monumenta.ch > Plinius > 14 > 7
Valerius Maximus, Mirabilia, 2, VI <<< >>> VIII
Valerius Maximus, Mirabilia, 2, Caput VII
0 Venio nunc ad praecipuum decus et ad stabilimentum Romani imperii, salutari perseverantia ad hoc tempus sincerum et incolume servatum, militarisdisciplinae tenacissimum vinculum, in cuius sinu ac tutela serenus tranquillusque beatae pacis status adquiescit.1 P. Cornelius Scipio, cui deleta Karthago avitum cognomen dedit, consul in Hispaniam missus, ut insolentissimos Numantinae urbis spiritus superiorum ducum culpa nutritos contunderet, eodem momento temporis, quo castra intravit, edixit ut omnia ex his, quae voluptatis causa conparata erant, auferrentur ac summoverentur: nam constat tum maximum inde institorum et lixarum numerum cum duobus milibus scortorum abisse. hac turpi atque erubescenda sentina vacuefactus exercitus noster, qui paulo ante metu mortis deformi se foederis ictu maculaverat, erecta et recreata virtute acrem illam et animosam Numantiam incendiis exustam ruinisque prostratam solo aequavit. itaque neglectae disciplinae militaris indicium Mancini miserabilis deditio, servatae merces speciosissimus Scipionis triumphus extitit.2 Eius sectam Metellus secutus, cum exercitum in Africa Iugurthino bello nimia Spuri Albini indulgentia corruptum consul accepisset, omnibus imperii nervis ad revocandam pristinae disciplinam militiae conisus est: nec singulas partes adprehendit, sed totam continuo in suum statum redegit: protinus namque lixas e castris submovit cibumque coctum venalem proponi vetuit: in agmine neminem militum ministerio servorum iumentorumque, ut arma sua et alimenta ipsi ferrent, uti passus est: castrorum subinde locum mutavit: eadem, tamquam Iugurtha semper adesset, vallo fossaque aptissime cinxit. quid ergo restituta continentia, quid repetita industria profecit? crebras scilicet victorias et multa tropaea peperit ex eo hoste, cuius tergum sub ambitioso imperatore Romano militi videre non contigerat.3 Bene etiam illi disciplinae militari adfuerunt, qui necessitudinum perruptis vinculis ultionem vindictamque laesae cum ignominia domuum suarum exigere non dubitaverunt: nam P. Rupilius consul <eo bello, quod in Sicilia cum fugitivis gessit, Q. Fabium generum suum, quia neglegentia Tauromenitanam arcem amiserat, provincia iussit decedere.>4 <C. Cotta consul> P. Aurelium [filium] Pecuniolam sanguine sibi iunctum, quem obsidioni Liparitanae ad auspicia repetenda Messanam transiturus praefecerat, virgis caesum militiae munere inter pedites fungi coegit, quod eius culpa agger incensus, paene castra erant capta.5 Q. etiam Fulvius Flaccus censor Fulvium fratrem consortem legionem, in qua tribunus militum erat, iniussu consulis domum dimittere ausum senatu movit. ~ non digna exempla tam breviter, nisi maioribus urguerer, referrentur: quid enim tam difficile factu quam copulatae societati generis et imaginum deformem in patriam reditum indicere aut communioni nominis ac familiae veteris propinquitatis serie cohaerenti virgarum contumeliosa verbera adhibere aut censorium supercilium adversus fraternam caritatem destringere? Dentur haec singula quamvis claris civitatibus, abunde tamen gloria disciplinae militaris instructae videbuntur:6 at nostra urbs, quae omni genere mirificorum exemplorum totum terrarum orbem replevit, imperatorum proprio sanguine manantes secures [habet], ne turbato militiae ordine vindicta deesset, ex castris publice speciosas, privatim lugubres duplici vultu recepit, incerta gratulandi prius an adloquendi officio fungeretur. igitur ego quoque haesitante animo vos, bellicarum rerum severissimi custodes, Postumi Tuberte et Manli Torquate, memoria ac relatione conplector, qui<a> animadverto fore ut pondere laudis, quam meruistis, obrutus magis inbecillitatem ingenii mei detegam quam vestram virtutem, sicut par est, repraesentem. tu namque, Postumi, dictator A. Postumium, quem ad generis penetraliumque sacrorum successionem propagandam genueras, cuius infantiae blandimenta sinu atque osculis foveras, quem puerum litteris, quem iuvenem armis instruxeras, sanctum, fortem, amantem tui pariter ac patriae, quia non tuo iussu, sed sua sponte <e> praesidio progressus hostis fuderat, victorem securi feriri iussisti et ad hoc peragendum imperium paternae vocis ministerio sufficere valuisti: nam oculos tuos certum scio clarissima in luce tenebris offusos ingens animi opus intueri nequivisse. tu item, [Postumi] Torquate, Latino bello consul filium, quod provocatus a Gemino Maecio duce Tusculanorum ad dimicandum te ignaro descenderat, gloriosam victoriam et speciosa spolia referentem abripi ab lictore et in modum hostiae mactari iussisti, satius esse iudicans patrem forti filio quam patriam militari disciplina carere.7 Age, quanto spiritu putamus usum L. Quintium Cincinnatum dictatorem eo tempore, quo devictis Aequiculis et sub iugum missis L. Minucium consulatum deponere coegit, quod castra eius idem hostes obsederant? indignum enim maximo imperio credidit quem non sua virtus, sed fossa vallumque tutum praestiterat, cuique verecundiae non fuerat arma Romana metu trepida clausis portis contineri. ergo imperiosissimi xii fasces, penes quos senatus et equestris ordinis et universae plebis summum decus erat, quorumque nutu Latium ac totius Italiae vires regebantur, contusi atque fracti dictatoriae se animadversioni substraverunt: ac, ne inulta foret laesa gloria militaris, consul delicti omnis vindex punitus est. his, ut ita dicam, piaculis, Mars, imperii nostri pater, ubi aliqua ex parte a tuis auspiciis degeneratum erat, numen tuum propitiabatur, adfinium et cognatorum et fratrum nota, filiorum strage, ignominiosa consulum eiuratione.8 Eiusdem ordinis quod sequitur. Papirius dictator, cum adversus imperium eius Q. Fabius Rullianus magister equitum exercitum in aciem eduxisset, quamquam fusis Samnitibus in castra redierat, tamen neque virtute eius neque successu neque nobilitate motus virgas expediri eumque nudari iussit. o spectaculum admirabile! et Rullianus et magister equitum et victor scissa veste spoliatoque corpore lictorum se verberibus lacerandum praebuit, ut in acie exceptorum vulnerum nodosis ictibus cruore renovato victoriarum, quas modo speciosissimas erat adeptus, titulos respergeret. precibus deinde suis exercitus occasionem Fabio confugiendi in urbem dedit, ubi frustra senatus auxilium inploravit: nihilo minus enim Papirius in exigenda poena perseverait. itaque coactus est pater eius post dictaturam tertiumque consulatum rem ad populum devocare auxiliumque tribunorum plebi supplex pro filio petere. neque hac re severitas Papiri refrenari potuit. ceterum, cum ab universis civibus et ipsis tribunis plebi rogaretur, testatus est se poenam illam non Fabio, sed populo et tribuniciae concedere potestati.9 L. quoque Calpurnius Piso consul, cum in Sicilia bellum adversus fugitivos gereret et <C.> Titius equitum praefectus [fugitivorum] multitudine hostium circumventus arma iis tradidisset, his praefectum ignominiae generibus adfecit: iussit eum toga laciniis abscisis amictum discinctaque tunica indutum nudis pedibus a mane in noctem usque ad principia per omne tempus militiae adesse. interdixit etiam ei convictum hominum usumque balnearum, turmasque equitum, quibus praefuerat, ademptis equis in funditorum alas transcripsit. magnum profecto dedecus patriae pari sontium dedecore vindicatum est, quoniam quidem id egit Piso, ut qui cupiditate vitae adducti cruce dignissimis fugitivis tropaea de se statuere concesserant libertatique suae servili manu flagitiosum inponi iugum non erubuerant, amarum lucis usum experirentur mortemque, quam effeminate timuerant, viriliter optarent.10 Nec minus Pisone acriter Q. Metellus. qui, cum apud <Con>trebiam res gereretur, conlocatas a se in quadam statione quinque cohortes atque ex ea viribus hostium depulsas repetere eandem stationem e vestigio iussit, non quod speraret ab his amissum locum recuperari posse, sed ut praeteritae culpam pugnae insequentis certaminis manifesto periculo puniret. edixit etiam ut, si quis ex his fugiens castra petisset, pro hoste interficeretur. qua severitate conpressi milites et corporibus fatigatis et animis desperatione vitae inplicatis loci tamen iniquitatem multitudinemque hostium superarunt. humanae igitur inbecillitatis efficacissimum duramentum est necessitas.11 In eadem provincia Q. Fabius Maximus ferocissimae gentis animos contundere et debilitare cupiens mansuetissimum ingenium suum ad tempus deposita clementia [severiore] uti severitate coegit: omnium enim, qui ex praesidiis Romanorum ad hostes <trans>fugerant captique erant, manus abscidit, ut trunca prae se brachia gestantes metum defectionis reliquis inicerent. rebelles itaque manus a corporibus suis distractae inque cruentato solo sparsae ceteris ne idem committere auderent documento fuerunt.12 Nihil mitius superiore Africano. is tamen ad firmandam disciplinam militarem aliquid ab alienissima sibi crudelitate amaritudinis mutuandum existimavit: si quidem devicta Karthagine, cum omnes, qui ex nostris exercitibus ad Poenos transierant, in suam potestatem redegisset, gravius in Romanos quam in Latinos transfugas animadvertit: hos enim tamquam patriae fugitivos crucibus adfixit, illos tamquam perfidos socios securi percussit. non prosequar hoc factum ulterius, et quia Scipionis est et quia Romano sanguini quamvis merito perpesso servile supplicium insultare non adtinet, cum praesertim transire ad ea liceat, quae sine domestico vulnere gesta narrari possunt.13 Nam posterior Africanus everso Punico imperio exterarum gentium transfugas in edendis populo spectaculis feris bestiis obiecit, [cont.14 et L. Paulus Perse rege superato eiusdem generis et culpae homines elephantis proterendos substravit, utilissimo quidem exemplo, si tamen acta excellentissimorum virorum humiliter aestimare sine insolentiae reprehensione permittitur: aspero enim et absciso castigationis genere militaris disciplina indiget, quia vires armis constant, quae ubi a recto tenore desciverint, oppressura sunt, nisi opprimantur.15 Sed tempus est eorum quoque mentionem fieri, quae iam non a singulis, verum ab universo senatu pro militari more obtinendo defendendoque administrata sunt. L. Marcius tribunus militum, cum reliquias duorum exercituum Publi et Gnaei Scipionum, quos arma Punica in Hispania absumpserant, dispersas mira virtute collegisset earumque suffragiis dux esset creatus, senatui de rebus actis a se scribens in hunc modum orsus est: 'L. Marcius pro praetore'. cuius honoris usurpatione uti eum patribus conscriptis non placuit, quia duces a populo, non a militibus creari solerent. quo tempore tam ~ iniusto, tam gravi propter inmane rei publicae damnum etiam tribunus militum adulandus erat, quoniam quidem ad statum totius civitatis corrigendum unus suffecerat. sed nulla clades, nullum meritum valentius militari disciplina fuit. Succurrebat enim illis quam animosa severitate Tarentino bello maiores eorum usi fuissent, in quo quassatis et adtritis rei publicae viribus, cum magnum captivorum civium suorum numerum a Pyrro rege ultro missum recepissent, decreverunt ut ex iis, qui equo meruerant, peditum numero militarent, qui pedites fuerant, in funditorum auxilia transcriberentur, neve quis eorum intra castra tenderet, neve locum extra adsignatum vallo aut fossa cingeret, neve tentorium ex pellibus haberet. recursum autem his ad pristinum militiae ordinem proposuerunt, si quis bina spolia ex hostibus tulisset. quibus suppliciis conpressi ex deformibus Pyrri munusculis acerrimi hostes extiterunt. Parem iram senatus adversus illos destrinxit, qui apud Cannas rem publicam deseruerant: nam cum eos gravitate decreti ultra mortuorum condicionem relegasset, acceptis a M. Marcello litteris, ut eorum sibi opera ad expugnationem Syracusarum uti liceret, rescripsit indignos esse qui in castra reciperentur: ceterum se ei permittere ut faceret quod expedire rei publicae iudicasset, dum ne quis ex his munere vacaret aut dono militiae donaretur aut in Italiam, donec hostes in ea essent, accederet. sic enervis animos odisse virtus solet. Age, quam graviter senatus tulit quod Q. Petilium consulem fortissime adversus Ligures pugnantem occidere milites passi essent! legioni neque stipendium anni procedere neque aera dari voluit, quia pro salute imperatoris hostium se telis non obtulerant. idque decretum amplissimi ordinis speciosum et aeternum Petili monumentum extitit, sub quo in acie morte, in curia ultione clari cineres eius adquiescunt. Consimili animo, cum ei Hannibal vi milium Romanorum, quae capta in castris habebat, redimendorum potestatem fecisset, condicionem sprevit memor tantam multitudinem armatorum iuvenum, si honeste mori voluisset, turpiter capi non potuisse. quorum nescio utrum maius dedecus fuerit quod patria spei an quod hostis metus nihil in his reposuerit, ~ haec pro se, ille ne adversus se dimicarent parvi ducendo. Sed cum aliquotiens senatus pro militari disciplina severe excubuerit, nescio an tum praecipue, cum milites, qui Regium iniusto bello occupaverant mortuoque duce Iubellio M. Caesium scribam eius sua sponte imperatorem delegerant, carcere inclusit, ac M. Fulvio Flacco tribuno plebi denuntiante ne in cives Romanos adversus morem maiorum animadverteret, nihilo minus propositum executus est. ceterum quo minore cum invidia id perageretur, quinquagenos per singulos dies virgis caesos securi percuti iussit eorumque corpora sepulturae mandari mortemque lugeri vetuit.101 Leniter hoc patres conscripti, si Karthaginiensium senatus in militiae negotiis procurandis violentiam intueri velimus, a quo duces bella pravo consilio gerentes, etiam si prospera fortuna subsecuta esset, cruci tamen suffigebantur, quod bene gesserant deorum inmortalium adiutorio, quod male commiserant ipsorum culpae inputante.102 Clearchus vero Lacedaemoni<or>um dux egregio dicto disciplinam militiae continebat, identidem exercitus sui auribus inculcando a militibus imperatorem potius quam hostem metui debere. quo aperte denuntiabat futurum ut spiritum poenae inpenderent, quem pugnae [acceptum ferre] dubitassent. idque a duce praecipi non mirabantur maternarum blanditiarum memores, quibus exituri ad proeliandum monebantur ut aut vivi cum armis in conspectum earum venirent aut mortui in armis referrentur. hoc intra domesticos parietes accepto signo Spartanae acies dimicabant. sed aliena prospexisse tantum modo satis est, cum propriis multoque uberioribus et felicioribus exemplis gloriari liceat.
Valerius Maximus HOME
bav903.53 bbb366.27r bnf5840.48 bsb87454.43
Valerius Maximus, Mirabilia, 2, VI <<< >>> VIII
monumenta.ch > Plinius > 14 > 7
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik