, Articulus 4
arg | Ad quartum sic proceditur. Videtur quod subiectum poenitentiae non sit proprie voluntas. Poenitentia enim est tristitiae species. Sed tristitia est in concupiscibili, sicut et gaudium. Ergo poenitentia est in concupiscibili. |
a2 | Praeterea, poenitentia est vindicta quaedam, ut Augustinus dicit, in libro de poenitentia. Sed vindicta videtur ad irascibilem pertinere, quia ira est appetitus vindictae. Ergo videtur quod poenitentia sit in irascibili. |
a3 | Praeterea, praeteritum est proprium obiectum memoriae, secundum philosophum, in libro de memoria. Sed poenitentia est de praeterito, ut dictum est. Ergo poenitentia est in memoria sicuti in subiecto. |
a4 | Praeterea, nihil agit ubi non est. Sed poenitentia excludit peccata ab omnibus viribus animae. Ergo poenitentia est in qualibet vi animae, et non in voluntate tantum. |
sc | Sed contra, poenitentia est sacrificium quoddam, secundum illud Psalmi, 'sacrificium Deo spiritus contribulatus'. Sed offerre sacrificium est actus voluntatis, secundum illud Psalmi, 'voluntarie sacrificabo tibi'. Ergo poenitentia est in voluntate. |
co | Respondeo dicendum quod de poenitentia dupliciter loqui possumus. Uno modo, secundum quod est passio quaedam. Et sic, cum sit species tristitiae, est in concupiscibili sicut in subiecto. Alio modo, secundum quod est virtus. Et sic, sicut dictum est, est species iustitiae. Iustitia autem, ut in secunda parte dictum est, habet pro subiecto appetitum rationis, qui est voluntas. Unde manifestum est quod poenitentia, secundum quod est virtus, est in voluntate sicut in subiecto. Et proprius eius actus est propositum emendandi Deo quod contra eum commissum est. |
ad1 | Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit de poenitentia secundum quod est passio. |
ad2 | Ad secundum dicendum quod vindictam expetere ex passione de alio pertinet ad irascibilem. Sed appetere vel facere vindictam ex ratione de se vel de alio, pertinet ad voluntatem. |
ad3 | Ad tertium dicendum quod memoria est vis apprehensiva praeteriti. Poenitentia autem non pertinet ad vim apprehensivam, sed ad appetitivam, quae praesupponit actum apprehensivae. Unde poenitentia non est in memoria, sed supponit eam. |
ad4 | Ad quartum dicendum quod voluntas, sicut in prima parte habitum est, movet omnes alias potentias animae. Et ideo non est inconveniens si poenitentia, in voluntate existens, aliquid in singulis potentiis animae operatur. |