, Articulus 4
arg | Ad quartum sic proceditur. Videtur quod opera virtutum in caritate facta mortificari non possunt. Quod enim non est, immutari non potest. Sed mortificatio est quaedam mutatio de vita in mortem. Cum ergo opera virtutum, postquam facta sunt, iam non sint, videtur quod ulterius mortificari non possunt. |
a2 | Praeterea, per opera virtutis in caritate facta homo meretur vitam aeternam. Sed subtrahere mercedem merenti est iniustitia, quae non cadit in Deum. Ergo non potest esse quod opera virtutum in caritate facta per peccatum sequens mortificentur. |
a3 | Praeterea, fortius non corrumpitur a debiliori. Sed opera caritatis sunt fortiora quibuslibet peccatis, quia, ut dicitur Proverb. X, 'universa delicta operit caritas'. Ergo videtur quod opera in caritate facta per sequens mortale peccatum mortificari non possunt. |
sc | Sed contra est quod dicitur Ezech. XVIII, 'si averterit se iustus a iustitia sua, omnes iustitiae eius quas fecerat, non recordabuntur'. |
co | Respondeo dicendum quod res viva per mortem perdit operationem vitae, unde per quandam similitudinem dicuntur res mortificari quando impediuntur a proprio suo effectu vel operatione. Effectus autem operum virtuosorum quae in caritate fiunt, est perducere ad vitam aeternam. Quod quidem impeditur per peccatum mortale sequens, quod gratiam tollit. Et secundum hoc, opera in caritate facta dicuntur mortificari per sequens peccatum mortale. |
ad1 | Ad primum ergo dicendum quod, sicut opera peccatorum transeunt actu et manent reatu, ita opera in caritate facta, postquam transeunt actu, manent merito in Dei acceptatione. Et secundum hoc mortificantur, inquantum impeditur homo ne consequatur suam mercedem. |
ad2 | Ad secundum dicendum quod sine iniustitia potest subtrahi merces merenti quando ipse reddiderit se indignum mercede per culpam sequentem. Nam et ea quae homo iam accepit, quandoque iuste propter culpam perdit. |
ad3 | Ad tertium dicendum quod non est propter fortitudinem operum peccati quod mortificantur opera prius in caritate facta, sed est propter libertatem voluntatis, quae potest a bono in malum deflecti. |