in curia diem traheret <et> ob id iussu eius a lictore in carcerem duceretur, universus senatus illum sequi non dubitaret. quae res divini animi perseverantiam flexit.8 Eodem ludos Florales, quos Messius aedilis faciebat, spectante populus ut mimae nudarentur postulare erubuit. quod cum ex Favonio amicissimo sibi una sedente cognosset, discessit e theatro, ne praesentia sua spectaculi consuetudinem impediret. quem abeuntem ingenti plausu populus prosecutus priscum morem iocorum in scaenam revocavit, confessus plus se maiestatis uni illi tribuere quam sibi universo vindicare. quibus opibus, quibus imperiis, quibus triumphis hoc datum est? exiguum viri patrimonium, astricti continentia mores, modicae clientelae, domus ambitioni clausa, paterni generis una [inl.] imago, minime blanda frons, sed omnibus numeris perfecta virtus. quae quidem effecit ut quisquis sanctum et egregium civem significare velit, sub nomine Catonis definiat.101 Dandum est aliquid loci etiam alienigenis exemplis, ut dometicis aspersa ipsa varietate delectent. Harmodi et Aristogitonis, qui Athenas tyrannide liberare conati sunt, effigies aeneas Xerxes ea urbe devicta in regnum suum transtulit. longo deinde interiecto tempore Seleucus in pristinam sedem reportandas curavit. Rhodii quoque eas urbi suae adpulsas, cum in hospitium publice invitassent, sacris etiam <in> pulvinaribus conlocaverunt. nihil hac memoria felicius, quae tantum venerationis in tam parvulo aere possidet.102 Quantum porro honoris Athenis Xenocrati, sapientia pariter ac sanctitate claro, tributum est! cum testimonium dicere coactus ad aram accessisset, ut more eius civitatis iuraret omnia se vere retulisse, universi iudices consurrexerunt proclamaruntque ne ius iurandum diceret, quodque sibimet ipsis postmodum dicendae sententiae loco remissuri non erant, sinceritati eius concedendum existimarunt.
Valerius Maximus HOME

bav903.66 bbb366.34r bnf5840.63 bsb87454.54

Valerius Maximus, Mirabilia, 2, IX <<<    
monumenta.ch > Plinius > 34 > 10

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik