monumenta.ch > Nepos > 3 > 8 > 4 > 6 > 7 > 5 > 4 > 9 > 5 > 5 > 3 > 4 > 4 > 8 > 4 > 6 > 5 > 5 > 1 > 8 > 2 > 3 > 5 > 9 > 3 > 6 > 1 > 12 > 4 > 3 > 5
>>> VI
Valerius Maximus, Mirabilia, 1, Caput V
0 Ominum etiam observatio aliquo contactu religioni innexa est, quoniam non fortuito motu, sed divina providentia constare creduntur.1 Quae effecit ut urbe a Gallis disiecta, deliberantibus patribus conscriptis utrum Veios migrarent an sua moenia restituerent, forte eo tempore praesidio cohortibus redeuntibus centurio in comitio exclamaret 'signifer, statue signum, hic optime manebimus': ea enim voce audita senatus accipere se omen respondit e vestigioque Veios transeundi consilium omisit. quam paucis verbis de domicilio futuri summi imperii confirmata est condicio! credo indignum diis existimantibus prosperrimis auspiciis Romanum nomen ortum Veientanae urbis appellatione mutari inclitaeque victoriae decus modo abiectae urbis ruinis infundi.2 Huius tam praeclari operis auctor Camillus, cum esset precatus ut, si cui deorum nimia felicitas populi Romani videretur, eius invidia suo aliquo incommodo satiaretur, subito lapsu decidit. quod omen ad damnationem, qua postea oppressus est, pertinuisse visum est. merito autem de laude inter se victoria et pia precatio amplissimi viri certaverint: aeque enim virtutis est et bona patriae auxisse et mala in se transferri voluisse.3 Quid illud, quod L. Paulo consuli evenit, quam memorabile! cum ei sorte obvenisset ut bellum cum rege Perse gereret et domum e curia regressus filiolam suam nomine Tertiam, quae tum erat admodum parvula, osculatus tristem animadverteret, interrogavit quid ita eo vultu esset. quae respondit Persam perisse. decesserat autem catellus, quem puella in deliciis habuerat, nomine Persa. arripuit igitur omen Paulus exque fortuito dicto quasi * * * certam spem clarissimi triumphi animo praesumpsit.4 At Caecilia Metelli, dum sororis filiae, adultae aetatis virgini, more prisco nocte concubia nuptiale petit omen, ipsa fecit: nam cum in sacello quodam eius rei gratia aliquamdiu persedisset nec [aliqua] ulla vox proposito congruens esset audita, fessa longa standi mora puella rogavit materteram ut sibi paulisper locum residendi adcommodaret. cui illa 'ego vero' inquit 'libenter tibi mea sede cedo'. quod dictum ab indulgentia profectum ad certi ominis processit eventum, quoniam Metellus non ita multo post mortua Caecilia virginem, de qua loquor, in matrimonium duxit.5 C. autem Mario observatio ominis procul dubio saluti fuit, quo tempore hostis a senatu iudicatus in domum Fanniae Minturnis custodiae causa deductus est. animadvertit enim asellum, cum ei pabulum obiceretur, neglecto eo ad aquam procurrentem. quo spectaculo deorum providentia quod sequeretur oblatum ratus, alioquin etiam interpretandarum religionum peritissimus, a multitudine, quae ad opem illi ferendam confluxerat, inpetravit ut ad mare perduceretur ac protinus naviculam conscendit eaque in Africam pervectus arma Sullae victricia effugit.6 Pompeius vero Magnus in acie Pharsalica victus a Caesare, fuga quaerens salutem cursum in insulam Cyprum, ut aliquid in ea virium contraheret, classe direxit adpellensque ad oppidum Paphum conspexit in litore speciosum aedificium gubernatoremque interrogavit quod ei nomen esset. qui respondit Κατωβασίλεια vocari. quae vox spem eius [quae] quantulamcumque [restabat] conminuit, neque id dissimulanter tulit: avertit enim oculos ab illis tectis ac dolorem, quem ex diro omine ceperat, gemitu patefecit.7 M. etiam Bruti dignus admisso parricidio eventus omine designatus est, si quidem post illud nefarium opus natalem suum celebrans, cum Graecum versum expromere vellet, ad illud potissimum Homericum referendum animo tetendit: ἀλλά με Μοῖρ' ὀλοὴ καὶ Λητοῦς ἔκτανεν υἱός, qui deus Philippensi acie a Caesare et Antonio signo datus in eum tela convertit.8 Consentaneo vocis iactu C. Cassii aurem fortuna pervellit, quem orantibus Rhodiis ne ab eo cunctis deorum simulacris spoliarentur, Solem a se relinqui respondere voluit, ut rapacissimi victoris insolentiam dicti tumore protraheret abiectumque Macedonica pugna non effigiem Solis, quam tantummodo supplicibus cesserat, sed ipsum solem re vera relinquere cogeret.9 Adnotatu dignum illud quoque omen, sub quo Petilius consul in Liguria bellum gerens occiderit: nam cum montem, cui Leto cognomen erat, oppugnaret interque adhortationem militum dixisset 'hodie ego Letum utique capiam', inconsideratius proeliando fortuitum iactum vocis leto suo confirmavit.101 Adici nostris duo eiusdem generis alienigena exempla non absurde possunt. Sami Prienensibus auxilium adversus Caras inplorantibus adrogantia instincti pro classe et exercitu sibullam eis derisus gratia miserunt. quam illi velut divinitus datum praesidium interpretati libenter receptam vera fatorum praedictione victoriae ducem habuerunt.102 Ne Apolloniatae quidem paenitentiam egerunt, quod, cum bello Illyrico pressi Epidamnios ut sibi opem ferrent orassent atque illi flumen vicinum moenibus suis nomine Aeantem in adiutorium eorum sese mittere dixissent, 'accipimus quod datur' responderunt eique primum in acie locum perinde ac duci adsignarunt: ex insperato enim superatis hostibus successum suum omini acceptum referentes et tunc Aeanti ut deo immolaverunt et deinceps omnibus proeliis duce uti instituerunt.
Valerius Maximus HOME
bav903.13 bbb366.6r bnf5840.10 bsb87454.13
>>> VI
monumenta.ch > Nepos > 3 > 8 > 4 > 6 > 7 > 5 > 4 > 9 > 5 > 5 > 3 > 4 > 4 > 8 > 4 > 6 > 5 > 5 > 1 > 8 > 2 > 3 > 5 > 9 > 3 > 6 > 1 > 12 > 4 > 3 > 5
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik