monumenta.ch > Thomas de Aquino > ST II-II 123.6 > ST III 85.5
ST III 85, Articulus 4 <<<     >>> Articulus 6

, Articulus 5

arg Ad quintum sic proceditur. Videtur quod principium poenitentiae non sit ex timore. Poenitentia enim incipit in displicentia peccatorum. Sed hoc pertinet ad caritatem, ut supra dictum est. Ergo poenitentia magis oritur ex amore quam ex timore.
a2 Praeterea, ad poenitentiam homines provocantur per expectationem regni caelestis, secundum illud Matth. IV, 'poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum caelorum'. Sed regnum caelorum est obiectum spei. Ergo poenitentia magis procedit ex spe quam ex timore.
a3 Praeterea, timor est interior actus hominis. Poenitentia autem non videtur esse ex opere hominis, sed ex opere Dei, secundum illud Ierem. XXXI, 'postquam convertisti me, egi poenitentiam'. Ergo poenitentia non procedit ex timore.
sc Sed contra est quod Isaiae XXVI dicitur, 'sicut quae concipit, cum appropinquaverit ad partum, dolens clamat in doloribus suis, sic facti sumus', scilicet per poenitentiam, et postea subditur, secundum aliam litteram, 'a timore tuo, domine, concepimus, et parturivimus, et peperimus spiritum salutis', idest poenitentiae salutaris, ut per praemissa patet. Ergo poenitentia procedit ex timore.
co Respondeo dicendum quod de poenitentia loqui possumus dupliciter. Uno modo, quantum ad habitum. Et sic immediate a Deo infunditur, sine nobis principaliter operantibus, non tamen sine nobis dispositive cooperantibus per aliquos actus. Alio modo possumus loqui de poenitentia quantum ad actus quibus Deo operanti in poenitentia cooperamur. Quorum actuum primum principium est Dei operatio convertentis cor, secundum illud Thren. ult., 'converte nos, domine, ad te, et convertemur'. Secundus actus est motus fidei. Tertius actus est motus timoris servilis, quo quis timore suppliciorum a peccatis retrahitur. Quartus actus est motus spei, quo quis, sub spe veniae consequendae, assumit propositum emendandi. Quintus actus est motus caritatis, quo alicui peccatum displicet secundum seipsum, et non iam propter supplicia. Sextus actus est motus timoris filialis, quo, propter reverentiam Dei, aliquis emendam Deo voluntarius offert. Sic igitur patet quod actus poenitentiae a timore servili procedit sicut a primo motu affectus ad hoc ordinante, a timore autem filiali sicut ab immediato et proximo principio.
ad1 Ad primum ergo dicendum quod peccatum prius incipit homini displicere, maxime peccatori, propter supplicia, quae respicit timor servilis, quam propter Dei offensam vel peccati turpitudinem, quod pertinet ad caritatem.
ad2 Ad secundum dicendum quod in regno caelorum appropinquante intelligitur adventus regis non solum praemiantis, sed etiam punientis. Unde et, Matth. III, Ioannes Baptista dicebat, 'progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira?'
ad3 Ad tertium dicendum quod etiam ipse motus timoris procedit ex actu Dei convertentis cor, unde dicitur Deuteron. V, 'quis det eos talem habere mentem ut timeant me?' Et ideo per hoc quod poenitentia a timore procedit, non excluditur quin procedat ex actu Dei convertentis cor.
Thomas de Aquino HOME