monumenta.ch > Quintilianus > 2 > 17 > 13 > 2 > 1 > 16 > 12 > 1 > 19 > 1 > 10 > 6 > 14 > 6 > 7 > 9 > 21 > 1 > 7 > 9 > 8 > 7 > 8 > 7
Valerius Maximus, Mirabilia, 1, VI <<< >>> VIII
Valerius Maximus, Mirabilia, 1, Caput VII
1 Sed quoniam divitem Midae disertumque Platonis somnum adtigi, referam quam certis imaginibus multorum quies adumbrata sit. quem locum unde potius ordiar quam a divi Augusti sacratissima memoria? eius medico Artorio somnum capienti nocte, quam dies insecutus est, quo in campis Philippiis Romani inter se exercitus concurrerunt, Minervae species oborta praecepit ut illum gravi morbo implicitum moneret ne propter adversam valitudinem proximo proelio non interesset. quod cum Caesar audisset, lectica se in aciem deferri iussit. ubi dum supra vires corporis pro adipiscenda victoria excubat, castra eius a Bruto capta sunt. quid ergo aliud putamus quam divino numine effectum ne destinatum iam immortalitati caput indignam caelesti spiritu fortunae violentiam sentiret?2 Augustum vero praeter naturalem animi in omnibus rebus subtiliter perspiciendis vigorem etiam recens et domesticum exemplum ut Artori somnio obtemperaret admonuit: audiverat enim divi Iuli patris sui uxorem Calpurniam nocte, quam is ultimam in terris egit, in quiete vidisse multis eum confectum vulneribus in suo sinu iacentem, somnique atrocitate vehementer exterritam rogare non destitisse ut proximo die curia se abstineret. at illum, ne muliebri somnio motus id fecisse existimaretur, senatum, in quo ei parricidarum manus adlatae sunt, habere contendisse. ~ non est inter patrem et filium ullius rei conparationem fieri praesertim divinitatis fastigio iunctos, sed iam alter operibus suis aditum sibi ad caelum struxerat, alteri longus adhuc terrestrium virtutum orbis restabat. quapropter ab hoc tantummodo <im>pendentem mutationem status cognosci, ab illo etiam differri dii immortales voluerunt, ut aliud caelo decus daretur, aliud promitteretur.3 Illud etiam somnium et magnae admirationis et clari exitus, quod eadem nocte duo consules P. Decius Mus et T. Manlius Torquatus Latino bello gravi ac periculoso non procul a Vesuvi montis radicibus positis castris viderunt: utrique enim quaedam per quietem species praedixit ex altera acie imperatorem, ex altera exercitum diis Manibus matrique Terrae deberi: utrius autem dux copias hostium superque eas sese ipsum devovisset, victricem abituram. id luce proxima consulibus sacrificio vel expiaturis, si posset averti, vel, si certum deorum etiam monitu visum foret, exsecuturis hostiarum exta somnio congruerunt, convenitque inter eos, cuius cornu prius laborare coepisset, ut is capite suo fata patriae lueret. quae neutro reformidante Decium depoposcerunt.4 Sequitur aeque ad publicam religionem pertinens somnium. cum plebeis quidam ludis pater familias per circum Flaminium, prius quam pompa induceretur, servum suum verberibus mulcatum sub furca ad supplicium egisset, <T>. Latinio homini ex plebe Iuppiter in quiete praecepit ut consulibus diceret sibi praesultorem ludis circensibus proximis non placuisse: quae res nisi adtenta ludorum instauratione expiata esset, secuturum non mediocre urbis periculum. ille veritus ne cum aliquo incommodo suo religione summum implicaret imperium, silentium egit, e vestigioque filius eius subita vi morbi correptus interiit. ipse etiam per quietem ab eodem deo interrogatus an satis magnam poenam neglecti imperii sui pependisset, in proposito perseverans debilitate corporis solutus est ac tum demum ex consilio amicorum lecticula ad tribunal consulum et inde ad senatum perlatus ordine totius casus sui exposito magna cum omnium admiratione recuperata membrorum firmitate pedibus domum rediit.5 Ac ne illud quidem involvendum silentio. inimicorum conspiratione urbe pulsus M. Cicero, cum in villa quadam campi Atinatis deversaretur, animo in somnum profuso per loca deserta et invias regiones vaganti sibi C. Marium consulatus ornatum insignibus putavit obvium factum, interrogantem eum quid ita tam tristi vultu incerto itinere ferretur. audito deinde casu, quo conflictabatur, conprehendisse dexteram suam ac se proximo lictori in monumentum ipsius ducendum tradidisse, quod diceret ibi esse ei laetioris status spem repositam. nec aliter evenit: nam in aede Iovis Mariana senatus consultum de reditu est eius factum.6 C. autem Graccho inminentis casus atrocitas palam atque aperte per quietem denuntiata est: somno enim pressus Tiberii [Gracchi] fratris effigiem vidit dicentis sibi nulla ratione eum vitare posse ne eo fato [non] periret, quo ipse occidisset. id ex Graccho prius quam tribunatum, in quo fraternum exitum habuit, iniret multi audierunt. Caelius etiam certus Romanae historiae auctor sermonem de ea re ad suas aures illo adhuc vivo pervenisse scribit.7 Vincit huiusce somni dirum aspectum quod insequitur. apud Actium M. Antonii fractis opibus Cassius Parmensis, qui partes eius secutus fuerat, Athenas confugit. ubi concubia nocte cum sollicitudinibus et curis mente sopita in lectulo iaceret, existimavit ad se venire hominem ingentis magnitudinis, coloris nigri, squalidum barba et capillo inmisso, interrogatumque quisnam esset respondisse κακὸν δαίμονα. perterritus deinde taetro visu et nomine horrendo servos inclamavit sciscitatusque est ecquem talis habitus aut intrantem cubiculum aut exeuntem vidissent. quibus adfirmantibus neminem illuc accessisse, iterum se quieti et somno dedit, atque eadem animo eius obversata species est. itaque fugato somno lumen intro ferri iussit puerosque a se discedere vetuit. inter hanc noctem et supplicium capitis, quo eum Caesar adfecit, parvulum admodum temporis intercessit.8 Propioribus tamen, ut ita dicam, lineis Haterii Rufi equitis Romani somnium certo eventu admotum est. qui, cum gladiatorium munus Syracusis ederetur, inter quietem retiari se manu confodi vidit idque postero die in spectaculo consessoribus narravit. incidit deinde ut proximo ab equite loco retiarius cum murmillone introduceretur. cuius cum faciem vidisset, isdem dixit ab illo retiario trucidari putasse protinusque inde discedere voluit. illi sermone suo metu eius discusso causam exitii misero attulerunt: retiarius enim in eum locum conpulso murmillone et abiecto, dum iacentem ferire conatur, traiectum gladio Haterium interemit.101 Hannibalis quoque ut detestandum Romano sanguini, ita certae praedictionis somnium, cuius non vigiliae tantum sed etiam ipsa quies hostilis imperio nostro fuit: hausit enim proposito et votis suis convenientem imaginem existimavitque missum sibi ab Iove mortali specie excelsiorem iuvenem invadendae Italiae ducem. cuius monitu primo vestigia nullam in partem <deflexis> secutus oculis, mox humani ingenii prona voluntate vetita scrutandi pone respiciens animadvertit inmensae magnitudinis serpentem concitato impetu omne, quidquid obvium fuerat, proterentem postque eam magno cum caeli fragore erumpentes nimbos lucemque caliginosis involutam tenebris. adtonitus deinde quidnam <id> esset monstri et quid portenderet interrogavit. hic dux 'Italiae vides' inquit 'vastitatem: proinde sile et cetera tacitis permitte fatis'.102 Quam bene Macedoniae rex Alexander per quietem visa imagine praemonitus erat ut vitae suae custos esset diligentior, si eum cavendi etiam periculi consilio fortuna instruere voluisset: namque Cassandri pestiferam sibi dexteram somnio prius cognovit quam exitu sensit: existimavit enim ab illo se interfici, cum eum numquam vidisset. interposito deinde tempore postquam in conspectum venit, nocturni metus patefacta imagine, ut Antipatri filium esse cognovit, adiecto versu Graeco, qui fidem somniorum elevat, praeparati iam adversus caput suum veneficii, quo occidisse Cassandri manu creditur, suspicionem animo repulit.103 Longe indulgentius dii in poeta Simonide, cuius salutarem inter quietem admonitionem consilii firmitate roborarunt: is enim, cum ad litus navem appulisset inhumatumque corpus iacens sepulturae mandasset, admonitus ab eo ne proximo die navigaret, in terra remansit. qui inde solverant, fluctibus et procellis in conspectu eius obruti sunt: ipse laetatus est, quod vitam suam somnio quam navi credere maluisset. memor autem beneficii elegantissimo carmine * * * aeternitati consecravit, melius illi et diuturnius in animis hominum sepulcrum constituens quam in desertis et ignotis harenis struxerat.104 Efficax et illa quietis imago, quae Croesi regis animum maximo prius metu, deinde etiam dolore confecit: nam e duobus filiis et ingeni agilitate et corporis dotibus praestantiorem imperiique successioni destinatum Atym existimavit ferro sibi ereptum. itaque quidquid ad evitandam denuntiatae cladis acerbitatem pertinebat, nulla ex parte patria cura cessavit advertere. solitus erat iuvenis ad bella gerenda mitti, domi retentus est: habebat armamentarium omnis generis telorum copia refertum, id quoque amoveri iussum: gladio cinctis comitibus utebatur, vetiti sunt propius accedere. necessitas tamen aditum luctui dedit: cum enim ingentis magnitudinis aper Olympi montis culta crebra cum agrestium strage vastaret inusitatoque malo regium inploratum esset auxilium, filius a patre extorsit ut ad eum opprimendum mitteretur, eo quidem facilius, quod non dentis sed ferri saevitia in metu reponebatur. verum dum acri studio interficiendi suem omnes sunt intenti, pertinax casus inminentis violentia lanceam petendae ferae gratia missam in eum detorsit et quidem eam potissimum dextram nefariae caedis crimine voluit aspergi, cui tutela filii a patre mandata erat, quamque Croesus inprudentis homicidii sanguine violatam hospitalis veritus deos supplicem sacrificio expiaverat.105 Ne Cyrus quidem superior invictae fatorum necessitatis parvulum argumentum est. cuius ortus ad imperium totius Asiae spectantis maternus avus Astyages duo praenuntios somnii frustra discutere temptavit, Mandanen filiam suam, quod in quiete viderat urinam eius omnes Asiaticas gentes inundasse, non Medorum excellentissimo, ne in eius familiam regni decus transferretur, sed Persarum modicae fortunae viro conlocando natumque Cyrum exponi iubendo, quia similiter quietis temporibus existimaverat genitali parte Mandanes <e>natam vitem eo usque crevisse, donec cunctas dominationis suae partes inumbraret: frustratus est enim se ipse nepotis felicitatem caelestium iudicio destinatam humanis consiliis inpedire conando.106 Intra privatum autem habitum Dionysio Syracusano adhuc se continente Himerae quaedam non obscuri generis femina inter quietem opinione sua caelum conscendit atque ibi[dem] deorum omnium lustratis sedibus animadvertit praevalentem virum flavi coloris, lentiginosi oris, ferreis catenis vinctum, Iovis solio pedibusque subiectum, interrogatoque iuvene, quo considerandi caeli duce fuerat usa, quisnam esset, audiit illum Siciliae atque Italiae dirum esse fatum solutumque vinculis multis urbibus exitio futurum. quod somnium postero die sermone vulgavit. postquam deinde Dionysium inimica Syracusarum libertati capitibusque insontium infesta fortuna caelesti custodia libertatum velut fulmen aliquod otio ac tranquillitati iniecit, Himeraeorum moenia inter effusam ad officium et spectaculum eius turbam intrantem ut aspexit, hunc esse, quem in quiete viderat, vociferata est. id cognitum tyranno causam tollendae mulieris dedit.107 Tutioris somni mater eiusdem Dionysi. quae, cum eum conceptum utero haberet, parere visa est Satyriscum consultoque prodigiorum interprete clarissimum ac potentissimum Grai sanguinis futurum certo cum eventu cognovit.108 At Karthaginiensium dux Hamilcar, cum obsideret Syracusas, inter somnum exaudisse vocem credidit nuntiantem futurum ut proximo die in ea urbe cenaret. laetus igitur perinde ac divinitus promissa victoria exercitum pugnae conparabat. in quo inter Siculos et Poenos orta dissensione, castris eius Syracusani subita inruptione oppressis ipsum intra moenia sua vinctum pertraxerunt. ita magis spe quam somnio deceptus cenavit Syracusis captivus, non, ut animo praesumpserat, victor.109 Alcibiades quoque miserabilem exitum suum haud fallaci nocturna imagine speculatus est: quo enim pallio amicae suae dormiens opertum se viderat, interfectus et insepultus iacens contectus est.110 Proximum somnium etsi paulo est longius, propter nimiam tamen evidentiam ne omittatur impetrat. duo familiares Arcades iter una facientes Megaram venerunt, quorum alter se ad hospitem contulit, alter in tabernam meritoriam devertit. is, qui in hospitio erat, vidit in somnis comitem suum orantem ut sibi coponis insidiis circumvento subveniret: posse enim celeri eius adcursu se inminenti periculo subtrahi. quo viso excitatus prosiluit tabernamque, in qua is deversabatur, petere conatus est. pestifero deinde fato eius humanissimum propositum tamquam supervacuum damnavit et lectum ac somnum repetiit. tunc idem ei saucius oblatus obsecravit ut, quoniam vitae suae auxilium ferre neglexisset, neci saltem ultionem non negaret: corpus enim suum a caupone trucidatum tum maxime plaustro ferri ad portam stercore coopertum. tam constantibus familiaris precibus conpulsus protinus ad portam cucurrit et plaustrum, quod in quiete demonstratum erat, conprehendit cauponemque ad capitale supplicium perduxit.
Valerius Maximus HOME
bav903.22 bbb366.10r bnf5840.18 bsb87454.20
Valerius Maximus, Mirabilia, 1, VI <<< >>> VIII
monumenta.ch > Quintilianus > 2 > 17 > 13 > 2 > 1 > 16 > 12 > 1 > 19 > 1 > 10 > 6 > 14 > 6 > 7 > 9 > 21 > 1 > 7 > 9 > 8 > 7 > 8 > 7
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik