monumenta.ch > Quintilianus > 3 > 6 > 1 > 4 > 5 > 1 > 6 > 9 > 3 > 3 > 1 > 3 > 9 > 6
Valerius Maximus, Mirabilia, 1, V <<< >>> VII
Valerius Maximus, Mirabilia, 1, Caput VI
1 Prodigiorum quoque, quae aut secunda aut ad versa acciderunt, debita proposito nostro relatio est. Servio Tullio etiam tum puerulo dormienti circa caput flammam emicuisse domestico<rum> oculi adnotaverunt. quod prodigium Anci regis Marci uxor Tanaquil admirata, serva natum in modum filii educavit et ad regium fastigium evexit.2 Aeque felicis eventus illa flamma, quae ex L. Marci ducis duorum exercituum, quos interitus Publi et Gnaei Scipionum in Hispania debilitaverat, capite contionantis eluxit: namque eius aspectu pavidi adhuc milites pristinam recuperare fortitudinem admoniti VIII et XXX milibus hostium caesis magnoque numero in potestatem redacto bina castra Punicis opibus referta ceperunt.3 Item, cum bello acri et diutino Veientes a Romanis intra moenia conpulsi capi non possent, eaque mora non minus obsidentibus quam obsessis intolerabilis videretur, exoptatae victoriae iter miro prodigio di inmortales patefecerunt: subito enim Albanus lacus neque caelestibus auctus imbribus neque inundatione ullius amnis adiutus solitum stagni modum excessit. cuius rei explorandae gratia legati ad Delphicum oraculum missi rettulerunt praecipi sortibus ut aquam eius lacus emissam per agros diffunderent: sic enim Veios ; in potestatem populi Romani. quod prius quam legati renuntiarent, aruspex Veientium a milite nostro, quia domestici interpretes deerant, raptus et in castra perlatus futurum dixerat. ergo senatus duplici praedictione monitus eodem paene tempore et religioni paruit et hostium urbe potitus est.4 Nec parum prosperi successus quod sequitur. L. Sulla consul sociali bello, cum in agro Nolano ante praetorium immolaret, subito ab ima parte arae prolapsam anguem prospexit. qua visa Postumi aruspicis hortatu continuo exercitum in expeditionem eduxit ac ~ fortissima Samnitium castra cepit. quae victoria futurae eius amplissimae potentiae gradus et fundamentum extitit.5 Praecipuae admirationis etiam illa prodigia, quae C. Volumnio Ser. Sulpicio consulibus in urbe nostra inter initia motusque bellorum acciderunt: bos namque mugitu suo in sermonem humanum converso novitate monstri audientium animos exterruit. carnis quoque in modum nimbi dissipatae partes ceciderunt, quarum maiorem numerum praepetes diripuerunt aves, reliquum humi per aliquot dies neque odore taetro neque deformi aspectu mutatum iacuit. Eiusdem generis monstra alio tumultu credita sunt: puerum infantem semenstrem in foro boario triumphum <clamasse>, alium cum elephantino capite natum, in Piceno lapidibus pluisse, in Gallia lupum uigili e vagina gladium abstulisse, in Sardinia scuta duo sanguinem sudasse, Antii metentibus cruentas spicas in corbem decidisse, Caerites aquas sanguine mixtas fluxisse. bello etiam Punico secundo constitit Cn. Domiti bovem dixisse 'cave tibi, Roma'.6 C. autem Flaminius inauspicato consul creatus cum apud lacum Trasimennum cum Hannibale conflicturus convelli signa iussisset, lapso equo super caput eius humi prostratus est nihilque eo prodigio inhibitus, signiferis negantibus signa moveri sua sede posse, malum, ni ea continuo effodissent, minatus est. verum huius temeritatis utinam sua tantum, non etiam populi Romani maxima clade poenas pependisset! in ea namque acie xv Romanorum caesa, vi capta, x fugata sunt. consulis obtruncati corpus ad funerandum ab Hannibale quaesitum, qui, quantum in ipso fuerat, Romanum sepelierat imperium.7 Flamini autem praecipitem audaciam C. Hostilius Mancinus vaesana perseverantia subsequitur. cui consuli in Hispaniam ituro haec prodigia acciderunt: cum Lavinii sacrificium facere vellet, pulli cavea emissi in proximam silvam fugerunt summaque diligentia quaesiti reperiri nequiverunt. cum ab Herculis portu, quo pedibus pervenerat, navem conscenderet, talis vox sine ullo auctore ad aures eius pervenit, 'Mancine, mane'. qua territus, cum itinere converso Genuam petisset et ibi scapham esset ingressus, anguis eximiae magnitudinis visus e conspectu abiit. ergo prodigiorum <numerum> numero calamitatium aequavit, infelici pugna, turpi foedere, deditione funesta.8 Minus miram in homine parum considerato temeritatem Ti. Gracchi gravissimi civis tristis exitus et prodigio denuntiatus nec evitatus consilio facit: consul enim cum in Lucanis sacrificaret, angues duae ex occulto prolapsae repente hostiae, quam immolaverat, adeso iocinore in easdem se latebras retulerunt. ob id deinde factum instaurato sacrificio idem prodigii evenit. tertia quoque caesa victima diligentiusque adservatis extis neque adlapsus serpentium arceri neque fuga inpediri potuit. quod quamvis aruspices ad salutem imperatoris pertinere dixissent, Gracchus tamen non cavit ne perfidi hospitis sui Flavi insidiis in eum locum deductus, in quo Poenorum dux Mago cum armata manu delituerat, inermis occideretur.9 Et consulatus collegium et erroris societas et par genus mortis a Ti. Graccho ad <M.> Marcelli memoriam me trahit. is captarum Syracusarum et Hannibalis ante Nolana moenia a se primum fugere coacti gloria inflammatus, cum summo studio niteretur ut Poenorum exercitum aut in Italia prosterneret aut Italia pelleret, sollemnique sacrificio voluntates deorum exploraret, quae prima hostia ante foculum cecidit, eius iecur sine capite inventum est, proxima caput iocinoris duplex habuit. quibus inspectis aruspex tristi vultu non placere sibi exta, quia secundum truncata laeta apparuissent, respondit. ita monitus M. Marcellus ne quid temere conaretur, insequenti nocte speculandi gratia cum paucis egredi ausus, a multitudine hostium in Bruttis circumventus aeque magnum dolorem ac detrimentum patriae interitu suo attulit.10 Nam Octavius consul dirum omen quemadmodum timuit, ita vitare non potuit: e simulacro enim Apollinis per se abrupto capite et ita infixo humi, ut avelli nequiret, armis cum collega suo dissidens Cinna praesumpsit animo ea re significari exi tium suum in quem ð metus augurium tristi fine vitae incidit, ac tum demum immobile dei caput terra refigi potuit.11 Non sinit nos M. Crassus, inter gravissimas Romani imperii iacturas numerandus, hoc loco de se silentium agere, plurimis et evidentissimis ante tantam ruinam monstrorum pulsatus ictibus. ducturus erat a Carris adversus Parthos exercitum. pullum ei traditum est paludamentum, cum in proelium exeuntibus album aut purpureum dari soleat. maesti et taciti milites ad principia convenerunt, qui vetere instituto cum clamore alacri adcurrere debebant. aquilarum altera vix convelli a primo pilo potuit, altera aegerrime extracta in contrariam ac ferebatur partem se ipsa convertit. magna haec prodigia, sed [et] illae clades aliquanto maiores, tot pulcherrimarum legionum interitus, tam multa signa hosti<li>bus intercepta manibus, tantum Romanae militiae decus barbarorum obtritum equitatu, optimae indolis filii cruore paterni respersi oculi, corpus imperatoris inter promiscuas cadaverum strues avium ferarumque laniatibus obiectum. vellem quidem placidius, ~ sed quod relatu verum est. sic deorum spreti monitus excandescunt, sic humana consilia castigantur, ubi se caelestibus praeferunt.12 Cn. etiam Pompeium Iuppiter omnipotens abunde monuerat ne cum C. Caesare ultimam belli fortunam experiri contenderet, egresso a Dyrrachio adversa agmini eius fulmina iaciens, examinibus apium signa obscurando, subita tristitia implicatis militum animis, nocturnis totius exercitus terroribus, ab ipsis altaribus hostiarum fuga. sed invictae leges necessitudinis pectus alioquin procul amentia remotum prodigia ista iusta aestimatione perpendere passae non sunt. itaque, dum illa elevat, auctoritatem amplissimam et opes privato fastigio excelsiores omniaque ornamenta, quae ab ineunte adulescentia ad invidiam usque contraxerat, spatio unius diei confregit. quo constat in delubris deum sua sponte signa conversa, militarem clamorem strepitumque armorum adeo magnum Antiochiae et Ptolemaide auditum, ut in muros concurreretur, sonum tympanorum Pergami abditis delubri editum, palmam viridem Trallibus in aede Victoriae sub Caesaris statua inter coagmenta lapidum iustae magnitudinis enatam. quibus apparet caelestium numen et Caesaris gloriae favisse et Pompei errorem inhibere voluisse.13 Tuas aras tuaque sanctissima templa, dive Iuli, veneratus oro ut propitio ac faventi numine tantorum casus virorum sub tui exempli praesidio ac tutela delitescere patiaris: te enim accepimus eo die, quo purpurea veste velatus aurea in sella consedisti, ne maximo studio senatus exquisitum et delatum honorem sprevisse videreris, priusquam exoptatum civium oculis conspectum tui offerres, cultui religionis, in quam mox eras transiturus, vacasse mactatoque opimo bove cor in extis non repperisse, ac responsum tibi ab Spurinna aruspice pertinere id signum ad vitam et consilium tuum, quod utraque haec corde continerentur. erupit deinde eorum parricidium, qui, dum te hominum numero subtrahere volunt, deorum concilio adiecerunt.101 Claudatur hoc exemplo talium ostentorum domestica relatio, ne, si ulterius Romana adprehendero, e caelesti templo ad privatas domos non ~ consentaneos usus transtulisse videar. adtingam igitur externa, quae Latinis litteris inserta, ut auctoritatis minus habent, ita aliquid gratae varietatis adferre possunt. In exercitu Xerxis, quem ~ adversus provinciam Graeciam contraxerat, equae partu leporem editum constat. quo genere monstri tanti apparatus significatus est eventus: nam qui mare classibus, terram pedestri * * * et fugax animal pavido regressu regnum suum repetere est coactus. Eidem montem Athon vix tandem transgresso, priusquam Athenas deleret, Lacedaemonis invadendae consilium agitanti admirabile inter cenam prodigium incidit: infusum namque paterae eius vinum in sanguinem, nec semel sed iterum et tertio conversum est. qua de re consulti magi monuerunt ut se ab incepto proposito abstineret: et si quod vestigium in vaecordi pectore sensus fuisset, * * * ante de Leonida et ~ a caesare Spartanis abunde monitum.102 Midae vero, cuius imperio Phrygia fuit subiecta, puero dormienti formicae in os grana tritici congesserunt. parentibus deinde eius corsus prodigium tenderet explorantibus augures responderunt omnium illum mortalium futurum ditissimum. nec vana praedictio extitit: nam Midas cunctorum paene regum opes abundantia pecuniae antecessit infantiaeque incunabula vili deorum munere donata onustis auro atque argento gazis pensavit.103 Formicis Midae iure meritoque apes Platonis praetulerim: illae enim caducae ac fragilis, hae solidae et aeternae felicitatis indices extiterunt, dormientis in cunis parvuli labellis mel inserendo. qua re audita prodigiorum interpretes singularem eloquii suavitatem ore eius emanaturam dixerunt. ac mihi quidem illae apes non montem Hymettium tymi flore redolentem, sed Musarum Heliconios colles omni genere doctrinae virentis dearum instinctu depastae maximo ingenio dulcissima summae eloquentiae instillasse videntur alimenta.
Valerius Maximus HOME
bav903.16 bbb366.7r bnf5840.13 bsb87454.15
Valerius Maximus, Mirabilia, 1, V <<< >>> VII
monumenta.ch > Quintilianus > 3 > 6 > 1 > 4 > 5 > 1 > 6 > 9 > 3 > 3 > 1 > 3 > 9 > 6
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik