monumenta.ch > Nepos > 3 > 8
Valerius Maximus, Mirabilia, 1, VII <<<
Valerius Maximus, Mirabilia, 1, Caput VIII
0 Multa etiam interdiu et vigilantibus acciderunt perinde ac tenebrarum somnique nube involuta. quae, quia unde manaverint aut qua ratione constiterint dinoscere arduum est, merito miracula vocentur. quorum e magno acervo in primis illud occurrit.1 Cum apud lacum Regillum A. Postumius dictator et Tusculanorum dux Mamilius Octavius magnis viribus inter se concurrerent ac neutra acies aliquamdiu pedem referret, Castor ac Pollux Romanarum partium propugnatores visi hostiles copias penitus fuderunt. Item bello Macedonico P. Vatinius Reatinae praefecturae vir noctu urbem petens existimavit duos iuvenes excellentis formae albis equis residentes obvios sibi factos nuntiare die, qui praeterierat, Persen regem a Paulo captum. quod cum senatui indicasset, tamquam maiestatis eius et amplitudinis vano sermone contemptor in carcerem coniectus, postquam Pauli litteris illo die Persen captum apparuit, et custodia liberatus et insuper agro ac vacatione donatus est. Castorem vero et Pollucem etiam illo tempore pro imperio populi Romani excubuisse cognitum est, quo ad lacum Iuturnae suum equorumque sudorem abluentis visi sunt, iunctaque fonti aedis eorum nullius hominum manu reserata patuit.2 Sed ut ceterorum quoque deorum propensum huic urbi numen exequamur, triennio continuo vexata pestilentia civitas nostra, cum finem tanti et tam diutini mali neque divina misericordia neque humano auxilio inponi videret, cura sacerdotum inspectis Sibyllinis libris animadvertit non aliter pristinam recuperari salubritatem posse quam si ab Epidauro Aesculapius esset accersitus. itaque eo legatis missis unicam fatalis remedii opem auctoritate sua, quae iam in terris erat amplissima, impetraturam se credidit. neque eam opinio decepit: pari namque studio petitum ac promissum est praesidium, e vestigioque Epidauri Romanorum legatos in templum Aesculapii, quod ab eorum urbe v passuum distat, perductos ut quidquid inde salubre patriae laturos se existimassent pro suo iure sumerent benignissime invitaverunt. quorum tam promtam indulgentiam numen ipsius dei subsecutum verba mortalium caelesti obsequio conprobavit: si quidem is anguis, quem Epidauri raro, sed numquam sine magno ipsorum bono visum in modum Aesculapii venerati fuerant, per urbis celeberrimas partes mitibus oculis et leni tractu labi coepit triduoque inter religiosam omnium admirationem conspectus haud dubiam prae se adpetitae clarioris sedis alacritatem ferens ad triremem Romanam perrexit paventibusque inusitato spectaculo nautis eo conscendit, ubi Q. Ogulni legati tabernaculum erat, inque multiplicem orbem per summam quietem est convolutus. tum legati perinde atque exoptatae rei conpotes expleta gratiarum actione cultuque anguis a peritis excepto laeti inde solverunt, ac prosperam emensi navigationem postquam Antium appulerunt, anguis, qui ubique in navigio remanserat, prolapsus in vestibulo aedis Aesculapii murto frequentibus ramis diffusae superimminentem excelsae altitudinis palmam circumdedit perque tres dies, positis quibus vesci solebat, non sine magno metu legatorum ne inde in triremem reverti nollet, Antiensis templi hospitio usus, urbi se nostrae advehendum restituit atque in ripam Tiberis egressis legatis in insulam, ubi templum dicatum est, tranavit adventuque suo tempestatem, cui remedio quaesitus erat, dispulit. 1.8.3 Nec minus voluntarius in urbem nostram Iunonis transitus. captis a Furio Camillo Veis milites iussu imperatoris simulacrum Iunonis Monetae, quod ibi praecipua religione cultum erat, in urbem translaturi sede sua movere conabantur. quorum ab uno per iocum interrogata dea an Romam migrare vellet, velle se respondit. hac voce audita lusus in admirationem versus est, iamque non simulacrum, sed ipsam caelo Iunonem petitam portare se credentes laeti in ea parte montis Aventini, in qua nunc templum eius cernimus, collocaverunt.4 Fortunae etiam Muliebris simulacrum, quod est Latina via ad quartum miliarium, eo tempore cum aede sua consecratum, quo Coriolanum ab excidio urbis maternae preces reppulerunt, non semel sed bis locutum constitit ~ prius his verbis: 'rite me, matronae, dedistis riteque dedicastis'.5 Valerio autem Publicola consule, qui post exactos reges bellum cum Veientibus <et> Etruscis gessit, illis Tarquinio pristinum imperium restituere, Romanis nuper partam libertatem retinere cupientibus, Etruscis et Tarquinio in cornu dextro proelio superioribus tantus terror subito incessit, ut non solum victores ipsi profugerent, sed etiam pavoris sui consortes secum Veientes traherent. cuius rei pro argumento miraculum adicitur, ingens repente vox e proxima silva Arsia, quae ore Silvani in hunc paene modum missa traditur: 'uno plus e Tuscis cadent, Romanus exercitus victor abibit'. miram dicti fidem digesta numero cadavera exhibuere.6 Quid? Martis auxilium, quo victoriam Romanorum adiuvit, nonne memoria celebrandum est? cum Bruttii atque Lucani odio incitatissimo maximisque viribus Thurinae urbis peterent excidium ac praecipuo studio incolumitatem C. Fabricius Luscinus consul protegeret, resque ancipiti eventu conlatis unum in locum utriusque partis copiis gereretur, non audentibus Romanis proelium ingredi eximiae magnitudinis iuvenis primum eos hortari ad capessendam fortitudinem coepit. deinde, ubi tardiores animadvertit, arreptis scalis per mediam hostium aciem ad contraria castra evasit et admotis vallum conscendit. inde voce ingenti clamitans factum victoriae gradum et nostros ad aliena castra capienda et Lucanos Bruttiosque ad sua defendenda illuc traxit, ubi conferti dubio certamine terebantur. sed idem inpulsu armorum suorum prostratos hostes iugulandos capiendosque Romanis tradidit: XX enim milia caesa, quinque cum Statio Statilio duce utriusque gentis et tribus atque XX militaribus signis capta sunt. postero die cum consul inter honorandos, quorum strenua opera fuerat usus, vallarem coronam ei se servare dixisset, a quo castra erant oppressa, nec inveniretur qui id praemium peteret, cognitum pariter atque creditum est Martem patrem tunc populo suo adfuisse. inter cetera huiusce rei manifesta indicia galea quoque duabus distincta pinnis, qua caeleste caput tectum fuerat, argumentum praebuit. itaque Fabricii edicto supplicatio Marti est habita et a laureatis militibus magna cum animorum laetitia oblati auxilii testimonium ei est redditum.7 Referam nunc quod suo saeculo cognitum manavit ad posteros, penetrales deos Aeneam Troia advectos Lavini conlocasse: inde ab Ascanio filio eius Albam, quam ipse condiderat, translatos pristinum sacrarium repetisse, et quia id humana manu factum existimari poterat, relatos Albam voluntatem suam altero transitu significasse. nec me praeterit de motu et voce deorum inmortalium humanis oculis auribusque percepto quam in ancipiti opinione aestimatio versetur, sed quia non nova dicuntur, sed tradita repetuntur, fidem auctores vindicent: nostrum est inclitis litterarum monumentis consecrata perinde ac vera non refugisse.8 Facta mentione urbis, e qua primordia civitas nostra traxit, divus Iulius fausta proles eius se nobis offert. quem C. Cassius numquam sine praefatione publici parricidii nominandus, cum <in> acie Philippensi ardentissimo animo perstaret, vidit humano habitu augustiorem, purpureo paludamento amictum, minaci vultu et concitato equo in se impetum facientem. quo aspectu perterritus tergum hosti dedit voce illa prius emissa: 'quid enim amplius agam, si occidisse parum est? ' non occideras tu quidem, Cassi, Caesarem, neque enim ulla extingui divinitas potest, sed mortali adhuc corpore utentem violando meruisti ut tam infestum haberes deum.9 Iam quod L. Lentulus litus praenavigans, in quo Cn. Pompei Magni perfidia Ptolomaei regis interempti corpus concisae scaphae lignis conburebatur, ignarus casus eius, cum ipsi Fortunae erubescendum rogum vidisset, conmilitonibus dixit 'qui scimus an hac flamma Cn. Pompeius cremetur? ' divinitus missae vocis miraculum est.10 Atque hoc quidem hominis et casu, illud tantum non ore ipsius Apollinis editum, quo Appii interitum veridica Pythicae vaticinationis fides praecucurrit. is bello civili, quo se Cn. Pompeius a Caesaris concordia pestifero sibi nec rei publicae utili consilio abruperat, eventum gravissimi motus explorare cupiens, viribus imperii - namque Achaiae praeerat - antistitem Delphicae cortinae in intimam sacri specus partem descendere coegit, unde ut certae consulentibus sortes petuntur, ita nimius divini spiritus haustus reddentibus pestifer existit. igitur inpulsu capti numinis instincta virgo horrendo sono vocis Appio inter obscuras verborum ambages fata cecinit: 'nihil' enim inquit 'ad te hoc, Romane, bellum: Euboeae coela obtinebis'. at is ratus consiliis se Apollinis moneri ne illi discrimini interesset, in eam regionem secessit, quae inter Rhamnunta, nobilem Attici soli partem, Carystumque Chalcidico freto vicinam interiacens Coelae Euboeae nomen obtinet, ubi ante Pharsalicum certamen morbo consumptus praedictum a deo locum sepultura possedit.11 Sunt et illa miraculorum loco, quod deusto sacrario Saliorum nihil in eo praeter lituum Romuli integrum repertum est: quod Servi Tulli statua, <cum aedis Fortunae conflagrasset, inviolata mansit: quod Quintae Claudiae statua> in vestibulo templi Matris deum posita bis ea aede incendio consumpta, prius P. Nasica Scipione [et] L. Bestia, ite<ru>m M. Servilio L. Lamia consulibus, in sua basi flammis intacta stetit.12 Aliquid admirationis civitati nostrae Acilii etiam Aviolae rogus adtulit, qui et a medicis et a domesticis mortuus creditus, cum aliquamdiu domi iacuisset, elatus, postquam corpus eius ignis corripuit, vivere se proclamavit auxiliumque paedagogi sui - nam is solus ibi remanserat - invocavit, sed iam flammis circumdatus fato subtrahi non potuit. L. quoque Lamiae praetorio viro aeque vocem fuisse super rogum constitit.101 Quae minus admirabilia fere Eris Pamphyli casus facit, quem Plato scribit inter eos, qui in acie ceciderant, X diebus iacuisse, biduoque post quam inde sublatus esset, inpositum rogo revixisse ac mira quaedam tempore mortis visa narrasse.102 Et quoniam ad externa transgressi sumus, quidam Athenis vir eruditissimus, cum ictum lapidis capite excepisset, cetera omnia tenacissima memoria retinens litterarum tantum modo, quibus praecipue inservierat, oblitus est. dirum malignumque vulnus in animo percussi quasi de industria scrutatis sensibus in eum potissimum, quo maxime laetabatur, [et] acerbitate nocendi erupit, singularem doctrinam hominis pleno invidiae funere efferendo. cui si talibus studiis perfrui fas non erat, utilius aliquando fuit ad illa aditum non impetrasse quam iam percepta eorum dulcedine caruisse.103 Miserabilior tamen sequentis casus narratio: Nausimenis enim Atheniensis uxor, cum fili ac filiae suae stupro intervenisset, inopinati monstri perculsa conspectu et in praesens tempus ad indignandum et in posterum ad loquendum obmutuit. illi nefarium concubitum voluntaria morte pensarunt.104 Hoc modo fortuna saeviens vocem ademit, illo propitia donat. Echecles Samius athleta mutus, cum ei victoriae, quam adeptus erat, titulus et praemium eriperetur, indignatione accensus vocalis evasit.105 Gorgiae quoque Epirotae fortis et clari viri origo <admirabilis fuit>, quod in funere matris suae utero elapsus inopinato vagitu suo lectum ferentes consistere coegit novumque spectaculum patriae praebuit, tantum non ex ipso genetricis rogo lucem et cunas adsecutus: eodem enim momento temporis altera iam fato functa <pe>perit, alter ante elatus quam natus est. 1.8.ext.6 Divinae fortunae vulnus Pheraeo Iasoni * * * exitii eius cupidus intulit: nam cum inter insidias gladio eum percussisset, vomicam, quae a nullo medicorum sanari potuerat, ita rupit, ut hominem pestifero malo liberaret.107 Aeque dis inmortalibus acceptus Simonides, cuius salus ab inminenti ~ officio defensa ruinae quoque subtracta est: cenanti enim apud Scopam Crannone, quod est in Thessalia oppidum, nuntiatum est duos iuvenes ad ianuam venisse magnopere rogantes ut ad eos continuo prodiret. ad quos egressus neminem repperit ibi. ceterum eo momento temporis triclinium, in quo Scopas epulabatur, conlapsum et ipsum et omnes convivas oppressit. quid hac felicitate locupletius, quam nec mare nec terra saeviens extinguere valuit!108 Non invitus huic subnecto Daphniten, ne quis ignoret quantum interfuerit cecinisse deorum laudes et numen obtrectasse. hic, cum eius studii esset, cuius professores sophistae vocantur, ineptae et mordacis opinationis, Apollinem Delphis inridendi causa consuluit an equum invenire posset, cum omnino nullum habuisset. cuius ex oraculo reddita vox est, inventurum equum, sed ut eo proturbatus periret. inde cum iocabundus quasi delusa sacrarum sortium fide revertetur, incidit in regem Attalum saepe numero a se contumeliosis dictis absentem lacessitum, eiusque iussu saxo, cui nomen erat Equi, praecipitatus ad deos usque cavillandos dementis animi iusta supplicia pependit.109 Eodem oraculo Macedonum rex Philippus admonitus ut a quadrigae violentia salutem suam custodiret, toto regno disiungi currus iussit eumque locum, qui in Boeotia Quadriga vocatur, semper vitavit. nec tamen denuntiatum periculi genus effugit: nam Pausanias in capulo gladii, quo eum occidit, quadrigam habuit caelatam.110 Quae tam pertinax necessitas in patre filio Alexandro consimilis apparuit: si quidem Callanus Indus sua sponte se ardenti rogo superiecturus, interpellatus ab eo ecquid aut mandaret aut dicere vellet, 'brevi te' inquit 'videbo': nec id sine causa, quia voluntarium eius e vita excessum rapida mors Alexandri subsecuta est.111 Regios interitus magnitudine miraculi remigis casus aequat, quem in hexere Tyriorum sentinam haurientem cum e navi fluctus abiecisset, altero latere repercussum contrarius fluctus in navem retulit. itaque miseri simul ac felicis conplorationi permixta fuit gratulatio.112 Quid? illa nonne ludibria naturae in corporibus humanis fuisse credenda sunt, tolerabilia quidem, quia saevitia caruerunt, ceterum et ipsa miraculis adnumeranda? nam et Prusiae regis Bith<yn>iae filius eodem nomine quo pater pro superiore ordine dentium unum os aequaliter extentum habuit nec ad speciem deforme neque ad usum ulla ex parte incommodum.113 Mitridatis vero regis filia Drypetine, Laodice regina nata, duplici ordine dentium deformis admodum comes fugae patris a Pompeio devicti fuit.114 Ne illius quidem parvae admirationis <Strabonis> oculi, quem constat tam certa acie luminum usum esse, ut a Lilybaeo portum Karthaginiensium egredientes classes intueretur.115 Oculis eius admirabilius Aristomenis Messeni cor, quod Athenienses ob eximiam calliditatem exectum pilis refertum invenerunt, cum eum aliquotiens captum et astutia elapsum cepissent.116 Et poeta Antipater Sidonius omnibus annis uno tantum modo die, quo genitus erat, febri inplicabatur, cumque ad ultimam aetatem pervenisset, natali suo certo illo circuitu morbi consumptus est.117 Hoc loco apte referuntur Polystratus et Hippoclides philosophi, eodem die nati, eiusdem praeceptoris Epicuri sectam secuti, patrimonii etiam possidendi habendaeque scholae communione coniuncti eodemque momento temporis ultima senectute extincti. tantam <et tam> aequalem fortunae pariter atque amicitiae societatem quis non ipsius caelestis Concordiae sinu genitam, nutritam et finitam putet?118 Quapropter haec potissimum aut in liberis potentissimorum regum aut in rege clarissimo aut in vate ingenii florentis aut in viris eruditissimis aut in homine sortis ignotae * * * , ne ipsa quidem, omnis bonae malaeque materiae fecunda artifex, rationem rerum natura reddiderit: non magis quam quid ita silvestres capreas Cretae genitas tantopere dilexerit, quas sagittis confixas ad salutare auxilium herbae dictamni tantum non suis manibus deducit efficitque ut comesta ea continuo et tela et vim veneni vulneribus respuant: aut in Cephalania insula, cum omnia ubique pecora haustu aquae cotidie recreentur, capras maiore ex parte anni ore aperto ex alto ventos recipientes sitim suam sedare instituerit: aut quapropter Crotonae in templo Iunonis Laciniae aram ad omnes ventos inmobili cinere donaverit: potissimumve quare alteram in Macedonia, alteram in Caleno agro aquam proprietatem vini, qua homines inebrientur, possidere voluerit. non admiratione ista, sed memoria prosequi debemus, cum sciamus recte ab ea plurimum licentiae vindicari, penes quam infinitus cuncta gignendi labor consistit.119 Quae quia supra usitatam rationem excedentia attigimus, serpentis quoque a T. Livio curiose pariter ac facunde relatae fiat mentio: is enim ait in Africa apud Bagradam flumen * tantae magnitudinis fuisse, ut Atilii Reguli exercitum usu amnis prohiberet, multisque militibus ingenti ore correptis, conpluribus caudae voluminibus elisis, cum telorum iactu perforari nequiret, ad ultimum ballistarum tormentis undique petitam silicum crebris et ponderosis verberibus procubuisse omnibusque et cohortibus et legionibus ipsa Karthagine visam terribiliorem, atque etiam cruore suo gurgitibus inbutis corporisque iacentis pestifero adflatu vicina regione polluta Romana inde summovisse castra. adicit belvae corium centum et viginti pedum in urbem missum.
Valerius Maximus HOME
bav903.28 bbb366.13v bnf5840.24 bsb87454.25
Valerius Maximus, Mirabilia, 1, VII <<<
monumenta.ch > Nepos > 3 > 8
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik