monumenta.ch > Plinius > 14 > 7 > 7 > 1 > 1 > titel > 4 > 5 > 1 > 1 > 3 > 1 > 1 > 1 > B > 1 > 6 > 6 > 3 > 1 > 9 > 9
Valerius Maximus, Mirabilia, 2, VIII <<< >>> X
Valerius Maximus, Mirabilia, 2, Caput IX
0 Castrensis disciplinae tenacissimum vinculum et militaris rationis diligens observatio admonet me ut ad censuram pacis magistram custodemque transgrediar: nam ut opes populi Romani in tantum amplitudinis imperatorum virtutibus excesserunt, ita probitas et continentia, censorio supercilio examinata, est opus effectu par bellicis laudibus: quid enim prodest foris esse strenuum, si domi male vivitur? expugnentur licet urbes, corripiantur gentes, regnis manus iniciantur, nisi foro et curiae officium ac verecundia sua constiterit, partarum rerum caelo cumulus aequatus sedem stabilem non habebit. ad rem igitur pertinet nosse atque adeo recordari acta censoriae potestatis.1 Camillus et Postumius censores aera poenae nomine eos, qui ad senectutem caelibes pervenerant, in aerarium deferre iusserunt, iterum puniri dignos, si quo modo de tam iusta constitutione queri sunt ausi, cum in hunc modum increparentur: 'natura vobis quemadmodum nascendi, ita gignendi legem scribit, parentesque vos alendo nepotum nutriendorum debito, si quis est pudor, alligaverunt. accedit his quod etiam fortuna longam praestandi huiusce muneris advocationem estis adsecuti, cum interim consumpti sunt anni vestri et mariti et patris nomine vacui. ite igitur et non odiosam exsolvite stipem, utilem posteritati numerosae.'2 Horum severitatem M. Valerius Maximus et C. Iunius Brutus Bubulcus censores consimili genere animadversionis imitati sunt: L. enim Annium senatu moverunt, quod quam virginem in matrimonium duxerat repudiasset nullo amicorum [in] consilio adhibito. at hoc crimen nescio an superiore maius: illo nam<que> coniugalia sacra spreta tantum, hoc etiam iniuriose tractata sunt. optimo ergo iudicio censores indignum eum aditu curiae existimaverunt,3 sicut Porcius Cato L. Flamininum, quem e numero senatorum sustulit, quia in provincia quendam damnatum securi percusserat tempore supplicii ad arbitrium et spectaculum mulierculae, cuius amore tenebatur, electo. et poterat inhiberi respectu consulatus, quem is gesserat, atque auctoritate fratris eius Titi Flaminini. sed et censor <et> Cato, duplex severitatis exemplum, eo magis illum notandum statuit, quod amplissimi honoris maiestatem tam taetro facinore inquinaverat nec pensi duxerat isdem imaginibus ascribi meretricis oculos humano sanguine delectatos et regis Philippi supplices manus.4 Quid de Fabrici Luscini censura loquar? narravit omnis aetas et deinceps narrabit ab eo Cornelium Rufinum duobus consulatibus et dictatura speciosissime functum, quod X pondo vasa argentea conparasset, perinde ac malo exemplo luxuriosum in ordine senatorio retentum non esse. ipsae medius fidius mihi litterae saeculi nostri obstupescere videntur, cum ad tantam severitatem referendam ministerium adcommodare coguntur, ac vereri ne non nostrae urbis acta commemorare existimentur: vix enim credibile est intra idem pomerium X pondo argenti et invidiosum fuisse censum et inopiam haberi contemptissimam.5 M. autem Antonius et L. Flaccus censores Duronium senatu moverunt, quod legem de coercendis conviviorum sumptibus latam tribunus plebi abrogaverat. mirifica notae causa: quam enim inpudenter Duronius rostra conscendit illa dicturus: 'freni sunt iniecti vobis, Quirites, nullo modo perpetiendi. alligati et constricti estis amaro vinculo servitutis: lex enim lata est, quae vos esse frugi iubet. abrogemus igitur istud horridae vetustatis rubigine obsitum imperium: etenim quid opus libertate, si volentibus luxu perire non licet?'6 Age, par proferamus aequali iugo virtutis honorumque societate iunctum, instinctu autem aemulationis animo dissidens. Claudius Nero Liviusque Salinator, secundi Punici belli temporibus firmissima rei publicae latera, quam destrictam simul egerunt censuram! nam cum equitum centurias recognoscerent et ipsi propter robur aetatis etiam nunc eorum essent e numero, ut est ad Polliam ventum tribum, praeco lecto nomine Salinatoris citandum necne sibi esset haesitavit. quod ubi intellexit Nero, et citari collegam et equum vendere iussit, quia populi iudicio damnatus esset. Salinator quoque eadem animadversione Neronem persecutus est adiecta causa, quod non sincera fide secum in gratiam redisset. quibus viris si quis caelestium significasset futurum ut eorum sanguis inlustrium imaginum serie deductus in ortum salutaris principis nostri conflueret, depositis inimicitiis artissimo se amicitiae foedere iunxissent, servatam ab ipsis patriam communi stirpi servandam relicturi. Salinator vero quattuor atque XXX tribus inter aerarios referre non dubitavit, <quod,> cum se damnassent, postea consulem et censorem fecissent, praetexuitque causam, quia necesse esset eas alterutro facto crimine temeritatis aut periurii teneri. unam tantum modo tribuum Maeciam vacuam nota reliquit, quae eum suffragiis suis ut non damnatione, ita ne honore quidem dignum iudicaverat. quam putemus constantis et praevalidi illum ingenii fuisse, qui neque tristi iudiciorum exitu conpelli neque honorum magnitudine adduci potuit quo se blandiorem in administratione rei publicae gereret?7 Equestris quoque ordinis bona magnaque pars cccc iuvenes censoriam notam patiente animo sustinuerunt, quos M'. Valerius et P. Sempronius, quia in Sicilia ad munitionum opus explicandum ire iussi facere id neglexerant, equis publicis spoliatos in numerum aerariorum retulerunt.8 Turpis etiam metus censores summa cum severitate poenam exegerunt: M. enim Atilius Regulus et L. Furius Philus M. Metellum quaestorem conpluresque equites Romanos, qui post infeliciter commissam Cannensem pugnam cum eo abituros se Italia iuraverant, dereptis equis publicis inter aerarios referendos curaverunt. eos <quo>que gravi nota adfecerunt, qui cum in potestatem Hannibalis venissent, legati ab eo missi ad senatum de permutandis captivis, neque inpetrassent quod petebant, in urbe manserunt, quia et Romano sanguini fidem praestare conveniens erat et M. Atilius Regulus censor perfidiam notabat, cuius pater per summos cruciatus expirare quam fallere Karthaginienses satius esse duxerat. iam haec censura ex foro in castra transcendit, quae neque timeri neque decipi voluit hostem.9 Secuntur duo eiusdem generis exempla, eaque adiecisse satis erit. <C.> Geta, cum a L. Metello et Cn. Domitio censoribus senatu motus esset, postea censor factus est. item M. Valerius Messala censoria nota perstrictus censoriam postmodum potestatem impetravit. quorum ignominia virtutem acuit: rubore enim eius excitati omnibus viribus incubuerunt, ut digni civibus viderentur, quibus dari potius quam obici censura deberet.
Valerius Maximus HOME
bav903.63 bbb366.32v bnf5840.59 bsb87454.51
Valerius Maximus, Mirabilia, 2, VIII <<< >>> X
monumenta.ch > Plinius > 14 > 7 > 7 > 1 > 1 > titel > 4 > 5 > 1 > 1 > 3 > 1 > 1 > 1 > B > 1 > 6 > 6 > 3 > 1 > 9 > 9
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik