monumenta.ch > Valerius Maximus > 3 > 2 > 21 > 1 > > 2 > 15 > 2 > 1 > 4 > 11 > 27 > 2 > 2 > 26 > 13 > 6 > 2 > 14 > 19 > 23 > 17 > 18 > 9 > 10 > 5 > 31 > 2
Valerius Maximus, Mirabilia, 2, I <<< >>> III
Valerius Maximus, Mirabilia, 2, Caput II
1 Adeo autem magna caritate patriae tenebantur, ut arcana consilia patrum conscriptorum multis saeculis nemo senator enuntiaverit. Q. Fabius Maximus tantum modo, et is ipse per inprudentiam, de tertio Punico bello indicendo quod secr<et>o in curia erat actum P. Crasso rus petens domum revertenti in itinere narravit, memor eum triennio ante quaestorem factum, ignarus nondum a censoribus in ordinem senatorium allectum, quo uno modo etiam iis, qui iam honores gesserant, aditus in curiam dabatur. sed quamvis honestus error Fabii esset, vehementer tamen a consulibus obiurgatus est: numquam enim taciturnitatem, optimum ac tutissimum administrandarum rerum vinculum, labefactari volebant. Ergo, cum Asiae rex Eumenes amantissimus nostrae urbis bellum a Perse adversus populum Romanum conparari senatui nuntiasset, non ante sciri potuit quid aut ille locutus esset aut patres respondissent quam captum Persen cognitum est. fidum erat et altum rei publicae pectus curia silentique salubritate munitum et vallatum undique, cuius limen intrantes abiecta privata caritate publicam induebant. itaque non dicam unum, sed neminem audisse crederes quod tam multorum auribus fuerat commissum.2 Magistratus vero prisci quantopere suam populique Romani maiestatem retinentes se gesserint hinc cognosci potest, quod inter cetera obtinendae gravitatis indicia illud quoque magna cum perseverantia custodiebant, ne Graecis umquam nisi latine responsa darent. quin etiam ipsos linguae volubilitate, qua plurimum valent, excussa per interpretem loqui cogebant non in urbe tantum nostra, sed etiam in Graecia et Asia, quo scilicet Latinae vocis honos per omnes gentes venerabilior diffunderetur. nec illis deerant studia doctrinae, sed nulla non in re pallium togae subici debere arbitrabantur, indignum esse existimantes inlecebris et suavitati litterarum imperii pondus et auctoritatem donari.3 Quapropter non es damnandus rustici rigoris crimine, C. Mari, quia gemina lauru coronatam senectutem tuam, Numidicis et Germanicis inlustrem tropaeis, victor devictae gentis facundia politiorem fieri noluisti, credo, ne alienigena ingenii exercitatione patrii ritus serus transfuga existeres. quis ergo huic consuetudini, qua nunc Graecis actionibus aures curiae exurdantur, ianuam patefecit? ut opinor, Molo rhetor, qui studia M. Ciceronis acuit: eum namque ante omnes exterarum gentium in senatu sine interprete auditum constat. quem honorem non inmerito cepit, quoniam summam vim Romanae eloquentiae adiuverat. conspicuae felicitatis Arpinas <m>unic<ipi>um, sive litterarum gloriosissimum contemptorem sive abundantissimum fontem intueri velis.4 Maxima autem diligentia maiores hunc morem retinuerunt, ne quis se inter consulem et proximum lictorem, quamvis officii causa una progrederetur, interponeret. filio dumtaxat et ei puero ante patrem consulem ambulandi ius erat. qui mos adeo pertinaciter retentus est, ut Q. Fabius Maximus quinquies consul, vir et iam pridem summae auctoritatis et tunc ultimae senectutis, a filio consule invitatus ut inter se et lictorem procederet, ne hostium Samnitium turba, ad quorum conloquium descendebant, elideretur, facere id noluerit. Idem a senatu legatus ad filium consulem Suessam <Pometiam> missus, postquam animadvertit eum ad officium suum extra moenia oppidi processisse, indignatus quod ex XI lictoribus nemo se equo descendere iussisset, plenus irae sedere perseverait. <quod cum filius sensisset, proximo lictori ut sibi appareret imperavit.>; cuius voci continuo Fabius obsecutus 'non ego' inquit, 'fili, summum imperium tuum contempsi, sed experiri volui an scires consulem agere: nec ignoro quid patriae venerationi debeatur, verum publica instituta privata pietate potiora iudico'.5 Relatis Q. Fabi laudibus offerunt se mirificae constantiae viri, qui legati a senatu Tarentum ad res <re>petendas missi, cum gravissimas ibi iniurias accepissent, unus etiam urina respersus esset, in theatrum, ut est consuetudo Graeciae, introducti legationem quibus acceperant verbis peregerunt. de his, quae passi erant, questi non sunt, ne quid ultra ac mandatum esset loquerentur, in<si>tusque pectoribus eorum antiqui moris respectus dolore, qui ex contumelia gravissimus sentitur, convelli non potuit. finem profecto fruendarum opum, quibus ad invidiam diu abundaveras, Tarentina civitas, quaesisti: nam dum horridae virtutis in se ipsum conixum stabilimentum nitore fortunae praesentis inflata fastidiose aestimas, in praevalidum imperii nostri mucronem caeca et amens inruisti.6 Sed ut a luxu perditis moribus ad severissima maiorum instituta transgrediar, antea senatus adsiduam stationem eo loci peragebat, qui hodieque senaculum appellatur: nec expectabat ut edicto contraheretur, sed inde citatus protinus in curiam veniebat, ambiguae laudis civem existimans, qui debitis rei publicae officiis non sua sponte, sed iussus fungeretur, quia quidquid imperio cogitur exigenti magis quam praestanti acceptum refertur.7 Illud quoque memoria repetendum est, quod tribunis pl. intrare curiam non licebat, ante valvas autem positis subselliis decreta patrum attentissima cura examinabant, ut, si qua ex eis improbassent, rata esse non sinerent. itaque veteribus senatus consultis C littera subscribi solebat, eaque nota significabatur illa tribunos quoque censuisse. qui, quamvis pro commodis plebis excubabant inque imperiis conpescendis occupati erant, instrui tamen ea argenteis vasis et anulis aureis publice praebitis patiebantur, quo talium rerum usu auctoritas magistratuum esset ornatior.8 Quorum quemadmodum maiestas amplificabatur, ita abstinentia artissime constringebatur: immolatarum enim ab his hostiarum exta ad quaestores aerarii delata venibant, sacrificiisque populi Romani cum deorum immortalium cultus tum etiam hominum continentia inerat, imperatoribus nostris quam sanctas manus habere deberent apud ista altaria discentibus: continentiaeque tantum tribuebatur, ut multorum aes alienum, quia provincias sincere administraverant, a senatu persolutum sit: nam quorum opera publicam auctoritatem splendorem suum procul obtinuisse viderant, eorum dignitatem domi conlabi indignum sibique deforme esse arbitrabantur.9 Equestris vero ordinis iuventus omnibus annis bis urbem spectaculo sui sub magnis auctoribus celebrabat: Lupercalium enim mos a Romulo et Remo inchoatus est tunc, cum laetitia exultantes, quod his avus Numitor rex Albanorum eo loco, ubi educati erant, urbem condere permiserat sub monte Palatino, hortatu Faustuli educatoris sui, quem Evander Arcas consecraverat, facto sacrificio caesisque capris epularum hilaritate ac vino largiore provecti, divisa pastorali turba, cincti obvios pellibus immolatarum hostiarum iocantes petiverunt. cuius hilaritatis memoria annuo circuitu feriarum repetitur. trabeatos vero equites idibus Iuliis Q. Fabius transvehi instituit. idem censor cum P. Decio seditionis finiendae gratia, quam comitia in humillimi cuiusque potestatem redacta accenderant, omnem forensem turbam in quattuor tantummodo tribus discripsit easque urbanas appellavit. quo tam salubri facto vir alioquin bellicis operibus excellens Maximus cognominatus est.
Valerius Maximus HOME
bav903.40 bbb366.19v bnf5840.35 bsb87454.33
Valerius Maximus, Mirabilia, 2, I <<< >>> III
monumenta.ch > Valerius Maximus > 3 > 2 > 21 > 1 > > 2 > 15 > 2 > 1 > 4 > 11 > 27 > 2 > 2 > 26 > 13 > 6 > 2 > 14 > 19 > 23 > 17 > 18 > 9 > 10 > 5 > 31 > 2
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik