monumenta.ch > Plinius > 14 > 7 > 7 > 1 > 1 > titel > 4 > 5 > 1 > 1 > 3 > 1 > 1 > 1 > B > 1 > 6 > 6
Valerius Maximus, Mirabilia, 2, V <<<     >>> VII

Valerius Maximus, Mirabilia, 2, Caput VI

1 Idem sensit proxi<ma> maiorum nostorum gravitati Spartana civitas, quae severissimis Lycurgi legibus obtemperans aliquamdiu civium suorum oculos a contemplanda Asia retraxit, ne inlecebris eius capti ad delicatius vitae genus prolaberentur: audierant enim inde lautitiam et inmodicos sumptus et omnia non necessariae voluptatis genera fluxisse, primosque Ionas unguenti coronarumque in convivio dandarum et secundae mensae ponendae consuetudinem haud parva luxuriae inritamenta repperisse. ac minime mirum est quod homines labore ac patientia gaudentes tenacissimos patriae nervos externarum deliciarum contagione solvi et hebetari noluerunt, cum aliquanto faciliorem virtutis ad luxuriam quam luxuriae ad virtutem transitum viderent. quod eos non frustra timuisse dux ipsorum Pausanias patefecit, qui maximis operibus editis, ut primum se Asiae moribus permisit, fortitudinem suam effeminato eius cultu mollire non erubuit.2 Eiusdem civitatis exercitus non ante ad dimicandum descendere solebant quam tibiae concentu et anapaesti pedis modulo cohortationis calorem animo traxissent, vegeto et crebro ictus sono strenue hostem invadere admoniti. idem ad dissimulandum et occultandum vulnerum suorum cruorem punicis in proelio tunicis utebantur, non ne ipsis aspectus eorum terrorem, sed ne hostibus fiduciae aliquid adferret.3 Egregios virtutis bellicae spiritus Lacedaemoniorum prudentissimi pacis moribus Athenienses subsecuntur, apud quos inertia e latebris suis languore marcens in forum perinde ac delictum aliquod protrahitur fitque ut <non> facinorosae, ita erubescendae rea culpae.4 Eiusdem urbis et sanctissimum consilium Areios pagus quid quisque Atheniensium ageret aut quonam quaestu sustentaretur diligentissime inquirere solebat, ut homines honestatem, vitae rationem memores reddendam esse, sequerentur.5 Eadem bonos cives corona decorandi prima consuetudinem introduxit, duobus oleae conexis ramulis clarum Periclis cingendo caput, probabile institutum, si rem sive personam intueri velis: nam et virtutis uberrimum alimentum est honos et Pericles dignus a quo talis muneris dandi potestas potissimum initium caperet.6 Age, quid illud institutum Athenarum, quam memorabile, quod convictus a patrono libertus ingratus iure libertatis exuitur! 'supersedeo te' inquit 'habere civem tanti muneris impium aestimatorem nec adduci possum ut credam urbi utilem quem domui scelestum cerno. abi igitur et esto servus, quoniam liber esse nescisti'.7 Idem Massilienses quoque ad hoc tempus usurpant, disciplinae gravitate, prisci moris observantia, caritate populi Romani praecipue conspicui. qui tres in eodem manumissiones rescindere permittunt, si ter ab eo[dem] deceptum dominum cognoverunt. quarto errori subveniendum non putant, quia sua iam culpa iniuriam accepit, qui ei se totiens obiecit. Eadem civitas severitatis custos acerrima est, nullum aditum in scaenam mimis dando, quorum argumenta maiore ex parte stuprorum continent actus, ne talia spectandi consuetudo etiam imitandi licentiam sumat. omnibus autem, qui per aliquam religionis simulationem alimenta inertiae quaerunt, clausas portas habet, [et] mendacem et fucosam superstitionem submovendam esse existimans. ceterum a condita urbe gladius est ibi, quo noxii iugulantur, rubigine quidem exesus et vix sufficiens ministerio, sed index in minimis quoque rebus omnia antiquae consuetudinis monumenta servantium. Duae etiam ante portas eorum arcae iacent, altera qua liberorum, altera qua servorum corpora ad sepulturae locum plaustro devehuntur sine lamentatione, sine planctu. luctus funeris die domestico sacrificio adhibitoque necessariorum convivio finitur: etenim quid adtinet aut humano dolori indulgeri aut divino numini invidiam fieri, quod inmortalitatem suam nobiscum partiri noluerit? Venenum cicuta temperatum in ea civitate publice custoditur, quod datur ei, qui causas sescentis - id enim senatus eius nomen est - exhibuit, propter quas mors sit illi expetenda, cognitione virili benivolentia temperata, quae neque egredi vita temere patitur et sapienter excedere cupienti celerem fati viam praebet, ut vel adversa vel prospera nimis usis fortuna - utraque enim finiendi spiritus, illa, ne perseveret, haec, ne destituat, rationem praebuerit - conprobato exitu terminetur.8 Quam consuetudinem Massiliensium non in Gallia ortam, sed ex Graecia translatam inde existimo, quod illam etiam in insula Cea servari animadverti, quo tempore Asiam cum Sex. Pompeio petens Iulidem oppidum intravi: forte enim evenit ut tunc summae dignitatis ibi femina, sed ultimae iam senectutis, reddita ratione civibus cur excedere vita deberet, veneno consumere se destinarit mortemque suam Pompei praesentia clariorem fieri magni aestimaret. nec preces eius vir ille, ut omnibus virtutibus, ita humanitatis quoque laude instructissimus, aspernari sustinuit. venit itaque ad eam facundissimoque sermone, qui ore eius quasi e beato quodam eloquentiae fonte manabat, ab incepto consilio diu nequicquam revocare conatus ad ultimum propositum exequi passus est. quae nonagesimum annum transgressa cum summa et animi et corporis sinceritate lectulo, quantum dinoscere erat, cotidiana consuetudine cultius strato recubans et innixa cubito 'tibi quidem' inquit, 'Sex. Pompei, dii magis quos relinquo quam quos peto gratias referant, quod nec hortator vitae meae nec mortis spectator esse fastidisti. ceterum ipsa hilarem fortunae vultum semper experta, ne aviditate lucis tristem intueri cogar, reliquias spiritus mei prospero fine, duas filias et ~ uno nepotum gregem superstitem relictura permuto'. cohortata deinde ad concordiam suos distributo eis patrimonio et cultu suo sacrisque domesticis maiori filiae traditis poculum, in quo venenum temperatum erat, constanti dextera arripuit. tum defusis Mercurio delibamentis et invocato numine eius, ut se placido itinere in meliorem sedis infernae deduceret partem, cupido haustu mortiferam traxit potionem ac sermone significans quasnam subinde partes corporis sui rigor occuparet, cum iam visceribus eum et cordi imminere esset elocuta, filiarum manus ad supremum opprimendorum oculorum officium advocavit. nostros autem, tametsi novo spectaculo obstupefacti erant, suffusos tamen lacrimis dimisit.9 Sed ut <ad> Massiliensium civitatem, unde in hoc deverticulum excessi, revertar, intrare oppidum eorum nulli cum telo licet, praestoque est qui id custodiae gratia acceptum exituro reddat, ut hospitia sua, quemadmodum advenientibus humana sunt, ita ipsis quoque tuta sint.10 Horum moenia egressis vetus ille mos Gallorum occurrit, quos memoria proditum est pecunias mutuas, quae his apud inferos redderentur, dare, quia persuasum habuerint animas hominum inmortales esse. dicerem stultos, nisi idem bracati sensissent, quod palliatus Pythagoras credidit.11 Avara et feneratoria Gallorum philosophia, alacris et fortis Cimbrorum et Celtiberorum, qui in acie gaudio exultabant tamquam gloriose et feliciter vita excessuri, lamentabantur in morbo quasi turpiter et miserabiliter perituri. Celtiberi etiam nefas esse ducebant proelio superesse, cum is occidisset, pro cuius salute spiritum devoverant. laudanda utrorumque [populorum] animi praesentia, quod et patriae incolumitatem fortiter [tueri] et fidem amicitiae constanter praestandam arbitrabantur.12 Thraciae vero illa natio merito sibi sapientiae laudem vindicaverit, quae natales hominum flebiliter, exequias cum hilaritate celebrans sine ullis doctorum praeceptis verum condicionis nostrae habitum pervidit. removeatur itaque naturalis omnium animalium dulcedo vitae, quae multa et facere et pati turpiter cogit, si ortu eius aliquanto felicior ac beatior finis reperietur.13 Quocirca recte Lycii, cum his luctus incidit, muliebrem vestem induunt, ut deformitate cultus commoti maturius stultum proicere maerorem velint.14 Verum quid ego fortissimos hoc in genere prudentiae viros laudem? respiciantur Indorum feminae, quae, cum more patrio conplures eidem nuptae esse soleant, mortuo marito in certamen iudiciumque veniunt, quam ex his maxime dilexerit. victrix gaudio exultans deductaque a necessariis laetum prae <se> ferentibus vultum coniugis se flammis superiacit et cum eo tamquam felicissima crematur: superatae cum tristitia et maerore in vita remanent. protrahe in medium Cimbricam audaciam, adice Celtibericam fidem, iunge animosam Thraciae ~ potentiam sapientiam, adnecte Lyciorum in luctibus abiciendis callide quaesitam rationem, Indico tamen rogo nihil eorum praeferes, quem uxor<ia> pietas in modum genialis tori propinquae mortis secura conscendit.15 Cui gloriae Punicarum feminarum, ut ex conparatione turpius appareat, dedecus subnectam: Siccae enim fanum est Veneris, in quod se matronae conferebant atque inde procedentes ad quaestum, dotis corporis iniuria contrahebant, honesta nimirum tam inhonesto vinculo coniugia iuncturae.16 Nam Persarum admodum probabile institutum fuit, quod liberos suos non prius aspiciebant <quam> septimum annum inplessent, quo parvulorum amissionem aequiore animo sustinerent.17 Ne Numidiae quidem reges vituperandi, qui more gentis suae nulli mortalium osculum ferebant: quidquid enim in excelso fastigio positum est, humili et trita consuetudine, quo sit venerabilius, uacuum esse convenit.
Valerius Maximus HOME

bav903.49 bbb366.24v bnf5840.44 bsb87454.40

Valerius Maximus, Mirabilia, 2, V <<<     >>> VII
monumenta.ch > Plinius > 14 > 7 > 7 > 1 > 1 > titel > 4 > 5 > 1 > 1 > 3 > 1 > 1 > 1 > B > 1 > 6 > 6

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik