monumenta.ch > Plinius > 14 > 7 > 7 > 1 > 1 > titel > 4 > 5 > 1 > 1 > 3 > 1 > 1 > 1 > B > 1 > 6 > 6 > 3 > 1 > 9 > 9 > 4 > 8 > 8 > 3 > 4 > 5 > 20 > 5
Valerius Maximus, Mirabilia, 2, IV <<< >>> VI
Valerius Maximus, Mirabilia, 2, Caput V
1 Statuam auratam nec in urbe nec in ulla parte Italiae quisquam prius aspexit quam a. M'. Acilio Glabrione equestris patri poneretur in aede Pietatis. eam autem aedem P. Cornelio Lentulo M. Baebio Tamphilo consulibus ipse dedicaverat compos voti factus rege Antiocho apud Thermopylas superato.2 Ius civile per multa saecula inter sacra caerimoniasque deorum inmortalium abditum solisque pontificibus notum Cn. Flavius libertino patre genitus et scriba, cum ingenti nobilitatis indignatione factus aedilis curulis, vulgavit ac fastos paene toto foro exposuit. qui, cum ad visendum aegrum collegam suum veniret neque a nobilibus, quorum frequentia cubiculum erat completum, sedendi loco reciperetur, sellam curulem adferri iussit et in ea honoris pariter atque contemptus sui vindex consedit.3 Veneficii quaestio et moribus et legibus Romanis ignota conplurium matronarum patefacto scelere orta est. quae, cum viros suos clandestinis insidiis veneno perimerent, unius ancillae indicio protractae, pars capitali iudicio damnatae C et septuaginta numerum expleverunt.4 Tibicinum quoque collegium solet in foro vulgi oculos in se convertere, cum inter publicas privatasque serias actiones personis tecto capite variaque veste velatum concentus edit. inde tracta licentia. quondam vetiti in aede Iovis, quod prisco more factitaverant, vesci Tibur irati se contulerunt. quorum ministerio senatus deserta sacra non aequo animo ferens per legatos a Tiburtibus petiit ut eos gratia sua Romanis templis restituerent. quos illi in proposito perseverantes interposita festae epulationis simulatione mero somnoque sopitos plaustris in urbem devehendos curaverunt. quibus et honos pristinus restitutus et huiusce lusus ius est datum. personarum usus pudorem circumventae temulentiae causam habet.5 Fuit etiam illa simplicitas antiquorum in cibo capiendo humanitatis simul et continentiae certissima index: nam maximis viris prandere et cenare in propatulo verecundiae non erat. nec sane ullas epulas habebant, quas populi oculis subicere erubescerent. erant adeo continentiae adtenti, ut frequentior apud eos pultis usus quam panis esset, ideoque in sacrificiis mola quae vocatur ex farre et sale constat. exta farre sparguntur et pullis, quibus auspicia petuntur, puls obicitur. primitiis enim et libamentis victus sui deos eo efficacius quo simplicius placabant.6 Et ceteros quidem ad benefaciendum venerabantur, Febrem autem ad minus nocendum templis colebant, quorum adhuc unum in Palatio, alterum in area Marianorum monumentorum, tertium in summa parte vici longi extat, in eaque remedia, quae corporibus aegrorum adnexa fuerant, deferebantur. haec ad humanae mentis aestus leniendos cum aliqua usus ratione excogitata. ceterum salubritatem suam industriae certissimo ac fidelissimo munimento tuebantur, bonaeque valitudinis eorum quasi quaedam mater erat frugalitas, inimica luxuriosis epulis et aliena nimiae vini abundantiae et ab inmoderato veneris usu aversa.
Valerius Maximus HOME
bav903.47 bbb366.23v bnf5840.42 bsb87454.39
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik