monumenta.ch > Thomas de Aquino > ST III 85.1 > ST III 20.2 > ST I 59.1 > ST III 32.pr > ST I 34.2 > ST I 84.1 > ST III 47.pr > ST I 83.3 > ST III 16.8 > ST III 39.5 > ST III 50.4 > ST III 24.4 > ST III 7.4 > ST III 86.1
ST III 86, Prooemium <<<     >>> Articulus 2

, Articulus 1

arg Ad primum sic proceditur. Videtur quod per poenitentiam non removeantur omnia peccata. Dicit enim apostolus, Heb. XII, quod 'Esau non invenit locum poenitentiae, quamvis cum lacrimis inquisisset eam', Glossa, 'idest, non invenit locum veniae et benedictionis per poenitentiam'. Et II Machab. IX dicitur de Antiocho, 'orabat scelestus ille dominum, a quo non erat misericordiam consecuturus'. Non ergo videtur quod per poenitentiam omnia peccata tollantur.
a2 Praeterea, dicit Augustinus, in libro de sermone Dom. in monte, quod 'tanta est labes illius peccati (scilicet, cum post agnitionem Dei per gratiam Christi, oppugnat aliquis fraternitatem, et adversus ipsam gratiam invidiae facibus agitatur), ut deprecandi humilitatem subire non possit, etiam si peccatum suum mala conscientia agnoscere et annuntiare cogatur'. Non ergo omne peccatum potest per poenitentiam tolli.
a3 Praeterea, dominus dicit, Matth. XII, 'qui dixerit contra spiritum sanctum verbum, non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro'. Non ergo omne peccatum remitti potest per poenitentiam.
sc Sed contra est quod dicitur Ezech. XVIII, 'omnium iniquitatum eius quas operatus est, non recordabor amplius'.
co Respondeo dicendum quod hoc quod aliquod peccatum per poenitentiam tolli non possit, posset contingere dupliciter, uno modo, quia aliquis de peccato poenitere non posset; alio modo, quia poenitentia non posset delere peccatum. Et primo quidem modo, non possunt deleri peccata Daemonum, et etiam hominum damnatorum, quia affectus eorum sunt in malo confirmati, ita quod non potest eis displicere peccatum inquantum est culpa, sed solum displicet eis inquantum est poena quam patiuntur; ratione cuius aliquam poenitentiam, sed infructuosam habent, secundum illud Sap. V, 'poenitentiam agentes, et prae angustia spiritus gementes'. Unde talis poenitentia non est cum spe veniae, sed cum desperatione. Tale autem non potest esse peccatum aliquod hominis viatoris, cuius liberum arbitrium flexibile est ad bonum et ad malum. Unde dicere quod aliquod peccatum sit in hac vita de quo aliquis poenitere non possit, est erroneum. Primo quidem, quia per hoc tolleretur libertas arbitrii. Secundo, quia derogaretur virtuti gratiae, per quam moveri potest cor cuiuscumque peccatoris ad poenitendum, secundum illud Proverb. XXI 'cor regis in manu Dei, et quocumque voluerit vertet illud'. Quod autem secundo modo non possit per veram poenitentiam aliquod peccatum remitti, est etiam erroneum. Primo quidem, quia repugnat divinae misericordiae, de qua dicitur, Ioel II, quod 'benignus et misericors est, et multae misericordiae, et praestabilis super malitia'. Vinceretur quodammodo enim Deus ab homine, si homo peccatum vellet deleri, quod Deus delere non vellet. Secundo, quia hoc derogaret virtuti passionis Christi, per quam poenitentia operatur, sicut et cetera sacramenta, cum scriptum sit, I Ioan. II, 'ipse est propitiatio pro peccatis nostris, non solum nostris, sed etiam totius mundi'. Unde simpliciter dicendum est quod omne peccatum in hac vita per poenitentiam deleri potest.
ad1 Ad primum ergo dicendum quod Esau non vere poenituit. Quod patet ex hoc quod dixit, 'venient dies luctus patris mei, et occidam Iacob fratrem meum'. Similiter etiam nec Antiochus vere poenituit. Dolebat enim de culpa praeterita non propter offensam Dei, sed propter infirmitatem corporalem quam patiebatur.
ad2 Ad secundum dicendum quod illud verbum Augustini sic est intelligendum, tanta est labes illius peccati ut deprecandi humilitatem subire non possit, scilicet, de facili, secundum quod dicitur ille non posse sanari qui non potest de facili sanari. Potest tamen hoc fieri per virtutem divinae gratiae, quae etiam interdum in profundum maris convertit, ut dicitur in Psalmo.
ad3 Ad tertium dicendum quod illud verbum vel blasphemia contra spiritum sanctum est finalis impoenitentia, ut Augustinus dicit, in libro de verbis domini, quae penitus irremissibilis est, quia post finem huius vitae non est remissio peccatorum. Vel, si intelligatur per blasphemiam spiritus sancti peccatum quod fit ex certa malitia, vel etiam ipsa blasphemia spiritus sancti, dicitur non remitti, scilicet de facili, quia tale non habet in se causam excusationis; vel quia pro tali peccato punitur aliquis et in hoc saeculo et in futuro; ut in secunda parte expositum est.
Thomas de Aquino HOME



ST III 86, Prooemium <<<     >>> Articulus 2
monumenta.ch > Thomas de Aquino > ST III 85.1 > ST III 20.2 > ST I 59.1 > ST III 32.pr > ST I 34.2 > ST I 84.1 > ST III 47.pr > ST I 83.3 > ST III 16.8 > ST III 39.5 > ST III 50.4 > ST III 24.4 > ST III 7.4 > ST III 86.1