monumenta.ch > Valerius Maximus > 3
Valerius Maximus, Mirabilia, 2, II <<<     >>> IV

Valerius Maximus, Mirabilia, 2, Caput III

0 Laudanda etiam populi verecundia est, qui inpigre se laboribus et periculis militiae offerendo dabat operam ne imperatoribus capite censos sacramento rogare esset necesse, quorum nimia inopia suspecta erat, ideoque his publica arma non committebant.1 sed hanc diutina usurpatione formatam consuetudinem C. Marius capite censum legendo militem abrupit, civis alioqui magnificus, sed novitatis suae conscientia uetustati non sane propitius memorque, si militaria signa humilitatem spernere perseverarent, se a maligno virtutum interprete velut capite censum imperatorem conpellari posse. itaque fastidiosum dilectus genus in exercitibus Romanis oblitterandum duxit, ne talis notae contagio ad ipsius quoque gloriae subgillationem penetraret.2 Armorum tractandorum meditatio a P. Rutilio consule Cn. Malli collega militibus est tradita: is enim nullius ante se imperatoris exemplum secutus ex ludo C. Aureli Scauri doctoribus gladiatorum arcessitis vitandi atque inferendi ictus subtiliorem rationem legi<oni>bus ingeneravit virtutemque arti et rursus artem virtuti miscuit, ut illa impetu huius fortior, haec illius scientia cautior fieret.3 Velitum usus eo bello primum repertus est, quo Capuam Fulvius Flaccus imperator obsedit: nam cum equitatui Campanorum crebris excursionibus equites nostri, quia numero pauciores erant, resistere non possent, Q. Navius centurio e peditibus lectos expediti corporis brevibus et incurvis septenis armatos hastis, parvo tegumine munitos, veloci saltu iungere se equitantibus et rursus celeri motu delabi instituit, quo facilius equestri proelio subiecti pedites viros pariter atque equos hostium telis incesse rent, eaque novitas pugnae unicum Campanae perfidiae debilitavit auxilium, ideoque auctori eius Navio honos a duce est habitus.
Valerius Maximus HOME

bav903.44 bbb366.21v bnf5840.39 bsb87454.36

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik